Skip to the text

Initium

ENARRATIONES IN LIBROS JOB, TOBIÆ, JUDITH, ESTHER, ESDRÆ, NEHEMIÆ, MACHABÆORUM

D. DIONYSII

CARTUSIANI

ENARRATIONES PIÆ AC ERUDITÆ

IN LIBROS

JOB, TOBIÆ, JUDITH, ESTHER, ESDRÆ, NEHEMIÆ, MACHABÆORUM

INSERTO EJUSDEM D. DIONYSII TRACTATULO DE CAUSA DIVERSITATIS EVENTUUM HUMANORUM, AD INSTANTIAM REVERENDISS. D. CARD. NICOLAI CUSANI EDITO.

Ad Hebræos x.

Cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam, nolite amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Adhuc enim modicum aliquantulum, et qui venturus est, veniet, et non tardabit.

EX EDITIONIBUS COLONIÆ

PETRI QUENTEL, MDXXXIV; HEREDUM JOANNIS QUENTEL, MDLI; GERVINI CALENII, MDLXXII.

GENEROSISSIMÆ PRINCIPI MARIÆ AB HAMAL, MARCHIONISSÆ DE AERSCHOT, DOMINÆ DE ELDEREN, DE RUMMEN, ETC., F. FRANCISCUS TALEMANIUS DE EDAMMIS, PRIOR DOMUS CARTUSIANÆ IN LOVANIO, SESE, DOMUMQUE SUAM COMMENDAT.

QUUM nihil æque sit, quod aut citius nos ad virtutem colendam promoveat, aut Dei in nos beneficia recolere faciat, atque jugis et indefessa illa in divina lege meditatio: non inconsulto multi huc ingenii et studiorum omnes conatus destinarunt, ut memoriam, intellectum, providentiam, ceterasque præclaras et divinas animi dotes non in perniciem verterent, ignavaque desidia sinerent oblitescere, sed ut assiduo quodam studio in lege Domini meditarentur, qua re nihil usquam exstitit, quod vel magis a communi vitiorum contagione eos præservarit, animumque saniori disciplina imbuerit. Quis enim tanta sui ignorantia torpescit, ut quum videat tam incertos subitosque rerum humanarum motus et casus, nihilque vel inconstantius vel inquietius mortalium vita, non ducat laudabilius esse divinæ virtutis arcana scrutari, cœlestia omnia mentis sagacitate penetrare, et summo conatu vitæ cultum expetere, quam inerti ac degenere otio delitescere, terrenaque omnia sapere usque adeo, ut in pastum ac venerem nati appareant? Quique hoc modo vitam instituunt, ut vivi atque videntes (Lucretio teste) vitam perdant, nihil minus quam hominum appellatione digni censendi sunt, nam toto conamine huc incumbunt, ut vetustos continentiæ mores novo luxu et lautitia corrumpant, veræque virtutis nervos illecebrarum contagione remittant atque emolliant: quum alii, quos solos vivere, solos otiosos esse diximus, ita sacræ philosophiæ sacris occupati sunt, ut in hac vita nihil amplius sublimiusque esse reputent, quam divinæ veritatis patrocinium subire, et in ejus majestate conquiescere. Quibus quanta sit vitæ tranquillitas et animi suavitas præ his, qui in mediis hujus mundi fluctibus agitantur, is omnium norit optime, qui dum fragilem humanæ vitæ sortem penitus explorarit, jam demum hujus vitæ tempestate caput exeruerit. Quare si vel alio quovis tempore summo expetiti fuerint studio, qui vitæ præcepta eximia cum sanctimonia et pari vitæ continentia traderent, vitiaque et gliscentem nequitiam non insigni conatu, sed constanter deprimerent, certe vel hoc sæculo, quo nihil malitiosius, summo omnium voto videntur exoptandi: præsertim quum ipsa malorum Ilias videtur in media mortalium septa prorupisse, ita ut ipsa Libya tam multiformes animalium fetus olim non advexerit, quam in dies subdola mortalium vita dolos connectat et comminiscatur novos. Ceterum, ad alias calamitates quod attinet, quibus non premimur malis? Nam non longo interjecto tempore, quis non furor subiit mortalium pectora inter assiduos armorum crepitus, quibus jam diu totus colliditur orbis? In quæ vitia non degeneravit mortalium vita, militari licentia? Hinc urbes vidimus diutina obsidione fatigatas, vi captas, et ab imo, proh dolor, excisas. Atqui armorum terror ubi consopitus erat, tantus fuit malorum incursus, ut calamitas calamitati successisse apprime videri possit. Nam dira et atrox pestis in multa hominum millia desæviit. His accedit quod propter largissimos imbres, qui agros in lati æquoris speciem operiebant, esurie et siti passim sit laboratum. Vidimus quantis denique angustiis fides arctetur Catholica, quantis dissidiis fidelium cœtus concutiatur, quibus non hæreseos zizaniis Evangelicæ doctrinæ seges vitiata sit : quæ ita gliscit in dies, ita sese hominum animis insinuat, ut sine magno discrimine inde revelli non queat. Verum in tantis malorum procellis, quæ usque adeo terrenas mentes agitant, ac potissimum bene vivendi instituto adversantur, quid minus nos decet quam dolore aut pavore contabescere? Quid magis convenit quam gaudio exsultare, Jacobi testimonio, qui inquit : Gaudete, fratres, quum in varias tentationes incideritis?1 Nullus enim, animum qui abjicit, coronatur ; nullus qui contristatur, trophæum statuit. Quæ enim gloriæ spes, si nulla victoria ? Quis triumpho locus, acre certamen si non fuerit? Quare ne cedamus malis, sed contra audentiores eamus, ut virtus in hoc discrimine magis ac magis efflorescat. Hoc enim speramus (quod maritimi in difficili soleant periculo sperare), inundationem uberem comitari feracitatem. Per quam tolerantiam per tot cruciatus, Job servo Domini ad cœlum via patuit. Per hanc tolerantiam et hæc nostra Judith Judæorum avertit animos, ne ditionem sævissimo duci pararent, satiusque esse rata malis aliquantulum obrui, quam jugiter sub mortis vexillis militare imperatore diabolo. Hac duce (et Propheta acclamante) disrumpamus et nos vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum : neque amplius nobis blandius ementiamur, vanitatum spe illecti, sed ab ipsius fallacis mundi spatiis atque umbraculis ad Salomonis porticum deficiamus, in qua certissima vitæ ratio ac veritas continetur.2 Horum vestigia insequentes, qui sanctimonia, parique vitæ castimonia ad superos nobis aditum præbuerunt, eorum potissimum consilio acquiescentes, qui nullum laborem, nullas vigilias detrectarunt, quo et posteris his sæculis scriptorum ubertate in divinis disserendis Litteris commodarent. E quorum numero et hic noster Dionysius esse potest, qui in divinis mysteriis studio indefesso, ac singulari solertia incubuit, ut omnium doctissimorum calculo divinæ Sapientiæ arcana nobis optime retexerit. Cujus lucubrationes tantum spirant Christiani dogmatis fervorem, ut pectus illud haud difficulter quis agnoscat, martyrio fuisse addictissimum. Si ingenii amplitudinem spectemus, si vim ac animi promptitudinem in refellendis hæreticorum erroribus, vel solus Dionysius hac nostra tempestate inter omnes coryphæus esse possit, quem densis hæreticorum phalangibus objiciamus. Cujus rei summum argumentum præbent præsentes hi Commentarii in Job, Tobiam, Judith et Esther : ubi fecundissimum illud ingenium tanta fide, tam acri animi vigore enucleat ac discutit singula, ut interim piorum animos, universis vitiositatis seminariis recisis, ad virtutem colendam sollicitare non desistat. Verum quum hujus tot noctium evigilati labores hactenus suppressi essent ac neglecti, et Dei Ecclesia tanto thesauro defraudata fuisset, nostri ordinis ac instituti primates, rati non esse Christiani pectoris tantum thesaurum aliis invidere, sed magis quod ex divino fonte in eum perductum esset, in alios itidem corrivare, summo studio adnisi sunt ut omnia Dionysii nostri opera in lucem proferrentur. Sed quum inter tot sinistros censores, quos orbis jam habet plurimos, qui suggillandi magis libidine, quam recte judicandi animo hos legent, Dionysii commentarios divulgare satis tutum non erat, nisi tanti patroni vel patronæ fulcirentur patrocinio, quæ et velit et possit eos ab omni calumnia defendere: tu, o generosissima Princeps, in primis occurrebas, cui divini nostri Dionysii accurata diligentia, in hisce commentariis exantlatos sudores consecraremus, grati erga te animi specimen quoddam exhibituri. Nam ad hæc, quod sis generis claritudine ac fortunæ indulgentia illustris, tanta tamen virtute, lenitate, ac in omnes pietate præfulgens, ut si vel magnanimam Tomyrim, fortemque ponamus Camillam, nullam tamen inter omnes heroicas mulieres deprehendere possim, quamvis maximo virtutis merito nomen posteritati dederit, quam tu pari ac sedulo pietatis ac omnis virtutis cultu non æquaris, vel præverteris potius. Usque adeo cura tua virtus est, et iter meditaris ad astra. Nam si animum tuum in adversis infractum ac constantem expendamus, nulla unquam tam fortis mulier fuerit, quæ pari tolerantia omnia fortunæ ludibria, muliebri abjecta mollitie, sufferre potuerit. Quo nomine ita omnibus prædicatam tolerantissimi illius Job patientiam refers, ut vel nulla et melius et accuratius potuerit. Verum etsi hæ virtutes heroicæ tuæ, generis splendori conjunctæ, tam late in omnes terras nominis tui gloriam non sparsissent, tamen hoc immortale nomen parere tibi potuit, quod eum tori consortem habueris, qui dum apud primos Cæsaris nostri Primates summus exstiterit, tamen ita vitæ suæ curam gessit, ut inter religiosos omnes vel religiosissimus Christianæ fidei assertor fuerit. Quem et tu ita vitæ integritate, inculpatisque moribus exprimis, ut an superaris in dubium vertatur. Quare non immerito te mulierem fortem appellare possumus, in qua (Salomone asserente) cor viri confidit, et spoliis non indiget, manumque suam misit ad fortia, et palmas suas extendit ad pauperes, manumque inopi aperuit.3 Quod et tu ita cum Tobia hoc nostro præstitisti hactenus, ut nullus sit qui tuam liberalitatem ac eximiam beneficentiam non fuerit expertus. Quem enim inopia pressum non fovisti? Cujus viduæ ac pupilli sortem miserata non es? Paula mulier Romana, e nobili Scipionum familia, amplas in pauperes divitias erogavit: tu quoque non minores non solum in inopum alimoniam, sed et religiosorum omnium usus elargiris: partim nova cœnobia divinis hymnis jugiter personantia, ab imo tuis impensis exstruens, et copiosis reditibus locupletans: partim ea quæ majorum pietate divino cultui dedicata sunt, sed jam prorsus collapsa, erigens. Inter quæ et hanc nostram Cartusianam domum, cujus dum vix jacta fundamenta essent, ita splendide erexisti, et luculentissimis ampliasti ædificiis, in quibus adeo aviti generis tui imagines ac insignia fulgent, ut hæc sola monumenta esse possint, quæ in omne ævum nomen tuum late propagarent. Ceterum quum tantis honoribus, pensatoque prorsus studio nostram prosequaris religionem, merito te matrem, vel anchoram potius totius familiæ nostræ uno ore omnes vocare possumus, nempe in qua universa nostra domus inclinata recumbat. Quamobrem quum immensa sunt quæ tibi a nobis debentur, neque aliud apud animum meum magis anxie perpendere soleam, quam ut rationem inirem aliquam, qua tibi me, etsi non gratissimum, et penitus tuis in nos meritis parem, attamen non ingratum omnino ostenderem: quare pro mea incredibili in te caritate vel pietate potius, nihil tibi vel gratius vel acceptius obtingere posse perpendi, quam earum heroicarum mulierum incorruptam vitam tibi offerre, cum quibus non absque numine divum tibi permulta contigerunt communia, et in quibus tuam ipsius vitam tanquam in speculo contemplari possis. Clarissimo loco ortæ sunt: neque tua progenie Principis nostri ditio, quidquam habet illustrius. Pietate insignes fuere: et tua ubique est in Deum et homines prædicata pietas. Quid enim esse potest, quod tibi magis congruat, quam audire Judith, magna vitæ castimonia, prælatæ viduitatis onus sustinuisse, cujus humilitas Holophernis caput de mediis hostibus reportavit, et castitas truncavit libidinem? Mardochæus et Esther inter purpuram, sericum et gemmas, superbiam humilitate vicerunt: tantique fuerunt meriti, ut captivi victoribus imperarent. Quos et tu quidem divino quodam ductu referre videris. Nam tanta animi modestia ac humilitas tua est, ut perhumanam ac facilem te prædicent ac sentiant uno ore mediocres omnes. Tua illa illustris dignitas, claræ aviti generis imagines, quæ aliis animum subrigerent, hæc tibi virtutis colendæ incrementum suppeditant, omnino cum Mardochæo et Esther arrogantiam humilitate devincenti, quæ sola nos Deo conciliat ac lapsos erigit. Quare, nobilissima herois inter omnes hujus sæculi heroicas feminas, ac nostra patrona unica, quum ita apud omnes tua naturæ bonitas prædicetur et incredibilis humanitas tua, qua et tuam ipsius vincis magnitudinem, spero omnino futurum ut ego tam alacri animo hæc tibi porrigere ac offerre non possim, quin tu hilariore fronte hæc excipias ab eo, qui si nulla alia in re tibi vices rependere queat, certe nulli tamen officio neque studio cessurus est. Vale in Christo Jesu, qui tuam istam valetudinem diu nobis servet incolumem. Ex Cartusia nostra Lovaniensi. Anno MDXXXIV.

ENARRATIO

IN LIBRUM JOB

Footnotes

  1. Jacob. 1. ↩

  2. Psalm. 11. ↩

  3. Prov. xxxi. ↩

Chapter 1 of 72