Articulus 50
EXPLANATIO SEQUENTIS PARTIS HUJUS VICESIMI PRIMI CAPITULI : QUUM ERGO PRANDISSENT.
FACTO itaque prandio Christi cum septem discipulis, Dicit Simoni Petro Jesus : Simon Joannis (sic dicitur Petrus, quoniam pater ejus vocabatur Joannes), diligis me plus his ?
Quum Salomone testante, nemo sciat an amore vel odio dignus sit, cur Christus interrogat Petrum an se diligat, quod esse non potuit sine gratia gratum faciente, quæ facit dignum amore?1 Rursus, quum teste Apostolo, nemo sciat quid agatur in homine, nisi spiritus ejus, cur Christus sciscitatus est Petrum an diligeret eum plus his, id est ardentius quam alii discipuli qui aderant, quasi Petrus scire posset quantum alii afficerentur ad Christum? — Et respondendum, quod Christus interrogat, non quasi ignorans aut discens, sed docere intendens. Quærit ergo an Petrus diligat eum plus quam alii discipuli, non quod Petrus certitudinaliter scire potuit sine revelatione divina, quod amaret Christum per caritatem infusam, quæ est virtus theologica, vel quod amaret eum plus quam alii:2 sed ut doceret, quod aliorum prælatus debet non solum diligere Christum, sed etiam debet eum diligere magis ferventer quam alii; imo in omni perfectione et gratia debet abundare atque excellere, ut de plenitudine ejus accipiant universi subditi sui, possitque ad instar angelici hierarchæ gregem sibi commissum et unumquemque subditorum suorum, secundum suam capacitatem, proportionem et indigentiam, purgare, illuminare, perficere. Unde, quamvis secundum jura sufficiat eligere sufficienter bonum sive idoneum, nec oporteat eligere meliorem vel sufficientiorem in foro contentioso, secundum Thomam (aliter electio posset pene semper cassari et irrita fieri, propter quod in foro contentioso judicioque humano sufficit eligere personam idoneam); tamen in foro conscientiæ tenetur eligens meliorem eligere, eum videlicet qui omnibus pensandis pensatis, melior æstimatur pro honore Dei et utilitate Ecclesiæ.
Dicit ei Petrus: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Paulo ante dixerat Petrus incaute, se præferens aliis: Etsi omnes scandalizati fuerint, ego nunquam scandalizabor. Nunc autem propriam fragilitatem expertus, ampliorique discretione et gratia decoratus, non audet respondere quod plus amet Jesum quam condiscipuli; sed hoc quod sibi constabat asseruit, dicens: Tu scis quia amo te. Quasi dicat: Tu melius scis interiora mea, quam ego ipse, idcirco tuo judicio sto; quod autem ignoro, non dico neque determino. Per quod docemur non præferre nos aliis, nec de illorum interioribus temere judicare, sed in dubiis suspensum dare responsum. Dulcis certe et moderata S. Petri responsio.
Dicit ei Jesus: Pasce agnos meos. Tanquam dicat Salvator: In hoc apparebit quod diligas me, si digne paveris servulos meos, homines pios et innocentes. Vel sic: Pasce agnos meos. Quia me diligis, aptus es pascere gregem populi mei, nec aliquid majus requiro mihi dari a te ex dilectione tua ad me, nisi ut spiritualiter foveas plebem credentem. Zelus enim animarum, est sacrificium Deo gratissimum. Debet autem prælatus pascere subditos suos verbo instructionis, exemplo sanctæ conversationis, temporali quoque subsidio dum ratio exigit. Porro de hac materia, scilicet quo modo prælatus pascere debeat gregem Christi sanguine liberatum, dicta sunt multa capitulo decimo. Possumus autem per agnos intelligere non solum innocentes, pios et puros, sed quoscumque quos Deus prædestinavit ad gratiam talem, qui finaliter agni erunt, et pascua vitæ possidebunt æternæ.
Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Quæritur, an Petrus certitudinaliter scivit se diligere Christum. Dicendum, quod Apostoli plus post receptionem illam plenariam Spiritus Sancti factam in die Pentecostes, sciverunt se primitias Spiritus esse sortitos, atque in bono confirmatos: ideo certitudinaliter sciebant se Christum amare. Ideo Paulus certissime loquitur: Quis nos separabit a caritate Dei? An vero post receptionem Spiritus Sancti per insufflationem Christi, quæ hanc interrogationem præcessit, Apostoli certitudinaliter sciverint se esse in caritate et gratia indesinenter, quousque Spiritum Sanctum plenius acceperunt, non est adeo certum. Si autem Petrus hac vice scivit certitudinaliter se Christum diligere dilectione meritoria et infusa, hoc fuit per revelationem. Verumtamen, palam est quod Petrus certissime novit, et vehementer experiebatur seu sensit, quod amavit Christum, saltem amore naturali et acquisito. Sensit enim se æstuare in Christi affectu atque memoria, præsertim in ejus adspectu. Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei Jesus: Pasce
Art. xxv, xxvi.
Rom. viii, 23.
Ibid. 35.
Joann. xx, 22.
Matth. xxvi, 33. agnos meos. Ista jam semel dicta sunt atque exposita.
Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me? Ter Christus interrogat et examinat Petrum de sua dilectione, quia prælatus diligere debet Deum cordiali affectu, affectuosis sermonibus, caritativis operibus; et iterum, ut Petrus trina divini amoris confessione, recompensam faciat pro trina Christi timorosa negatione; vel ad insinuandum quod promovendi ad prælationem, sæpe ac diligenter discutiendi seu considerandi sunt, an sint vere idonei, itemque in caritate præcipui. Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas me? Videbatur enim quasi Christus responsionem suam non approbaret, nec crederet verbis ipsius. Et forte timuit quod ideo Christus toties verba sua replicavit, quia vellet ei aliquid prænuntiare, in quo ostenderetur non diligere Christum: sic ut quum fiducialiter dixit, Animam meam pro te ponam, audivit:34 Non cantabit gallus, donec ter me neges. Et dicit ei: Domine, tu omnia cordis arcana, et quidquid fuit, est vel erit, nosti, non solum per naturam divinam, sed insuper secundum naturam assumptam, per scientiam concreatam seu inditam; tu scis quia amo te, ideo non oportet te amplius interrogare, et me famulum tuum affligere.
Dicit ei: Pasce oves meas. Superius dixit bis, Pasce agnos meos; nunc ait, Pasce oves meas. Unde per agnos intelligendi sunt incipientes et proficientes, qui solidum cibum capere nequeunt. Quibus loquitur Paulus ad Corinthios:5 Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. Jam autem per oves designantur perfecti, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus, et quasi aliorum exstant parentes.6 Præterea Christus committit Petro ter gregem suum, ad insinuandum quod prælatus pascere debet sibi commissos prece mentali, instructione vocali, operationeque vitali, triplici cibo, ut dictum est; vel ideo, ut prælati agnoscant quantam habeat Christus diligentiam, dilectionem et curam pro suis fidelibus, quam sollicite velit eos custodiri, quam districte requiret a pastoribus rationem de eis. Et quia prælati debent esse parati ad moriendum pro fide, pro justitia, pro Christo, pro grege commisso, ideo consequenter Christus prædicit Petro de qualitate sui martyrii.
Amen, amen dico tibi, quum esses junior annis quam nunc, quando etiam moribus junior eras quam modo, cingebas te cingulo materiali ad lumbos, cingebas te quoque cingulo continentiæ quantum ad appetitum concupiscibilem, et ab illicitis te restringebas. Unde in Actibus Apostolorum Petrus testatur:78 Nunquam comedi commune quid aut immundum. Et ambulabas ubi volebas, pergendo de loco ad locum ad libitum tuum, tanquam non ligatus ab aliquo, itemque prædicta faciendo propria libertate, sine violentia et compulsione. Quum autem senueris ætate et gratia, scilicet morte tua instante, quando dicturus es, Velox est depositio tabernaculi mei;9 extendes manus tuas ad brachia crucis cui appenderis: quod utique Petrus promptissime fecit secundum rationem et appetitum superiorem; et alius te cinget, hoc est, apparitor imperatoris Neronis manus tuas cruci alligabit. Non enim clavis affixus, sed funibus alligatus fuit patibulo crucis. Ligavit etiam Petrum in urbe Roma antequam educeretur ad mortem. Et ducet te quo tu non vis, hoc est ad locum passionis, et ad amaritudinem mortis, quam secundum naturalem ac sensitivum appetitum abhorrebis atque refugies, quamvis secundum appetitum intellectivum eam libentissime patieris, cupiens dissolvi et esse mecum in regno.10 Verumtamen appetitus iste inferior refugiens mortem, fuit in Petro finaliter subditus rationis judicio atque imperio, ita quod non timuit immoderate eos qui corpus occiderunt.11
Sancti etenim et perfecti viri appetunt et non appetunt mortem sive martyrium, quemadmodum æger vult et non vult potum amarum. Æger namque secundum sensitivum appetitum refugit potionem amaram, præsertim si consideretur potio amara secundum se, in quantum est afflictiva. Porro secundum rationem et voluntatem intellectivam vult eam, maxime prout est valetudinis inductiva. Sic virtuosi appetunt mortem sive martyrium secundum rationem, in quantum est janua quædam ad vitam beatam; secundum appetitum vero sensitivum refugiunt eam, prout est ultimum maximumque terribilium, secundum Philosophum. Unde hoc modo et Christus refugiens mortem :12 Pater, inquit, transeat a me calix iste. Sed in Christo, ratio prævenit et imperavit hunc mortis timorem. In ceteris autem, motus hujusmodi præveniunt rationem, quia et primi motus non sunt in potestate nostra. Propter quod Paulus decollandus fecit sibi oculos circumligari, ne ensem cernens venientem, pateretur subitum motum naturalis timoris.
Deinde sequuntur verba Evangelistæ exponentis verba Christi præhabita. Hoc autem, id est præinductum sermonem parabolicum de Petri martyrio, dixit Jesus, significans qua morte clarificaturus esset Deum, id est, per verba illa Christus insinuavit quali martyrio Petrus honoraret Deum, moriendo pro fide et æquitate ipsius. Quemadmodum enim justi clarificant Deum recte conversando, quia in sua conversatione testantur et pandunt quod Deus sit sanctus, sublimis et justus; sic pro justitia moriendo, ipsum clarificant, quia testantur Deum tantæ esse veritatis, æquitatis, dignitatis et amabilitatis, ut potius sit moriendum quam ab illo aliqualiter recedendum. Propter quod ad Philippenses primo Apostolus loquitur : In omni fiducia magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem; mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.13
Et quum hoc dixisset, hoc est, postquam Jesus prædixit Petro qua morte clarificaret Deum, dicit ei : Sequere me.
A Postquam enim Jesus præmemorata disseruit, surrexit de loco convivii, cœpitque abire, et dixit Petro, Sequere me, hortans eum ad corporalem sui imitationem propter mysticam significationem. Jam enim verbis reseravit Petro quod crucifigendus esset. Volens ergo id ipsum facto præsignare, locutus est ei : Sequere me. Tanquam dicat : Per hanc materialem sequelam ad quam te moneo, hoc designo, quod spiritualiter imitaturus es me, sustinendo mortem crucis propter justitiam sicut et ego. Jam nempe sæpe prædixi, quod sicut Prophetæ interdum prophetaverunt verbis, aliquando factis, pariformiter Christus nunc verbis, nunc factis aliqua prænuntiavit. Ideo quoque ait, Sequere me, quatenus Petrus exemplo Christi confortaretur ad sustinendum crucis supplicium.
Conversus Petrus. Christo enim dicente, Sequere me, orsus est Petrus ambulare corporali gressu post eum. Quod quum faceret, sensit alium quemdam venire post se : propterea, retro adspiciens, vidit quis esset. Sic ergo conversus, vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, sequentem motu progressivo : quia ut innuit Augustinus, nec Petrus, neque Joannes cognovit propter quid dixerat Jesus : Sequere me. Qui et recubuit in Cæna super pectus ejus, et dixit :14 Domine, quis est qui tradet te? Per hanc circumlocutionem significat beatissimus Evangelista se ipsum. Non enim ad sui ipsius jactantiam toties commemorat se specialiter dilectum a Jesu; sed ut tanto beneficio gratus consistat, et quia dulcissimum sibi fuit recolere quam affectuose ac familiariter se habuit Jesus ad eum : inferioribus quippe magnum est a superiori specialiter diligi. Hunc ergo quum vidisset Petrus, dicit ad Jesum : Domine, hic autem quid aget vel patietur pro te? quid ei committis? qua morte clarificaturus est Deum? Sollicitus fuit Petrus pro condiscipulo familiari ac prædilecto; nec dubium quin in bonis gratiæ sibi collatis et conferendis, desideravit eum habere consortem, videlicet in cura pastorali atque martyrio. Dicit ei Jesus: Sic eum volo manere, hoc est, in carne mortali volo Joannem perseverare sine martyrio, utpote in pace, donec veniam ad eum in hora mortis ejus, vocaturus et educturus eum de præsentis peregrinationis exsilio ad æternæ beatitudinis regnum. Quid ad te interrogare de tali secreto futuro? Quamvis enim, ut in Ecclesiastico legitur, unicuique mandavit Deus de proximo suo, et juxta Pauli doctrinam, debemus singuli quærere, non quæ nostra sunt, sed quæ aliorum; non tamen debemus anxiari, curiose scrutari vel sciscitari quid Deus ordinavit de proximis nostris, quantum ad genus mortis eorum, et quoad occulta futura. Unde Apostolis de tali negotio quærentibus, Christus respondit: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate.
Quidam præterea hæc verba Christi sic intellexerunt, quod insinuaverit Joannem non moriturum ante diem finalis judicii, quando venturus est Christus in majestate et gloria. Unde quidam dixerunt eum translatum in paradisum terrestrem cum Elia et Enoch, cum quibus aliqui dicunt eum rediturum, et prædicaturum contra Antichristum, atque ab illo occidendum: quatenus sicut unus translatus est in paradisum ante legem, videlicet Enoch, qui fuit ante diluvium, et alter sub lege, puta Elias; sic unus sub gratia translatus credatur, ac per hoc tres, utpote de quolibet tempore unus, venturi sint contra Antichristum. Quibus repugnare videtur, quod in Apocalypsi multa dicuntur de his qui prædicaturi sunt contra Antichristum, qui non asseruntur nisi duo. De quibus in Apocalypsi Dominus loquitur: Dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta; et quum finierint testimonium suum, bestia quæ ascendit de abysso, occidet eos.15 Alii vero dixerunt Joannem dormientem jacere in monumento ejus apud Ephesum: quia et in loco sepulcri scaturitio quædam percipitur et ebullitio terræ, quod dicunt causari ex ejus anhelitu. Dicunt quoque, quod in fine mundi morietur pro Christo: quia ut ait Psalmista, Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem?16 Itemque Apostolus ad Hebræos: Statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium.17 Has opiniones non approbat Augustinus. Non enim videtur quod Christus prædilectum discipulum tam diu retardavit a gloria, maxime quod jaceat in sepulcro ut dormiens. Communiter ergo tenetur quod mortuus sit. Et asserunt quidam, quod in anima et corpore sit glorificatus in cœlo: hoc tamen incertum est.
Exivit ergo sermo iste inter fratres, quod discipulus ille non moritur. Ista sunt verba Evangelistæ narrantis qualiter discipuli tunc præsentes intellexerunt verba Christi. Putabant enim quod Jesus significaret Joannem non esse moriturum: et quia erraverunt in hoc, idcirco excludit Joannes hunc sensum. Et non dixit Jesus, quia non moritur, id est, per verba sua non significavit quod Joannes moriturus non esset. Sed dixit: Sic eum volo manere donec veniam (secundum sensum prætactum), quid ad te? Hæc enim fuerunt verba Christi, quæ modo exposita sunt. Legitur autem in vita B. Joannis evangelistæ, quod imminente obitu ejus, venit ad eum Dominus Jesus cum Apostolis, invitans eum ad felicissimam epulationem electorum in patria. Ideo Christus dixit: Sic eum volo manere donec veniam.
Hic de quo Christus ista disseruit, est discipulus ille qui testimonium perhibet de his quæ in isto capitulo, seu in toto volumine isto, contenta sunt. Perhibuit autem Joannes testimonium de his quæ ad evangelicam pertinent legem, prædicando, docendo, miracula faciendo, irreprehensibiliter conversando, alios quoque magnos suos discipulos ad prædicandum mittendo, videlicet S. Ignatium, B. Polycarpum, etc. Unde in Apocalypsi asserit181920212223
INDICES
de se ipso : Qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Jesu Christi, quæcumque vidit.24 Et scripsit hæc, post reditum ab insula Patmos. Et scimus quia verum est testimonium ejus. Loquitur S. Joannes de se ipso in tertia persona quasi de alio; et quod ait, Scimus, etc., loquitur in persona sui omniumque perfectorum fidelium. Denique Joannes scripsit quæ audivit et vidit propriis sensibus immediate a Christo, saltem pro maxima parte; cetera audivit a fide dignis. Imo omnia scripsit inspirante ac dirigente Spiritu Sancto. Propter quod ait circa exordium primæ suæ epistolæ : Quod audivimus et vidimus, annuntiamus vobis.25 Ideo testimonium ejus certum idoneumque consistit, quoniam visa et audita certissime recitantur.
Sunt autem, hoc est fuerunt, et alia multa quæ fecit Jesus, id est signa et opera omni memoria ac descriptione dignissima, quæ Jesus a principio incarnationis et nativitatis fecit per se et per suos usque ad ea quæ hic dicuntur, vel usque ad missionem Paracleti. Quæ si scribantur per singula, hoc est sigillatim, particulariter et seorsum, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt libros, si omnia illa taliter describerentur per singula : hoc est, omnium hominum in mundo hoc inferiori viventium capacitatem transcenderent. Si autem intelligatur de mundo et captione, quantum ad spatium loci, videlicet, quod mundus continere non posset tot libros, tunc accipienda sunt verba ista per hyperbolen seu excessum. Interdum enim homo aliqua dicit per excessum, ad designandum magnitudinem rei quæ recitatur : ut dum in libro Judicum scribitur, quod filii Benjamin sic ad certum jactabant funda lapidem, quod capillum tangere potuerunt.26 Itemque in Genesi Pharao ad Joseph :27 Absque tui, inquit, oris imperio, nemo movebit manum aut pedem in tota terra Ægypti. Talia autem sine mendacio asseruntur, quoniam narrans agnoscit quousque credatur, nec intendit decipere, sed veritatem ipsam evidentius reserare : quod fieri nequit, nisi per sermonem figuralem et hyperbolicum. Porro, quoniam Christus erat Deus et homo, virtus omnipotens et sapientia increata operans per humanitatem assumptam, sicut per instrumentum conjunctum, animatum ac proprium, elucescit quod documenta et opera ejus excellentissima erant.2829
Footnotes
-
Eccle. ix, 1. ↩
-
1 Cor. ii, 11. ↩
-
Matth. xxvi, 38. ↩
-
Joann. xiii, 37. ↩
-
1 Cor. iii, 1, 2. ↩
-
Hebr. v, 14. ↩
-
Matth. xxvi, 69-74. ↩
-
Act. x, 14. ↩
-
II Petr. i, 14. ↩
-
Philipp. i, 23. ↩
-
Matth. x, 28. ↩
-
Matth. xxvi, 39. ↩
-
Philipp. 1, 20, 21. ↩
-
Joann. xiii, 23, 25. ↩
-
Apoc. xi, 3, 7. ↩
-
Ps. LXXXVIII, 49. ↩
-
Hebr. IX, 27. ↩
-
IV Reg. ii, 11. ↩
-
Gen. v, 24. ↩
-
I Cor. x, 24. ↩
-
Eccli. xvii, 12. ↩
-
Matth. xxv, 31. ↩
-
Act. i, 7. ↩
-
Apoc. i, 2. ↩
-
1 Joann. i, 1, 2. ↩
-
Judic. xx, 16. ↩
-
Gen. xli, 44. ↩
-
1 Cor. i, 24. ↩
-
1 Cor. 1, 24. ↩
Chapter 51 of 51