Proœmium
DISCIPLINAM Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corripis: quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Prov. III, 11, 12.
Quoniam adversitates, tribulationes et pœnæ præsentis vitæ medicinales sunt, et non tantum præteritarum curativæ culparum, sed a futuris insuper vitiis præservativæ, dispositivæ quoque ad gratiam, et introductivæ ad gloriam, omnium quoque virtutum custoditivæ, activæ, atque cœlestium ac æternalium deliciarum ineffabiliter accumulativæ;1 per quas etiam Christo cruciformiter conformamur, et in electorum Dei sortem annumeramur, dummodo eas æquanimiter toleremus, et tanquam munus paterni amoris de manu superclementissimi ac supersapientissimi Domini Dei nostri cum gratiarum actione, mentalique gaudio suscipiamus:23 quid utilius, quidve salubrius conferre nobis poterit Conditor adorandus, in hujus loco exsilii, quam adversitates, tribulationes et pœnas, gratiamque patientiæ in eisdem, quibus collatis, simul præstabit et ceteros earum fructus prætactos? Hinc quippe loquitur Christus: Beati èritis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me;4 gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.5 Merito ergo hortatur nos in Scripturis Spiritus Sanctus, ne in correptionibus, disciplinis ac tribulationibus, quæ vel Deo agente aut permittente nobis contingunt, tristemur, murmuremus vel deficiamus;6 quin potius caritati pietatique Dei super beneficiis talibus gratias cum gaudio referamus, humiliter confidentes nos esse de numero filiorum ipsius, quum ad Hebræos dicit Apostolus:7 Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri, et non filii estis. Denique qui Deo cariores fuerunt, graviora perpessi noscuntur. Et tantæ beatitudinis est, tribulationibus affici in præsenti, ut nec unigenito suo Filio incarnato æternus Pater pepercerit, sed morte acerbissima atque turpissima permiserit occidi.89 Ideo scriptum est in Judith: Omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. Illi autem qui tentationes non susceperunt in timore Domini et in patientia sua, exterminati sunt.10
Adversitates vero et tribulationes, in quantum sunt quædam nocumenta ac mala pœnalia, non sunt ita appetibiles atque amabiles, nec delectationis et gratiarum actionis materia; sed ut sunt tam fructuosæ et utiles, itemque ex paterna Dei dispensatione ac misericordia provenientes. Et secundum hujuscemodi considerationem earum, est circa eas patientia, appetibilitas, gratiarum actio et delectatio; sicque eas considerare et acceptare, est sapientiæ. Propter quod Salomon protestatur : Qui patiens est, multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam.11
Porro, patientia est virtus moralis, quæ passionem tristitiæ moderatur et frenat. Solet enim ex eventu adversitatis et illatione tribulationis tristitia generari in animo, quando videlicet talia tanquam quædam nocumenta et aspera conspicit ; sed dum ratio talia tanquam utilia contuetur, per patientiam passionem tristitiæ superat et evellit. Quo autem tristitia fugibilior est, atque nocivior, non animæ tantum spiritualique vitæ, sed etiam corpori, eo patientia desiderabilior opportuniorque consistit. Quam fugienda vero ac nociva sit tristitia, docet Ecclesiasticus, dicens : Tristitiam longe expelle a te : multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in ea. In Proverbiis quoque habetur : Sicut tinea vestimento, sic tristitia nocet cordi viri. Rursusque Salomon ait : Animus gaudens ætatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa. Tristitia namque est passio maxime afflictiva, corrosiva atque læsiva naturæ, breviativaque vitæ. Quod totum de inordinata, carnali seu sæculari tristitia accipi debet, de qua dicit Apostolus : Tristitia sæculi mortem operatur. Hæc enim est dolor seu mœror de temporalium rerum amissione vel corporalis incommodi inductione, de injuria, inhonoratione aut simili malo pœnali.
Præterea, laus patientiæ hinc præsertim ostenditur, quod in Evangelio ait Salvator : In patientia vestra possidebitis animas vestras.12 Possessio namque importat quietum dominium ; anima autem per patientiam se ipsam possidet cum quiete in vera tranquillitate, ita quod vitiorum dominatui non substernitur nec succumbit. Propter quod Jacobus in sua Canonica dicit : Patientia opus perfectum habet ; utpote directe in tolerandis adversis, et dispositive in bonis agendis. Ex adversitatibus enim primo procedit tristitia, quam (ut dictum est) refrenat patientia ; secundo, ira ; tertio, odium ; quarto, nocumentum. Quæ omnia evitantur, dum in principio patientia adhibetur. Unde, secundum Gregorium, patientia omnium est virtutum radix et custos, non utique illas directe causando, sed prohibens removendo, id est, impedimenta virtutum tollendo. Hinc quoque in tota veteris novique Testamenti Scriptura potissime commendatur, docetur, sæpiusque jubetur patientia : qua qui caret, dum impetum passionis ratione per passionem fuscata prosequitur, stulto assimilatur, juxta illud Proverbiorum : Impatiens operatur stultitiam.
Postremo, ipsi quoque philosophi ac illustrissimi principes sæculi, patientiam sublimiter laudaverunt, didicerunt et impleverunt, loquendo de patientia naturali et acquisita. Quum enim (ut in libro de Virtutibus philosophorum habetur) quidam Socratem interrogasset, cur uxorem suam litigiosam ac molestissimam secum in domo ferret, respondit : Quum talem in domo sustineo, assuesco atque exerceor aliorum foris petulantiam injuriamque facilius ferre. Seneca quoque narrat, quod quum Diogenes cum quodam ageret causam, ille impatientia ductus, salivam attrahens pinguem, inspuit in mediam frontem Diogenis. Quam ille pro posse abstergens, dixit factori : Affirmabo omnibus, falli eos qui te negant os habere. Insuper, quum quidam potentissimo illi Augusto dixisset, O tyranne, patienter ferens respondit : Si essem, non diceres. De Julio etiam Cæsare legitur, quod quum calvitium graviter ferret, et de ejus calvitio joculatoria carmina publice essent vulgata, ipse hoc patientissime tulit. Similiter, quum quidam ejus paternam despicientes originem, eum Panificum nominarent, cum mira patientia ac risu id pertulit. Æneas etiam, destructa Troja, regno pulsus paterno, recedens, suos consolando, dicebat :
O passi graviora, dabit deus his quoque finem.
Patientia quippe in omni statu et gradu, tam superiori quam subditis, maxime necessaria est, et ad convictum pacificum peropportuna. Oportet enim æquanimiter in vita hac sustinere adversa, dicente Apostolo ad Hebræos : Patientia vobis necessaria est, ut Hebr. x, 36. voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. Scribitur etiam de Platone, quod interrogatus, Quis est homo morum bonorum, respondit : Qui æquanimiter sustinet homines morum malorum.
Hæc de patientia introduxi, quia in beatissimo Job, cujus nunc elucidandus est liber, quantum Spiritus Sanctus præstiterit, præclarissimum patientiæ documentum omnibus exhibetur, ut non sufficiat nobis scire, legere et audire, sed imitari condigne conemur, quum et Philosophus dicat in Ethicis : Quid est virtus scrutamur, non ut sciamus, sed ut boni efficiamur.
ENARRATIO
IN LIBRUM JOB
Footnotes
Chapter 2 of 72