Skip to the text

Articulus 70

EXPOSITIO CAPITULI QUADRAGESIMI SECUNDI ET ULTIMI : RESPONDENS AUTEM JOB.

AUDITA disputatione allocutioneque B Dei, nunc ipse Job Deo, ut dignum est, cedit, honorem et gloriam tribuit, et se ipsum humiliat atque accusat, secundum illud Ecclesiastici: Quam bonum est, correptum manifestare pœnitentiam! Respondens autem Job Domino, dixit: Scio quia omnia potes, quum sis infinitæ potentiæ, cui omnia æque facilia sunt, et cui nihil difficile est. Deo siquidem idem est esse, et potentem esse, ita quod ejus essentia est sua potentia. Ideo, sicut divina essentia est penitus illimitata, ita et ejus potentia. Quo verbo Job profitetur, quod Deus possit Satanam superare, et adversitates seu tentationes ab illo inflictas auferre. Et nulla te latet cogitatio. Omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus, secundum Apostolum.1 Deus quippe suam cognoscendo essentiam, omnia intuetur in ea, quæ illam quocumque modo imitantur sive participant, hoc est, quæcumque aliquid entitatis habent. Similiter cognoscendo suam potentiam, cognoscit distincte, perfecte et plene omnia ad quæ se illa extendit. Hinc primo Regum Deus testatur: Non juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt quæ parent, Dominus autem intuetur cor.2 Porro, secundum Thomam, hoc verbo sanctus Job fatetur se fuisse aliqua superba cogitatione pulsatum, videlicet recitando suas justitias: quod Deum non latuisse insinuat. Ideo, contra negantes Deum omnia intueri, subjungit:

Quis est iste qui celat consilium, id est, cordis sui dispositionem, definitionem seu inquisitionem putat se Deo posse abscondere, absque scientia, id est ita quod Deus illud non sciat?3 Vel, Absque scientia, id est, imperite et stulte hoc putat. Gregorius vero exponit sic: Job diabolo exprobrans, dixit: Quis est iste, etc.? id est, diabolus consilia fraudium suarum adversum nos nobis occultat: et hoc absque scientia, id est, irrationabiliter et insipienter hoc agit, quoniam licet propria subtilitate occultas illius machinationes adspicere non possimus, Deo tamen revelante nobis misericorditer deteguntur. Insuper, verbum istud generaliter accipi potest contra omnes qui sua prudentia aliis salubriter consulere possunt, et sana consilia mente concipiunt, nec tamen proximos suos dirigere, adjuvareque curant: quum tamen hoc agere, sit eleemosyna spiritualis; et istud omittere, caritati et pietati repugnet.

Ideo, quia videlicet tanta est potentia ac sapientia tua, o Deus, insipienter locutus sum.4 Ut enim ex dictis in expositione habita superius patet, beatus Job aliqua dixit incaute, ita quod amici ejus et Eliu fuerant graviter scandalizati. Unde circa finem præallegati ait capituli: Qui leviter locutus sum, respondere ultra quid possum? Unum locutus sum, quod utinam non dixissem, et alterum: quibus ultra non addam.5 Ea quoque locutus sum, quæ ultra modum, id est ineffabiliter et incomparabiliter, excedunt scientiam meam:6 id est, divina judicia et rationes eorum immoderate perscrutari conatus sum, a quorum plenaria comprehensione deficio infinite. Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris;7 sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. Non est enim tibi necessarium, ea quæ abscondita sunt, videre oculis tuis. Salomon quoque: Scrutator (inquit) majestatis opprimetur a gloria.8 Quibus verbis increpantur vani, intimorati ac scioli: qui in his quæ Deus non requirit ab eis, jugiter occupantur; quæ vero Deus exigit ab eis, et quæ ad eorum spectant salutem, omittunt.

Audi, id est, meam orationem, confessionem, interrogationem clementer audire, acceptare, informare digneris; et ego loquar, capta benevolentia tua, et spe audientiæ tuæ: loquar autem, te exorando, me accusando, veniam et informationem humiliter postulando. Interrogabo te sicut discipulus magistrum, et illuminationem tuam precabor, ut in dubiis me dirigas et informes. Sic enim Deum in agendis et cognoscendis interrogare debemus, orando pietatem ipsius pro instructione et directione salubri. Unde apud Isaiam Dominus ait quibusdam: Væ, filii desertores, ut faceretis consilium, et non ex me;9 et ordiremini telam, et non per spiritum meum; et os meum non interrogastis. Hinc in libris Regum legitur David toties consuluisse Dominum.10 Et Jacobus: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo qui dat omnibus affluenter, et dabitur ei;1112 postulet autem in fide nihil hæsitans. Et responde mihi, per illuminationem internam vel angelicam instructionem, intus vel foris exhibitam.

Auditu auris audivi te: id est, primo, scilicet ante hanc flagellationem, cognovi te ex aliorum relatu et fama communi, utpote imperfecte; nunc autem oculus meus videt te, id est, clarius te modo cognosco, quam ante: quemadmodum clarius scitur quod cernitur, quam quod relatu aliorum cognoscitur. Ex percussione enim et allocatione, increpatione, instructioneque Dei, sanctus Job jam vehementer profecit. Vel sic: Auditu auris audivi te, id est, ante flagellationem meam cognovi te per revelationem factam ad aurem exteriorem vel interiorem: in qua tamen revelatione speciem nullam vidi, præsertim oculo exteriori; nunc autem cognosco te per revelationem clariorem ac eminentiorem, in qua forma seu species aliqua tui mihi apparet. Certum tamen non est, an angelum vidit corporali specie, qui in persona Dei hæc dixerit, sicut Jacob, qui viso angelo, ait: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.13 Judicum quoque libro, Manue loquitur suæ uxori: Morte moriemur, quia vidimus Dominum, id est angelum Dei, qui visibiliter eis apparuit.14 Aliqui autem putant, quod Job imaginaria visione viderit Deum, seu angelum in Dei persona loquentem. Potest quoque intelligi, quod pro tempore quo dixit hæc, habuit sublimem aliquam ac limpidam contemplationem de Deo, ut est illuminatio seu cognitio anagogica: ad quod innuendum fatetur, Nunc oculus meus, videlicet intellectualis, videt te contemplatione theorica. Postremo, putandum non est quod viderit Deum per speciem: nec de tali visione hic loquitur.

Idcirco ipse me reprehendo: id est, quia nunc clarius te cognosco, sinceriusque contemplor, ideo imperfectum meum perfectius penso, et culpam meæ incautæ locutionis magis adverto, humiliusque confiteor. Quo patet, quia quanto divinæ naturæ majestatem, sanctitatem et perfectionem limpidius contemplamur, eo propriam parvitatem, immunditiam, et defectuositatem plenius contuemur, et cordialius profitemur. Hinc ait Gregorius: Omnis humana sapientia quantolibet acumine polleat, divinæ sapientiæ comparata, insipientia est. Omnia enim humana, quæ justa et pulchra sunt, Dei justitiæ et pulchritudini comparata, nec pulchra, nec justa sunt, omnino nec sunt.1516 Hinc Abraham Deo colloquens : Loquar, inquit, ad Dominum meum, quum sim pulvis et cinis.17 Iterum ait Gregorius : Quanto quisque minus se videt, tanto minus sibimet displicet; et quanto majoris gratiæ lumen percipit, tanto amplius reprehensibilem se esse cognoscit. Quum enim intrinsecus sublevatur, et omne quod est, intuetur; ad eam, quam super se conspicit, regulam congruere nititur. Et quia adhuc humana infirmitas cernit, quod ei non ex minima parte dissentit; totum ex se illi onerosum est, quod internæ regulæ conveniens non est.

Verum, quoniam nulla est recognitio culpæ, nisi sequantur lamenta pœnitentiæ, sanctus Job subdit : Et ago pœnitentiam in favilla et cinere. Quod litteraliter accipi potest, ut in agnitionem et signum propriæ fragilitatis, se in terram prostraverit super favillam et cinerem, quemadmodum in Jona legitur, quod rex Ninive indutus est sacco, et sedit in cinere.18 Et in Psalmo : Humiliata est in pulvere anima nostra.19 Etenim cinis et cilicium, arma sunt pœnitentium. Vel, per favillam et cinerem, intelliguntur austeritas et humiliatio satisfactionis. Non enim sufficit culpæ confessio, nisi sequatur (si adsit facultas) satisfactio. Præterea, secundum Gregorium, in favilla et cinere pœnitentiam agere, est, contemplata summa essentia, nihil aliud se quam favillam cineremque cognoscere. Etenim, quum in peccato sit inordinata complacentia seu delectatio, et item quædam contra Deum rebellio, contra primum valet dolor internus, et austeritas in labore satisfactionis; contra secundum, humiliatio cordis et operis.

Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem. Ad illum enim tanquam ad principaliorem, forte et ad meliorem ac seniorem, Dominus dirigit verbum, ut per ipsum proferatur ad alios. Nam et ipse primo orsus est disputare adversus Job. Videtur quoque quod Dominus dixerit ista beato Job jam sanato, et forsitan antequam amici ejus redierunt ad propria. Præterea, an per inspirationem solam internam Dominus ista protulerit, an per apparitionem angelicam, vel angeli allocutionem interiorem dumtaxat, quemadmodum asserit Zacharias, Angelus loquebatur in me, incertum habetur :20 quemadmodum et incertum est, an in somno vel vigilia facta sit allocutio ista. Si autem Deus ita apparuit atque locutus est huic Eliphaz, postquam dire peccavit, cur putandum est quod ficta sit ab ipso Eliphaz visio, quam in principio suæ disputationis se perhibet habuisse ante hanc culpam?

Iratus est furor meus, id est zelus justitiæ meæ, in te et in duos amicos tuos, scilicet contra Baldad et Sophar. Quum enim Deus sit veritas et æquitas, falsitati et injustitiæ indignatur tanto plus, quo ipse verior exstat et justior; et quo peccatum a veritate et æquitate magis recedit, eo plus displicet Deo. Amici autem Job non solum peccaverunt, ei contumelias irrogando, sed etiam de divina providentia erronee sentiendo, ut patuit sæpius. Hinc ad innuendum magnitudinem excessus eorum, Dominus loquitur : Iratus est furor meus. Unde et subditur : quoniam non estis locuti coram me rectum, id est verba vera ac justa : quia licet videbantur quasi divinam justitiam contra Job defensare, nihilo minus Deus vidit obliquitatem cordis eorum. Sicut servus meus Job : cujus verba vera et recta fuerunt, secundum intentionem ipsius, quamvis sæpe in modo loquendi deliquerit. Sed quare de Eliu Dominus mentionem non facit? Ad hoc Thomas respondet, quod Eliu ex imperitia peccavit, Job autem ex levitate, amici vero Job in falsa assertione, perversa dogmata affirmando, ut quod Deus non flagellat aliquem nisi pro culpa, et quod gravior pœna non est, nisi pro culpa majori. Aliam quoque causam Thomas tangit : quia videlicet jam supra Dominus redarguit ipsum Eliu, similiter sanctum Job. Albertus vero respondet, quod ideo, quoniam Eliu novi nil attulit, sed aliorum positiones determinavit, eas planius et particularius prosequendo.

Denique, quia amici Job non ex malitia peccaverunt, sed quasi ex zelo Dei, quamvis indiscreto, quia putabant ipsum Job suis verbis divinæ derogare justitiæ; ideo peccatum eorum remissibilius erat. Hinc Dominus ostendit eis remedium contra vulnus peccati quod incurrerunt. Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offeret holocaustum pro vobis, quia ejus patrocinio indigetis, nec digni estis per vos ipsos offerre, vel eo indigniores ad hoc. Septenarius autem est numerus perfectionis et totalitatis, idcirco ad expiationem gravium delictorum, et ad pœnitentiæ perfectionem hic numerus congruebat. Rursus, per septem tauros, signatur mactatio cervicosæ superbiæ in septem peccatis mortalibus; per arietes vero, qui cornibus impingunt, proterva et obstinata falsitatis defensio, veritatisque impugnatio, quas oportet mactare.21 Holocaustum præterea fuit sacrificium perfectissimum, quod ad divinæ reverentiam majestatis totum comburebatur, ad figurandum quod homo debet se totum Deo offerre, ejusque cultui mancipare. Job autem servus meus servitute filialis timoris, orabit pro vobis. Multum enim valet oratio justi assidua, ut dicit Jacobus.22 Et iterum scriptum est : Oratio justi penetrat cœlos. Faciem ejus suscipiam, id est, præsentiam ejus mihi ab ipso præsentatam, ejusque mentem ad me erectam, seu ejus personam mihi facialiter apparentem, gratam et acceptam habebo, ipsum pro vobis exaudiendo, ut non imputetur vobis stultitia, id est, peccatum quod stulte commisistis, seu dogma vestrum insipiens non imponatur vobis a me ad damnationem animarum vestrarum.23 Vel ideo ait, Stultitia, quia, secundum Albertum, ex ignorantia peccaverunt : propter quod facilius recipiuntur ad veniam. Illa tamen eorum ignorantia non fuit in toto excusanda. Neque enim locuti estis coram me rectum, sicut servus meus Job, qui vos juste increpavit, et a vobis injuste increpatus est et graviter inhonoratus, non tamen a vobis aversus est mente, sed diligit vos, quemadmodum ante : idcirco idoneus est exorare pro vobis, suæ merito perfectionis.

Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus. Ita quod Eliphaz dixit aliis duobus verba Dei sibi injuncta : quo audito, assumptis præfatis animalibus, pariter venerunt ad Job, ab eo humiliter veniam deprecantes, et ut pro eis offerret et exoraret, instanter poscentes. An vero quilibet eorum assumere jussus sit septem tauros, totidemque arietes, vel omnes tres simul tot animalia sumere et offerre præcipiebantur, non clare exprimitur. Et suscepit Dominus faciem Job, id est oblationem et precem ipsius pro suis amicis : ad quod etiam cooperabantur illorum obedientia, pœnitentia, humiliatio.

Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, quum oraret ille pro amicis suis. Hoc dupliciter intelligi potest. Primo, quod Dominus ab ira ad propitiationem conversus est ad pœnitentiam Job, id est ad pœnitentiam quam pro amicis suis assumpsit, dolendo pro peccatis eorum, sicque merito hujus doloris Deus illis ignovit.24 Ita exponit Albertus. Secundo, quod conversus est ad pœnitentiam Job, qui orando pro amicis, simul pro se ipso pœnituit atque oravit : idcirco et ei magis benignus effectus est Deus. Nam et tanto citius exauditus est pro se ipso, quanto devotius intercessit pro aliis. Propter quod ait Gregorius : Plus pro se valere preces suas efficit, qui has et aliis impendit. Libentius quippe sacrificium orationis suscipitur, quum in conspectu misericordis Judicis, proximi dilectione conditur : quod tunc veraciter quisque cumulat, si pro adversariis etiam hoc impendat. Et addidit Dominus omnia quæ fuerunt Job, duplicia, id est, bona ei ablata restituit ei in duplum, reddendo duplicia eadem in specie, sicut infra patebit. Per quod intelligitur, quod pro temporali tribulatione et tentatione, quas patiuntur electi, multo majora bona divinitus sortiuntur, quam sint corporalia bona quæ perdunt: quia pro illis spiritualia dona adipiscuntur, et ipsa consolatio sequens, frequenter præcedentem afflictionem excedit etiam in præsenti. Hinc in Isaia Dominus ait: Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis meæ abscondi parumper faciem meam a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui.25 In secunda quoque ad Corinthios habetur:26 Sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.

Venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universæ sorores suæ, id est omnes cognati et consanguineæ, et cuncti qui noverant eum prius cognitione amicitiæ specialis, videlicet antequam taliter plagaretur, et in ipsa adversitate eum dereliquerunt, sicut superius dixit:27 Fratres mei elongaverunt a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Et comederunt panem in domo ejus cum eo, id est, pristinam amicitiam renovaverunt comedendo cum ipso, volentes ei congratulari, suamque ad eum amicitiam declarare. Per panem autem omnis cibus exprimitur.

Et moverunt super eum caput, non ex derisione, sed admiratione et compassione doloris præteriti, vel potius ex congratulatione. Unde superius Job dixit suis amicis: Utinam esset anima vestra pro anima mea;28 consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput super vos. Hinc subditur: et consolati sunt eum super omni malo pœnali, id est de omni adversitate, quod intulerat Dominus super eum permissive, profitentes, quod non pro suis peccatis fuisset percussus, et quod amici ejus sibi contradicendo errassent, ipseque Dominus pro ampliori sua salute eum ita tentasset, atque ut ipse Job aliis in exemplum consisteret. Similis consolatio legitur facta Tobiæ in libro ipsius.29 De duplici autem malo Scriptura præcipue loquitur: scilicet de malo culpæ, quod non est a Deo nisi permissive, juxta illud Isaiæ, Indurasti corda nostra ne timeremus te:30 quod tamen quidam perversi imputant Deo, secundum illud Psalmi, Quoniam declinaverunt in te mala.31 Item, de malo pœnæ, quod est ipsa afflictio: quæ est directe a Deo, in quantum est aliquid positivum, et culpæ purgatio seu vindicta, aut præparamentum ad gratiam pleniorem, sicut in Job. De quo malo dicit Jonas:32 Misertus est Dominus super malitia, quam dixit ut faceret eis, scilicet Ninivitis, et non fecit.

Et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam. Ista munuscula sibi dederunt, vel in relevamen suæ inopiæ, quia nondum restituta fuerant ei a Deo bona amissa; vel in signum sui favoris atque amoris ad ipsum; vel etiam in protestationem atque indicium suæ ovinæ innocentiæ ac simplicitatis, itemque obedientiæ ac sapientiæ, quæ per inaurem signantur. Inauris enim auri appenditur. Obedientia vero est, verbis Dei auditis parere, et sapientia est, ea intelligere.

Dominus autem benedixit novissimis Job, id est ultimæ ejus ætati, seu bonis quæ postremo possedit, plus quam principio ejus, id est primæ ætati, aut prosperitati:33 quia in corporalibus ac spiritualibus donis amplius ditavit eum post suam afflictionem quam ante; imo plus dedit ei quam ipsemet petiit. Superius etenim dixit: Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos?34 Nunc autem concessit ei duplo plura quam ante. Nam subditur: Et facta sunt ei quatuordecim millia ovium: qui ante habuit septem millia ovium; et sex millia camelorum: ante habuerat tria millia camelorum; et mille juga boum: ante habuit quingenta juga seu paria boum; et mille asinæ: ante habuit asinas quingentas. Quod totum in principio scriptum est.35

Et fuerunt ei septem filii et tres filiæ: quos omnes post afflictionem hanc generavit. Circa hoc quæritur, quomodo omnia sint ei duplicia reddita, quum et ante percussionem suam totidem filios filiasque habuerit. Et respondendum, quod bona ejus quæ ei penitus perierunt, restituta sunt dupla. Filii autem et filiæ ejus, quantum ad animas, vixerunt, et suscitandi secum fuerunt. In statu quoque salutis obisse creduntur, ita quod æternaliter secum erant victuri. Idcirco non penitus mortui erant. Unde in Matthæo, Christus allegans Sadducæis illud Exodi, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, adjungit:3637 Non est Deus mortuorum, sed vivorum.

Et vocavit nomen unius, forte primogenitæ inter tres, Diem: propter puellæ claritatem et gratiositatem; et nomen secundæ, Casiam: propter ipsius suavitatem redolentiamque famosam. Casia enim est species aromatica. Et nomen tertiæ, Cornustibii: propter eminentem pulchritudinem ejus, præsertim in oculis, secundum Thomam. Stibium quippe unguentum est, seu herba, qua mulieres ad decorandam faciem suam utuntur, juxta illud Ezechielis, Circumlinisti stibio oculos tuos. Et quarto Regum: Jezabel depinxit oculos suos stibio. Hoc autem stibium feminæ servant in cornu, ut habeant illud in promptu quum velint.3839 Sic ergo appellata est ista puella, ad innuendum quod stibio non egebat, sed speciosior fuit dono naturæ, quam ceteræ fiant hac arte. Hinc sequitur: Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ, sicut filiæ Job in universa terra: vel in universa terra habitabili hujus mundi; vel in universa terra habitationis Job, juxta quem modum in Josue legitur: Dominus dedit vobis requiem et omnem terram.40

Magis tamen intelligendum videtur primo modo. In hac autem speciositate, intelligenda est quoque condecentia morum, et venusta compositio in omni gressu ac motu membrorum. Nam et per hæc corporalis etiam pulchritudo perficitur. Deditque eis pater suus hereditatem in medio fratrum earum.41 Hoc enim honore dignæ erant, propter speciositatem suam tam spiritualem et corporalem, et quia fratribus suis carissimæ fuerant, virtutibusque conformes.

Vixit autem Job post hæc, id est postquam ista ei acciderant, centum quadraginta annis. Quia enim in corpore gravissime fuerat vulneratus, additur ei pro cumulo prosperitatis, longitudo dierum in vita sana atque jucunda in Deo: quemadmodum legitur de Tobia, quod reliquum temporis ejus, scilicet quod vixit post curationem suam ab angelo, fuit in gaudio.42 Præterea, quamvis Job corporaliter occisus non fuit, quia tamen letaliter fuit percussus, ita quod secundum naturam obisset, nisi Deus supernaturaliter adfuisset; hinc duplicata vitæ humanæ duratio ei concessa est, sicut et cetera ei sunt dupliciter restituta. Scriptum est enim: Dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni.4344 Centum autem et quadraginta faciunt bis septuaginta. Et vidit filios suos et filios filiorum suorum, forte et filiarum, usque ad quartam generationem. Idem legitur de Tobia: qui tamen post suam curationem non vixit nisi quadraginta duobus annis;45 sed in sua curatione filius suus jam exstitit uxoratus.46 Unde apparet, quod filii Job satis maturæ ætatis fuerunt antequam generaverunt. Alioqui poterat usque octavam generationem posteros suos vidisse. Credendum est equidem, quod filii et nepotes ipsius, virtutes beati Job sint secuti, nec voluptatis amore contrahere matrimonium acceleraverunt.

Porro, an filios istos septem et sorores eorum ex prima conjuge generaverit, an scilicet illa in vita tam diu permanserit, non certum habetur. Forte enim ob sua peccata sublata est; nec digna fuit particeps esse prosperitatis sui mariti tam sancti, ad quem in adversitate sua tam perverse se habuit. Conveniens demum fuit, pro tempore legis naturæ et scriptæ, ut beatus Job post suam percussionem tanta prosperitate donaretur. Nam et tunc bona temporalia Dei famulis promittebantur, ut homines rudes per talia ad Dei obsequium spiritualiumque amorem traherentur donorum, et ex consideratione prosperitatis4748

Job, perpenderent quam utile esset Deo fideliter etiam in adversis omnibus adhærere.

Et post hæc mortuus est senex senectute mentis et corporis. Nescitur tamen quam senex, nisi legatur seu audiatur quot annorum fuit quando percussus est, et quam diu sua plaga duravit, quemadmodum de Tobia habetur, quod quatuor annis exstitit cæcus.49 Et plenus dierum, id est repletus actibus virtuosis, quos diuturno quo vixit tempore fecit. In Scripturis enim per plenitudinem temporis, spiritualium bonorum abundantia exprimi solet. Unde de sanctis Patriarchis in Genesi similiter legitur, quod pleni dierum defuncti sunt.50 Hinc dicit Ambrosius: Plenitudinem vita justa habet, inanes autem sunt dies malorum. Nihilo minus, hoc loco, per plenitudinem dierum, etiam temporalium abundantia et incolumitas corporis denotantur, videlicet affluentia bonorum fortunæ, quia propter illorum defectum superius dixit:51 Ego habui menses vacuos: præsertim quia his corporalibus bonis ordinatissime usus est per relationem eorum ad spiritualia dona beatitudinemque æternam, imo ad summum, immensum et incommutabile bonum, quod est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Sequitur tractatulus de causa diversitatis eventuum humanorum.

Footnotes

  1. Hebr. iv, 13. ↩

  2. I Reg. xvi, 7. ↩

  3. Hebr. xx, 4. ↩

  4. Job ↩

  5. Job xxxix, 34, 35. ↩

  6. Eccli. x, 7. ↩

  7. Eccl. m, 22, 23. ↩

  8. Prov. xxv, 27. ↩

  9. Is. xxx, 1, 2. ↩

  10. 1 Reg. xxiii, 2, 4; xxx, 8; ↩

  11. v, 19, 23; ↩

  12. 11 Reg. n, 1; ↩

  13. Gen. xxxii, 30. ↩

  14. Judic. xiii, 22. ↩

  15. Is. xxxi, 1, 2. ↩

  16. Eccli. iii, 22, 23. ↩

  17. Gen. XVIII, 27. ↩

  18. Jonæ III, 6. ↩

  19. Ps. XLIII, 25. ↩

  20. Zach. I, 11; IV-VI. ↩

  21. Job XIV, 12-21. ↩

  22. Jacob. v, 16. ↩

  23. * alias of-ferte ↩

  24. Eccli. xxxv, 21. ↩

  25. Is. LIV, 7, 8. ↩

  26. II Cor. I, 7. ↩

  27. Job VI, 15; XIX, 13. ↩

  28. Job XVI, 4, 5. ↩

  29. Tob. XI, 20, 21. ↩

  30. Is. LXIII, 17. ↩

  31. Ps. XX, 12. ↩

  32. Jonæ III, 10. ↩

  33. * magis ↩

  34. Job XXIX, 2. ↩

  35. Job I, 3. ↩

  36. Exod. 11, 6. ↩

  37. Matth. xxii, 32; ↩

  38. Ezech. xxiii, 40. ↩

  39. IV Reg. ix, 30. ↩

  40. Josue 1, 13. ↩

  41. * inter frates ↩

  42. Tob. xiv, 4. ↩

  43. Ps. i, xxxix, 10. ↩

  44. Ps. lxxxix, 10. ↩

  45. Tob. xiv, 1. ↩

  46. Ibidem. ↩

  47. Josue i, 13. ↩

  48. Job i, 2. ↩

  49. Tob. xiv, 3. ↩

  50. Gen. xxv, 8; xxxv, 29. ↩

  51. Job vii, 3. ↩

Chapter 72 of 72