Articulus 49
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI PRIMI ET ULTIMI: POSTEA MANIFESTAVIT SE ITERUM JESUS AD MARE TIBERIADIS.
POST hæc Evangelista describit aliam Christi apparitionem factam in Galilæa. Postea, scilicet post aliquantulum tempus a præmemoratis apparitionibus in Jerusalem factis, manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis, id est juxta littus maris situati prope urbem cui nomen Tiberias, quæ in honorem Tiberii Cæsaris sic vocata est. Quod mare alio nomine appellatur stagnum Genesareth, et mare Galilææ, quia in provincia Galilææ habetur. Patet ergo quod ista apparitio facta sit in Galilæa. Ut enim in Matthæo legitur, Jesus in die resurrectionis dixit mulieribus: Nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam, ibi me videbunt.1 Discipuli igitur ex præcedentibus apparitionibus confortati in fide et animati, exierunt in publicum, et Galilæam ingressi sunt: ubi quum paucis diebus demorarentur, contigit quod nunc attestatur Joannes.2 Primo autem refert rem gestam summatim. Deinde refert ordinem quo fiebat, secundum quod subditur.
Manifestavit autem se sic, id est modo qui sequitur. Christus nempe dum volebat, repente disparuit, et dum volebat, subito rursus apparuit; nec erat continuo cum discipulis, sed certis locis atque temporibus, secundum præordinationem divinam, prout utile vel necesse fuit ad informationem et consolationem primitivæ Ecclesiæ. Erant simul Simon Petrus, qui a nativitate vel circumcisione dictus est Simon, et a Christo nominatus est Petrus, ut patuit primo capitulo;34 et Thomas, qui cognomento dicitur Didymus, id est dubius, ut dictum est in præcedenti capitulo;5 et Nathanael legis doctor, frater Philippi apostoli, qui Nathanael erat oriundus a Cana villa Galilææ, ubi Christus convertit aquam in vinum.6 Huic Nathanaeli perhibuit Christus testimonium tale, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est:7 ut plenius dictum est primo capitulo. Et filii Zebedæi Joannes et Jacobus, et alii ex discipulis ejus duo, quorum nomina reticentur. Omnes ergo simul septem fuerunt.8
Dicit eis Simon Petrus, qui in omnibus operosior atque ferventior comprobatur: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Licuit autem discipulis ad tale officium reverti propter victus necessitatem, quia in se licitum erat. Matthæus vero ad telonium non rediit, quia hujusmodi opus raro vel nunquam exercetur sine peccato, secundum Gregorium. Hi ergo discipuli, quoniam pauperes erant, et Jesus provisor eorum recessit ab eis, ad piscandum profecti sunt. In quo patet Nathanaelis magna humilitas, quia vir tantus ad humile opus accessit.9 Et exierunt, et ascenderunt in navim, forsitan accommodatam, locatam, communem, sive vacantem. Proprias enim naves et cetera omnia reliquerunt.10 Et illa nocte nihil prendiderunt, hoc est, nullum piscem ceperunt. Quod licet ex naturali causa accidisse potuerit, tamen divina factum est dispensatione, ut mox futura captio miraculosior appareret, atque ad Christum declarandum efficacior.
Mane autem facto, stetit Jesus in littore. Tota igitur nocte permisit discipulos infructuose laborare et fatigari, ut postea, viso Jesu et piscibus copiosissimis comprehensis, cordialius exsultarent. Permittit namque electos suos in nocte sæculi hujus, id est in tempore præsentis vitæ, quæ tribulationibus, culpis atque miseriis plena est, multipliciter tribulari, affligi, sudare, ut tandem quietem sortiti, plenius jucundentur, juxta illud in Psalmo:11 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala. Porro, mane facto, apparet Jesus taliter laborantibus, id est consummato cursu temporis hujus tenebrosi, quando traducit eos de hoc mari magno, turbulentoque sæculo, ad portum securitatis æternæ seu patriam electorum, ubi Sol intelligentiæ incessabiliter oritur, nec dies tendit ad occasum aliquando.12 Potest quoque per mane istud, intelligi finis tentationis et persecutionis cujuscumque, in quo splendor gratiæ menti gignitur, spiritualis consolatio datur, et omnia interiora animæ renovantur. Tunc Jesus apparet his quibus tale mane conceditur, statque in littore, hoc est in loco tranquillo, ubi flagellum non appropinquat tabernaculo suo, videlicet extra et supra hunc mundum inquietudinibus plenum, invitans suos ministros ut festinent venire ad ipsum, adspirando indesinenter ad patriam.13
Denique ad litteram, stetit Christus in littore maris, non supra aquæ fluenta, quia volebat discipulos suos paulatim ad suam cognitionem perducere. Si autem stetisset supra aquam, obstupefacti fuissent et territi, arbitrantes phantasma esse vel spiritum, quemadmodum ante passionem, quando ambulavit super mare. Tunc enim præ timoris magnitudine clamaverunt.14 Mystice vero, stetit in littore, ad insinuandum quod amplius cum eis non erat in aquis tribulationum, et fluctibus vitæ mortalis, sed ad impassibilem tranquillissimamque vitam resuscitatus consisteret. Unde ad innuendum quod hoc modo cum illis non esset, quibus tamen præsens loquebatur, ait apud Lucam: Hæc sunt verba quæ locutus sum vobis, quum adhuc essem vobiscum.15
Non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. In alia namque effigie apparuit eis, quemadmodum Magdalenæ, ut dictum est præcedenti capitulo, ubi et declaratum est qualiter factum sit hoc. Apparuit autem discipulis, secundum Chrysostomum, in specie viri volentis emere pisces: quod convincitur ex eo quod subditur. Dixit ergo eis Jesus: Pueri. Pueros vocat discipulos, non ætate vel indiscretione, sed simplicitate, puritate et innocentia. Per quem modum Christus ait in Psalmo de se ipso: Ne avertas faciem tuam a puero tuo.16 Et de ipso dixit primitiva Ecclesia: Convenerunt adversus sanctum puerum tuum Jesum, Pontius Pilatus et Herodes.17 De prædictis pueris suis atque discipulis ait Christus per Isaiam: Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus.18 Numquid pulmentarium, id est aliquid cibi quod decoctum apponatur ac manducetur cum pane ut sapidus sit, habetis? quasi dicat: Habetis aliquos pisces? Quærit, ut ex illorum responsione convenienter consulat atque subinferat. Responderunt ei, Non.
Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, id est, rete vestrum projicite in aquam ad dexteram partem naviculæ, et invenietis quod quæritis, scilicet pisces in copia. Prædicit effectum futurum, in se penitus contingentem, ut quum factum viderent quod prædixit, scirent eum esse Christum. Miserunt ergo rete in aquam designatam, et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium. Ex quo elici potest, quod divino nutu pisces subito illuc adducti atque collecti sunt, vel fortassis divina virtute producti. Non enim paulo ante ibi fuerunt, quia discipuli tota nocte circa locum illum erant piscati.
Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Jesus Petro : Dominus est. Quemadmodum discipuli ante passionem vocabant Jesum, nunc magistrum, nunc Dominum, juxta illud, Vos vocatis me magister et Domine, ita et post passionem.19 Denique Jesus est ille Dominus de quo ait Psalmista, Tu dominaris potestati maris :20 qui in exordio mundi quinto die fecit pisces maris.21 Loquitur autem Joannes specialiter Petro, tanquam familiariori ac principaliori. Joannes vero cognovit Jesum per miraculosam piscium captionem, et quia vidit verbum ejus tam copiose impletum. Vel Jesus primo ostendit ei speciem sui cognoscibilem.
Simon Petrus, quum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se : erat enim nudus. Quod Petrus dicitur se tunica succinxisse, quia nudus erat, intelligi potest dupliciter : Primo, quod super simplicem vestem qua erat indutus succinxit se, quia discinctus fuit. Erat enim nudus, hoc est parum vestitus, ita quod comparatione solitæ vestitionis dicitur nudus, quemadmodum ei qui parum indutus est dicimus, Cur vadis nudus? Secundo, quod erat simpliciter nudus, saltem usque ad lineas vestes : et ergo tunica se succinxit, illam induendo atque cingendo. Eratque nudus secundum consuetudinem piscatorum, ut expeditior esset ad opus. Porro succinxit se propter reverentiam Christi, ut ad eum honeste veniret.
Dicitque Beda, quod venit, non ambulando super undas maris, ut ante Christi passionem, sed natando vel peditando. Quod improbat Lyra, quia si voluisset natare, non succinxisset se tunica, nec poterat peditare propter profunditatem aquæ. Distabat namque a littore quasi ducentis cubitis, et potuit ibi currere navis. Videtur autem quod Lyra sufficienter probet quod Petrus non accessit natando. Nihilo minus puto cum Beda dicendum, quod non ambulavit super aquas, sed peditavit : Primo, quia hoc videtur evangelicæ veritati amplius concordare. Sequitur enim in textu : et misit se in mare. Ex hoc apparet quod aquam intravit usque ad magnam corporis partem. Secundo, quia non est verisimile quod Evangelista tantum miraculum tacuisset. Pro eo enim quod ait, Misit se in mare, poterat dicere, Ambulavit super mare. Quod vero arguitur de aquæ profunditate, non cogit. Quamvis enim Evangelista appellet hanc aquam mare, non tamen proprie fuit mare, sed stagnum. Loquitur quippe secundum consuetudinem sermonis Hebraici, qui quamlibet congregationem aquarum notabiliter magnam nominat mare, juxta illud Genesis : Congregationes aquarum appellavit Deus maria.22 Non ergo oportet asserere aquam tam profundam fuisse.
Misit se ergo Petrus in mare, ex fervore et gaudio, cupiens celerrime venire ad supercarissimum suum magistrum ac Dominum, quem nunc toties vidit; nec dubium quin multa ab eo audivit, quæ non sunt conscripta. Alii autem discipuli navigio venerunt, quia non adeo fervidi erant ut Petrus; nec indigebant se in aquam deponere : non enim longe erant a terra, id est littore in quo stetit Jesus, vel de prope, sed quasi cubitis ducentis, ideo poterant quasi tam cito venire ad Jesum ut
Petrus; trahentes rete piscium per aquam, ut moris est piscatoribus.23 Ut ergo descenderunt in terram, de aqua vel navi, viderunt prunas positas, scilicet ignem carbonum, et piscem superpositum prunis, qui assabatur ut esset esui aptus, et panem juxta prunas. Viderunt ergo necessaria victui. Chrysostomus asserit quod Christus hæc tria creavit ibidem de novo, videlicet piscem, panem et prunas; alii, quod de novo formata sunt ex præjacenti materia. Voluit autem Christus suæ resurrectionis veritatem rursus ostendere per manducationem : ideo tria hæc præparavit, sciens etiam discipulos fame confectos, utpote qui tota nocte laboraverunt.24
Dicit eis Jesus :25 Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Quamvis enim Christus potuit omnes satiare de pisce superposito prunis, voluit tamen ut de piscibus captis afferrent : quia dum aliunde habemus, non debemus ad miracula perpetranda confugere ; nec supernaturalia efflagitare præsidia, dum naturaliter habemus quod opus est. Hoc enim esset Deum tentare. Ascendit Simon Petrus præ aliis semper promptior atque ardentior, et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Magnitudinem et multitudinem piscium exprimit Evangelista, ad ostendendum excellentiam tanti miraculi. Propter quod subditur : et quum tanti essent, non est scissum rete, quod naturaliter vix triginta pisces poterat sustinere, ut putatur.
Multa mirabilia in ista apparitione peracta sunt : primo, quod Jesus ostendit se in alia forma, qua cognosci non poterat ; secundo, quod tot pisces repente collecti et capti sunt ; tertio, quod prunæ et piscis ac panis de novo formata sunt ; quarto, quod rete tot piscibus repletum manserit integrum.
Dicit eis Jesus :26 Venite, prandete. Comedit autem Christus cum eis de pisce asso nunc, quemadmodum ante in conclavi, quamvis Joannes non exprimat. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum, Tu quis es ? scientes quia Dominus est. Quoniam ergo id noverant, non audebant inaniter interrogare. Frustra enim petissent quod certitudinaliter agnoscebant. Et venit Jesus, non a longinquo tunc, sed ivit ad panem pro tunc, sicut subjungitur : et accepit panem, et dabat eis, et piscem similiter, id est, cibos istos distribuit eis, vel anteposuit :27 et forte divisit, quemadmodum duobus discipulis, qui cognoverunt eum in fractione panis.28
Hoc tempore jam tertio, id est tertia vice, manifestatus est Jesus discipulis suis quum resurrexisset a mortuis, loquendo de apparitionibus in hoc libro descriptis et viris exhibitis. Sæpius tamen apparuit discipulis suis ante hoc tempus, quam ter, ut patet ex dictis. Joannes quoque jam supra descripsit tres manifestationes Christi post resurrectionem, præter istam ; sed prima illarum exhibita est, non ipsis discipulis, sed Mariæ Magdalene.
Footnotes
-
Ibid. xxviii, 10. ↩
-
1 Petr. i, 8, 9. ↩
-
Matth. iv, 18; xv, 29. ↩
-
Luc. v, 1. ↩
-
Joann. i, 42. ↩
-
Joann. xx, 24. ↩
-
Joann. i, 47. ↩
-
Matth. iv, 21. ↩
-
Matth. ii, 1 et seq. ↩
-
Matth. xix, 27. ↩
-
Ps. lxxxix, 15. ↩
-
Sap. v, 6. ↩
-
Ps. xc, 10. ↩
-
Matth. xiv, 25, 26. ↩
-
Luc. xxiv, 44. ↩
-
Ps. lxviii, 18. ↩
-
Act. iv, 27. ↩
-
Is. viii, 18. ↩
-
Joann. XIII, 13. ↩
-
Ps. LXXXVIII, 10. ↩
-
Gen. I, 20-23. ↩
-
Gen. I, 10. ↩
-
Matth. XIV, 29. ↩
-
vers. 3. ↩
-
Luc. xxiv, 42, 43. ↩
-
Art. XLVIII initio. ↩
-
Joann. xx, 16, 19, 26. ↩
-
Luc. xxiv, 30, 31, 35. ↩
Chapter 50 of 51