Articulus 69
ELUCIDATIO CAPITULI QUADRAGESIMI PRIMI : NON QUASI, ETC.
PROSEQUITUR Dominus isto capitulo proprietates diaboli sub similitudine ceti. Non quasi crudelis suscitabo eum. Quamvis hoc de ceto aliqualiter possit intelligi, ut Dominus asserat se tantam belluam tot piscium devorativam, non ex crudelitate creasse, quasi in marinorum devoratione animalium glorietur, sed potius propter complendum ordinem rerum, et ad suæ potestatis ac sapientiæ ostensionem, honorem et gloriam, ut ex tam mirabilis belluæ consideratione sagaci, Creatoris eminentiam laudemus immensam; convenientius tamen istud de diabolo explanatur. De quo Dominus protestatur: Non quasi crudelis, id est non ex aversione, duritia vel crudelitate, suscitabo eum, id est, diabolum ad tentandum et affligendum homines in hoc sæculo licentiabo, et eum in illos debacchari permittam, nec ex crudelitate tantam diabolo contuli potestatem; sed ut pius et sapiens pater ac judex, sic ago et ita me habeo, ut homines per diaboli impugnationem probati exercitatique fiant, a suis quoque peccatis per ejus afflictionem purgentur, atque ad ampliorem gratiam præparentur, Deum invocare assuescant, timorati, solliciti, anxii consistant, a futuris pœnis eripiantur, et postremo ad gloriam celerius perducantur, præsertim quum pœnæ vitæ præsentis sint medicinales. Hinc Sapiens dicit: Deus non lætatur in perditione viventium.1 Tobias quoque: Non delectaris in perditionibus nostris.2 Denique verbum istud respondet ad id quod Job dixit Deo: Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.3
Quis enim resistere potest vultui meo, id est præsentiæ seu providentiæ vel animadversioni meæ? quasi dicat: Quum sciam me esse omnipotentem, cui nullus valet resistere, ideo pium me cunctis exhibeo, et infirmioribus clementem me præbeo: nec dæmonem pro suo libito desævire in homines sino; sed potestatem et voluntatem ejus coerceo, prout homines posse ferre intueor. Ad majestatem equidem misericordia maxime pertinet. Hinc Jeremiæ Dominus loquitur: Quis similis mei? et quis sustinebit me?4 et quis est iste pastor qui resistat vultui meo? In Esther quoque scribitur: Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui tuæ possit resistere voluntati.5 Itaque, quo quis aliis major est atque potentior, tanto sit eis benignior: nihilo minus debito rigore ac ordine disciplinæ servato, quia et hoc ad verissimam pertinet pietatem.
Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? id est, primus sum omnium, independens, non indigens. Ideo nulli sum obligatus, sed quidquid bonitatis vel innocentiæ alicui inest, meum est donum. Idcirco crudelitati adscribi non potest, quod innocentes et virtuosos tentari et flagellari permitto vel facio: imo quia omnia feci, omnia quantum ad id quod sunt amo. Hinc ad Romanos ait Apostolus: Quis prior dedit illi, et retribuetur ei?6 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Sapiens quoque dicit Deo: Diligis omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti.7 Omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt jure creationis, conservationis et gubernationis. Ideo non crudelitatis, sed pietatis et caritatis animum ad meos gero effectus. Imo, hoc modo omne creatum est Dei; sed de his quæ sub cælo sunt ideo Dominus loquitur, quia de
Leviathan e cœlo in inferiora projecto, et de eis quos tentat in terra manentibus, sermocinatur.
Insuper pandit, quod non ex crudelitate sinit diabolum homines impugnare. Non parcam ei verbis potentibus, et ad deprecandum compositis, id est, propter nulla ipsius verba parcam diabolo, sive sint verba potestatem suam præferentia, sive humiliationem quamdam sonantia, quin ejus potestatem refrenem, impiamque ipsius puniam voluntatem. Interdum quippe ad deprecandum se convertit astute, ne a nocendo arceatur, vel ne gravius affligatur, ut quum loquitur Christo :8 Obsecro te, ne me torqueas. Torqueri enim se insinuavit, si a nocendo cessaret. Inducta autem verba non sic intelligenda sunt, quod diabolus unquam veniam deprecetur peccatorum suorum a Deo, quum sit penitus induratus atque impœnitens. Ex hoc quoque verbo ostenditur, quod non sit jam de ceto principaliter mentio.
Quis revelabit faciem indumenti ejus? Hoc de ceto Thomas exponit sic : Super oculos ceti, ut dicitur, sunt quædam additamenta carnea seu plicæ in figura magnæ falcis ; suntque ducenta quinquaginta super oculum unum, et totidem super alterum : quibus utitur pro operculo oculorum suorum tempore magnæ tempestatis. Itaque, Quis revelabit, id est, a prædictis plicis deteget et detectam monstrabit, faciem indumenti ejus, id est faciem in qua habet has plicas velut quemdam vultus sui amictum ? quasi dicat : Nullus. Nemo enim tam prope audet accedere, quoniam devoraretur a ceto. Per quod innuitur, quod fraudulentias, duplicitates et callidas diaboli machinas nemo sufficit capere aut manifestare, nisi quantum revelaverit sibi Deus, quemadmodum ait Apostolus : Non ignoramus cogitationes ejus, puta diaboli, qui frequenter apparenti bonitate se vestit et palliat, ut sub specie boni decipiat, juxta id ad Corinthios : Ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis.910 Hinc, secundum Gregorium, aliter religiosas, aliter sæculares tentat mentes. Malis enim hominibus prava quæ cupiunt, aperte objicit : bonis vero latenter insinuans, sub specie sanctitatis illudit : illis tanquam familiaribus iniquum se manifeste insinuat : istis velut extraneis cujusdam quasi honestatis prætextu se palliat, ut mala quæ eis publice non valet, bonæ actionis tecta velamine, intromittat.
Et in medium oris ejus quis intrabit ? Os namque ceti ita terribiliter dispositum, dentatum et magnum est, quod nullus audet accedere. Habet quoque (ut fertur) in gutture pellem, velut membranam multis meatibus perforatam, ne quid valde corpulentum possit ingredi ventrem ejus :11 quia per hoc impediretur ipsius digestio, si aliquid absorberet. Unde ad denotandum, quod nemo valeat os ceti intrare ad perscrutandum illos meatus, per quos parvi pisces in ejus ventrem descendunt, Dominus ait : In medium oris ejus quis intrabit ? Quo designatur, quod intentiones et verba diabolicæ suggestionis, quibus homines absorbere molitur, homo nequeat penetrare, nisi sibi desuper reveletur : quales sunt viri exercitati, quibus data est gratia discretionis spirituum.
Portas vultus ejus quis aperiet, id est duas mandibulas ceti, superiorem et inferiorem, quæ instar portarum aperiuntur et recluduntur? S. Thomas, per portas ceti, intelligit duos dentes extremos et maximos, quos habet ad modum dentium elephantis vel apri. Quo significatur, quod astutiam violentiamque diaboli, quibus velut duabus portis peccatores intrahit sibi atque incorporat, nemo possit compescere aut scrutari, præsertim ad extrahendos peccatores ex eis, nisi quantum divina virtute fuerit ad hoc idoneus factus. Per gyrum dentium ejus formido, id est apparatus horribilis, quoniam ita dispositi sunt dentes ejus acuti, magni et solidi, ut adspicientibus horrorem incutiant. Pariformiter dentes, id est crudelissimi modi quibus dæmon nocet hominibus, exstant terribiles. Denique, dentes diaboli, sunt ejus ministri, videlicet dæmones inferiores, hominesque feroces, potissime impii doctores et prædicatores, prælati et principes, qui potestate aut calliditate alios ad peccata inducunt, sicque spiritualiter conterunt, et animarum strangulatores fiunt :1213 propter quod fures et latrones vocantur.14
Corpus ejus quasi scuta fusilia, id est de ære fusa : quæ sunt fortissima. Sic corpus ceti robustum ac solidum perhibetur, propter squamas durissimas, quibus tegitur et quasi armatur. Hinc subditur : et compactum, id est connexum seu junctum, squamis se prementibus, ita quod una venit super aliam ex aliqua parte. Etenim cetus, secundum magnitudinem sui corporis, maximas habet squamas sibi fortiter cohærentes, ut subditur. Una uni conjungitur : quia se invicem tangunt, et partim operiunt, scilicet circa extrema squamarum ; et ne spiraculum quidem, id est aer qui inspiratione attrahitur, incedit per eas: quia ob nimiam earum compressionem, non est ibi foramen per quod aer intret aut exeat. Una alteri adhærebit tenaciter, potissime tempore sanitatis et roboris ceti ; et tenentes se, id est mutuo sustentantes ac confortantes, nequaquam separabuntur, durante vita sanitateque ceti.
Mystice, diabolus se habet ad homines malos et vitiosos, sicut caput ad corpus : nam influit eis motum ad vitia. Itaque homines mali, per cordis duritiam, et quia propriam ac aliorum culpam defendunt, palliant seu excusant, rite per scuta fusilia exprimuntur ; scutumque corporis diaboli asseruntur, qui jacula correptionis se penetrare non sinunt, sed repellunt : et sicut corpus ceti compactum est squamis se prementibus, sic quilibet horum velut immunda et fœtida squama est, atque eorum multitudo ex multis qui in pravitate concordant, colligitur. Qui in tantum sibi in malis consentiunt, ut meliores concorditer persequantur, et bonis ordinationibus conformiter renitantur : ita ut ne spiraculum quidem incedat per eos, quoniam ita in vitiis indurantur, ut Spiritus Sancti instinctum non sumant, nec rationabilem admonitionem admittant ; sed unus alteri adhærebit, quia sibi invicem in pessimis favent et cooperantur ; et tenentes se, corroborando se mutuo in peccatis, nequaquam separabuntur, quousque impium affectum perducant ad opus. Sic Pharisæi et Sadducæi, quamvis inter se discordarent, in Christi persecutione concordabant.1516 Et hæc est pessima atque damnanda concordia.
Denique, S. Bernardus in quodam sermone, locum hunc convenienter et pulchre applicat religiosis, inter quos (ut adstruit) nonnunquam vitiosa reperitur quorumdam concordia : qui si forte viderint in fratre aliquo aliquid præcipuæ devotionis, singularisque gratiæ ac perfectionis in fervore, compunctione et lacrimis, interpretantur in malum, moleste ferunt, et fratrem hujusmodi persequuntur, singularitatisque arguunt. Hi tanquam perversi ac Deo ingrati, de pane vitæ faciunt sibi pabulum mortis ; et unde specialissime ædificari debuerant, inde deterius scandalizantur. Quod inde contingit, quoniam amore privato et passionibus ex eo nascentibus, præsertim spiritualibus vitiis, squalent, fœtent, putrescunt, alterius eminentiam ferre et adspicere non valentes. Ad veram ergo atque purissimam Dei ac proximi caritatem se dent, et de alterius profectu ac gratia velut de propria lætentur salute, attendentes quod ait Eusebius Emisenus, quia nisi claustrales proprias quotidie exstirpare studuerint passiones, et proprias rescindere voluntates, multo pejores fiunt in claustro, quam erant in sæculo.
Sternutatio ejus splendor ignis. Sternutatio est inflatio a pectore surgens, quæ ad exeundum apertos poros non inveniens, cerebrum ascendit ac tangit, et congesta per nares egrediens, totum caput protinus concutit, secundum Gregorium. Et, ut ait Albertus, sternutatio est purgamentum cerebri, quando fumositas ab infimis ad cerebrum elevata, panniculis cerebri in se collectis atque restrictis, ac subito dilatatis, per nares excutitur. Quum ergo caput ceti sit maximum, fortissimam habet sternutationem: ex qua fit aquarum commotio et elevatio, sicque apparet ibidem candor aquæ surgentis ad modum splendoris ignis. Rursus, sicut in hominis sternutatione magna ex concussione cerebri commoventur et oculi, ut quasi scintillent; ita ex sternutatione ceti fulgor quidam videtur micare ex oculis ejus: sicque sternutatio ejus dicitur splendor ignis, non per essentiam, sed per efficientiam seu effectum, quoniam causat splendorem. Per cujus sternutationem exprimitur mystice indignatio diaboli contra homines, quam in eos exsufflat: ex qua nonnunquam in hominibus ignis iræ, impatientiæ, concupiscentiæ generatur, dum ex diaboli tentamentis corda hominum taliter inflammantur, quemadmodum in libro Machabæorum de Antiocho scribitur, quia superbia repletus, ignem spirans animo, etc.17
Refert hic Lyra, audisse se a quodam experto in mari homine veridico, quod in ripa maris juxta Portugaliam, fuit inventus cetus, de cujus lingua divisa onerati fuerunt viginti quatuor muli. Unde perpendi potest, quanta sit moles belluæ hujus.
Et oculi ejus ut palpebræ diluculi. Oculi namque sunt lucidi. Hinc ex oculis ceti, qui prægrandes sunt, claritas quædam diffunditur similis claritati auroræ, quæ tenebris permiscetur. Propterea oculi ceti apparent micantes. Palpebra vero est sinus oculorum, significatque locum lucis diluculi, qui oculis ceti propter claritatem hanc comparatur. Mystice, per claritatem oculorum ceti, naturalis perspicacitas intelligentiæ diaboli designatur. Naturalia enim, secundum divinum Dionysium, in dæmonibus integra ac splendida permanserunt. Verumtamen cognitio practica in diabolo penitus pervertitur et fuscatur per ejus malitiam, quam B. Dionysius nominat furorem amentem, phantasiam protervam, et concupiscentiam irrationalem. Idcirco lux intellectus diaboli, potius diluculo quam meridiei est comparanda. Lux autem mentis angelicæ, velut meridies perhibetur. Quidam quoque, per lucem oculorum ceti, intelligunt temporalem prosperitatem, quam homini promittit diabolus. Gregorius vero, per oculos diaboli, intelligit magistros consiliariosque erroris: qui aliquid veri dicere solent, cui falsa commiscent, quemadmodum lux auroræ mixta est tenebris noctis.
De ore ejus lampades procedunt, id est vapores copiosi et calidi: qui ex interiori ejus calore progrediuntur, atque ob suam caliditatem lampadi comparantur; sicut tædæ ignis accensæ, id est, vapores illi sunt odoriferi et suaves, quemadmodum tæda: quod est lignum quoddam, quod quum accensum fuerit, dulcem spargit odorem. Fertur namque de ceto, quia dum valde esurit, vaporem suavem instar odoris ambræ, ex suo ore emittit: quo odore pisces delectantur et attrahuntur; sicque os ceti introeunt, et devorantur ab ipso. Quo mystice denotatur, quod diabolus animarum damnationem esuriens, aliquid amœnitatis et delectabilitatis proponit eis in creaturis, quo alliciuntur, ac decipiuntur ab ipso, dum delectantur in creaturis non recte, secundum voluntatem et legem ac ordinem Creatoris. Hinc in Sapientiæ libro scriptum est: Creaturæ Dei factæ sunt in tentationem animæ hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.18
De naribus ejus procedit fumus, id est vapor seu aer adustus ex abundanti calore ceti, quo indiget ut corpus suum tam grande queat movere. Habet namque pulmonem, atque respirat sicut delphinus. Sicut est fumus ollæ succensæ atque ferventis, id est rei contentæ in olla bulliente. Aer quippe qui per respirationem emittitur, in pulmone fuit, et calefiebat ibi per cordis calorem, qui pulmoni conjungitur: sicut aqua in olla calefit per hoc quod igni apponitur. Halitus ejus, id est exhalatio de ore ceti procedens, prunas ardere facit, id est, tam calidus est, quod ad prunas succendendas sufficeret: et loquitur ad similitudinem accendentium in sufflatorio prunas. Et flamma de ore ejus egreditur, id est tanti caloris fumositas, ut flammæ assimiletur. Per quæ omnia insinuatur, quod diabolus suis suggestionibus, tentamentis et machinis atque furoribus, hominum mentes velut prunas igne cupiditatis, flammaque vitiorum et fervore libidinis frequenter succendit. Unde per Isaiam Dominus ait:19 Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas.
In collo ejus morabitur fortitudo, id est, magnum et fixum robur habet in collo: aliter pondus tam magni capitis ferre non posset. Et, ut libro de Animalibus ait Philosophus, nullus piscis habet collum, nisi qui generat halitum, quales sunt delphinus et cetus ac alii quidam. Porro, per collum ceti, erectio diabolicæ pompæ exprimitur: cui conjuncta est magna naturalis fortitudo diaboli, de qua infra habetur, Non est potestas super terram quæ comparetur ei. Per collum quoque diaboli, intelliguntur aliorum subversores, qui communiter sunt potentes seu callidi: per quos diabolus suam exercet malitiam ac venena diffundit in alios, sicut per collum caput conjungitur corpori. Et faciem ejus præcedet egestas: id est, antequam cetus locum certum maris accedat, piscibus eum evacuabit. Quum enim sit corpulentissima et calidissima bestia, plurimo indiget alimento: ideo pisces sibi occurrentes absorbet, et inopiam quamdam facit in mari. Similiter faciem seu potentiam diabolicæ mansionis in anima, præcedit virtutum ablatio, et spiritualium bonorum carentia: quia mentem inhabitare non valet, nisi donis gratiæ antea spolietur. Membra carnium ejus cohærentia sibi, id est, membra corporis ceti fortiter sibi cohærent, quum sint spissa et grossa. Per carnes ceti, designantur carnales, qui facili inspiratione diaboli sensum ejus suscipiunt seu ei consentiunt, et molles sunt ad omnem impressionem ipsius: qui animales vocantur, quia, ut bruta, non sentiunt nisi quæ carnis sunt, sicut ait Apostolus:20 Animalis homo non percipit quæ sunt spiritus Dei.
A Judas quoque in sua Canonica:21 Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes.
Mittet contra eum fulmina. Hoc Thomas exponit de ceto ita ad litteram, quod per fulgura divinitus missa, et in mare cadentia, sæpe naves periclitantur. Idcirco probabile est, quod et ceti quandoque per fulgura percutiantur. Et ad alium locum non ferentur: id est, fulgura ista a Deo emissa, certe et infallibiliter tangent cetum, contra quem destinantur, sicut sagitta a perito sagittatore ejecta, tangit id ad quod tangendum dirigitur. Sicque in Sapientiæ libro habetur: Ibunt directe emissiones fulgurum. Per quod mystice designatur, quod divinæ potestatis jaculis et flagellis seu ultionibus diabolus et ejus ministri dejiciuntur ac condemnantur, nec plagæ illæ alios tangunt.22 Cor ejus, scilicet ceti, indurabitur quasi lapis, id est, non facile cedet fulminibus, sed pro posse resistet ne corrumpatur, quemadmodum durum difficulter corrumpitur. Fortia etenim animalia, dum violenter tanguntur, vires suas quasi fortius colligunt et assumunt ad resistendum. Hinc subditur: et stringetur quasi malleatoris, id est percussoris vel fabri, incus: quod instrumentum ex ictibus malleorum non frangitur, sed consolidatur et strictius redditur. Sic cetus sentiens læsionem, totis viribus se opponit. Per quod, obstinatio, impœnitentia atque rebellio diaboli ac membrorum ipsius monstrantur: quia ex Dei percussione non corriguntur, sed indurantur, et reniti ac Deo prævalere, quantum in ipsis est, cupiunt.
Quum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. Hoc verbo ostenditur, quod ista de ceto dicuntur, ut est figura diaboli, seu de diabolo sub nomine Leviathan pro ceto accepti. Quamvis etenim cetus sit magnum quid corporis mole, tamen respectu angelicæ dignitatis et perfectionis, quasi nullius reputatur momenti: imo homo, propter splendorem intellectus, omnibus brutis sublimiter præstat. Non ergo ob ceti sublationem seu interfectionem, angeli sancti terrentur, quum et cœlestes orbes, quorum comparatione non solum cetus, sed et tota terra ut punctum est, moveantur ab angelis. Unde unius belluæ occisionem pro nullo aut minimo reputant, sicut et nos unius occisionem parvipendimus pulicis. De diabolo ergo ista dicuntur, imo de principe dæmoniorum, de cujus sublatione seu expulsione a throno cœlesti, olim terrebantur angeli sancti, timore admirationis divinæ potentiæ et pavore reverentiali ipsius. Similiter omnes electi et Sancti, in die judicii de totali damnatione ac sublatione principis tenebrarum ministrorumque ejus admirabuntur atque timebunt, non pœnali, sed casto et sapientiali timore, infinitam Dei majestatem in suis effectibus non ignoranter, sed sapienter ac reverentialiter admirantes, eamque plene comprehendere non valentes. Unde et in Evangelio Christus Virtutes cœlorum dicit movendas;23 et in Præfatione cantamus, Majestatem tuam tremunt Potestates. Denique angeli taliter territi purgabuntur: et in casu diaboli purgabantur, non ab immunditia culpæ, sed a minoratione perfectionis atque scientiæ, in quantum ex intuitione divinorum effectuum, aliquam sortiuntur illuminationem inferiores a superioribus, et superiores a Deo; vel omnes, quantum ad aliqua cognoscenda, immediate a Deo. Divinam autem excellentiam admirando, mox in ejus contemplatione refulgent, et quam jugiter in se ipsa conspiciunt, ex suis effectibus et in ipsa magis mirantur, quam in se sola. De hoc, sexto capitulo de Divinis nominibus, D. Dionysius plenius loquitur.
Consequenter de ceto, ut est figura diboli, loquitur. Quum apprehenderit eum gladius, id est, si quis gladio cœperit cædere cetum, subsistere non poterit ipse gladius, neque hasta, neque thorax: hoc est, sive gladio, sive lancea, aut thorace percutiatur, non ei nocebit: imo instrumenta ista frangentur propter duritiam corporis ceti, præsertim quum dictum sit, quod corpus ejus sit quasi scuta fusilia, et densissimas atque compactissimas habeat squamas.24 Reputabit enim ut paleam ferrum, et quasi lignum putridum reputabit æs:25 id est, nec ferrea nec ænea instrumenta sibi ostensa timebit aut fugiet, quia his aut non, aut difficulter lædi valet. Per quæ insinuatur, quod nulla potestate humana dæmoni possit quis prævalere: et si orationibus et virtutibus Sanctorum superetur, hoc divina et increata virtute principaliter agitur; non ut talia ex humana potentia oriuntur, imo potius in quantum a Spiritu Sancto principiantur, qui in omni actu meritorio motor est principalis.
Non fugabit eum vir sagittarius: quia sagittas non timet, quasi ab eis lædi non valens. Verumtamen, ut narratur, quamvis talia non formidet, nihilo minus projectione spiculorum, quæ non avertit nec fugit, tandem vulneratur ac moritur, atque ad littus mortuus trahitur. In stipulam ei versi sunt lapides fundæ: id est, non plus curat aut metuit ictus lapidum fundæ, quam stipulam. Ictibus enim saxorum, quæ per fundam projici possunt, non læditur, quum tantæ sit duritiæ atque pinguedinis. Porro spiritualiter, viri sagittarii sunt prædicatores idonei, qui ex corde et ore velut ex arcu, verba acuta ac penetrativa audientium cordibus imprimunt et infigunt. Lapides vero fundæ, sunt exemplaria ac solida opera Sanctorum: et frequenter contingit, quod nec sanctis verbis, nec virtuosis operibus diabolus sic frenatur, quin tentet ac renitatur, saltem ad tempus; imo virtuosos sæpe gravius importuniusque infestat. Funda autem, intellectus constans ac eruditus et practicus est, qui opera virtuosa emittit. Quasi stipulam æstimabit malleum: id est, propter duritiam squamarum, quibus armatur, et spissitudinem atque pinguedinem cutis ac corporis sui, verbera malleorum non curat, nisi forte talia verbera diutius continuarentur, præsertim super eamdem corporis partem. Et deridebit vibrantem hastam: id est, si quis comminetur ei, quod hasta eum velit invadere, non timebit, quia perforari ita non potest. Hæc quoque dicuntur, ad insinuandum audaciam ceti: secundum quod aliqua talia de equo superius dicta sunt. Unde per ista innuitur, quod nullo hominis conatu aut comminatione diabolus superetur, nisi virtute Spiritus Sancti.
Sub ipso erunt radii solis, id est, eos non appretiabitur, nec eorum decore allicitur ut vincatur: et sternet sibi quasi lutum aurum26, id est, pro nihilo reputat aurum, sed spernit et subjicit illud suæ æstimationi, sicut parvi penditur lutum. Per quæ insinuatur, quod nullius rei corporalis pulchritudine aut pretiositate subdatur vel attrahatur, ita quod superetur: et hoc, in quantum res illæ sunt pulchræ et pretiosæ, non autem in quantum sunt ipsius nutritivæ. Insuper, per hæc signatur, quod corporalium rerum pretiositate et pretio diabolus non attrahatur, ut subdat se homini, quamvis interdum hoc fingat, ut hominem subjiciat sibi in errore et culpa. Possunt quoque per radios solis, homines verbo et vita aliis emicantes; per aurum autem, caritate rubentes, intelligi: quos diabolus in hac vita aspernatur atque persequitur.
Fervescere faciet quasi ollam profundum maris. Ceti enim aliqui tantæ sunt magnitudinis, ut aquas maris vehementer commoveant, spumareque faciant, vel etiam tempestates in mari producant: sicque mare a fundo videtur fervere, sicut aqua in olla igni apposita. Hinc Thomas allegat Plinium, dicentem quod in mari orientali sunt quædam tantæ magnitudinis belluæ, ut ipsum mare ab imo vertant et concitent, ac tempestates efficiant. Et ponet quasi quum ungventa bulliunt: id est, tantum aquæ fervorem ac spumam in mari concitabit, sicut est fervor et spuma unguentorum in caldario bullientium: quæ propter aerem inclusum faciunt ampliorem spumam et commotionem in superficie, quam simplex aqua. Per quæ notatur turbulentia et inquietudo, quam diabolus concitat in hoc mundo, præsertim in cordibus vitiosorum: de quibus Isaias loquitur, Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.27 Nam et diabolus ignita sua suggestione et impressione, ita sæpe incendit fomitem, quod totum cor intus incalescit ad malum. Post eum lucebit semita: id est, ceto se movente per aquam, apparet retro eum vestigium longum sui processus propter grandem sui corporis molem, qua magnam facit in aqua concussionem, quæ non protinus conquiescit. Quo mystice denotatur, quod post diabolicam tentationem, et conturbationem quam facit in anima, remanent et apparent reliquiæ, ita quod effectus perturbationis a diabolo concitatæ, non semper statim sedatur et aboletur: imo aliquando diu durat, et difficulter exstinguitur, præsertim quando malo non in principio rite resistitur, sed illud in consuetudinem transit.
Æstimabit abyssum quasi senescentem: id est, tam avide et abunde pisces maris vorabit, et aquam ipsius potabit, quasi putaret mare cito siccandum ac finiendum: quemadmodum esuriens qui opinatur sibi escam defecturam, comedit multum, contra futuram se præparans famem. Per quod insinuatur, quod diabolus velut insatiabilis homicida, tam affectuose, incessanter et indefesse decipit animas, quasi mundus esset mox terminandus. Quod enim senescit, prope interitum est, secundum Apostolum ad Hebræos.28 Thomas autem exponit sic: Æstimabit abyssum quasi senescentem, id est quasi impotentem ad hoc, quod abyssus devoret seu superet ipsum cetum. Per quod mystice innuitur, quod diabolus non tantam, tamque perpetuam reputat pœnam inferni, ut ob eam desinat impie operari, et Deo reniti. Imo, sic prave agit, quasi putaret damnationem inferni aliquando terminandam: ad quod æstimandum etiam quosdam stultos inducit, quum tamen hoc Scripturis sanctis clarissime obviet.
Non est potestas super terram quæ comparetur ei: id est, nullum terrestrium animalium tantæ est fortitudinis corporalis, ut cetus, qui sicut quantitate, ita et potestate vincit non solum aquatica, sed et terrestria animalia. Dicunt quoque ministri naturalis scientiæ, quod majora sint animalia in mari, quam super terram: cujus causa, est abundantia humiditatis in semine et in esca. Unde in terris humidis majores sunt homines, quam in regionibus siccis, ut dicunt. Qui factus est ut nullum timeret. Hoc doctores, non de ceto, sed de diabolo per ipsum figurato, exponunt: qui ad hoc factus est, id est, ex sua creatione et suæ naturæ proprietate hoc habet, ut nullam creaturam terrestrem corporalemve timeat, quantum ad naturalem ejus virtutem, tanquam fortior omni hujusmodi creatura. Nempe quod homines sanctos veretur, ex supernaturali illorum virtute contingit. Verumtamen istud de ceto accipi potest, qui, ut ex præhabitis innotescit, corporali robore vincit hominem, et omnem terrenam facturam: idcirco nec metuit aliquid horum. Et in hac locutione dictio, Ut, potius notat concomitantiam vel sequelam, quam causam, sicut quum dicitur, Tibi soli peccavi, ut justificeris in sermonibus tuis.29 Ad hoc enim, quod tantam vim corporalem ceto, tantamque vim spiritualem diabolo præstitit Deus, consequitur iste imperterritus animus.
Per prædicta ergo signatur, quod nulla terrena corporalis aut humana potestas, æqualis sit potestati diaboli, in quo naturalia integra permanserunt, juxta D. Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus. Unde, quo altioris est speciei sive naturæ, eo majoris est potestatis naturalis: ideo non potestate naturæ, sed gratiæ, homines prævalent ei. Hincque nullus de propriis viribus potest præsumere, aut de sua victoria vane gaudere. Imo timorati atque solliciti esse debemus, qui contra tam fortem hostem pugnam habemus, qui potestate atque industria, experientia et infatigabilitate nos superat: a quo videmur, et quem videre corporaliter prohibemur; imo nec spiritualiter ejus congressus semper advertimus. Præterea, secundum unam considerationem, diabolus factus est directe ut nullum timeret, id est, ut soli Creatori casto ac filiali timore subditus esset; sed contra illum se erigens, nullum ex præsumptione vult formidare, nisi in quantum a Deo compellitur et arctatur.
Omne sublime videt, id est, ad alta se erigit, et ad aggredienda majora vultum extollit: qui et in principio dixit, Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo.30 Hoc autem ceto non competit; multoque minus quod subditur, convenit ei. Ipse est rex super omnes filios superbiæ, id est, in superbia eos excedit, tanquam primus apostata, qui ceteris formam recedendi a Deo, atque amandi propriam excellentiam primo ostendit. Cujus ducatum sequuntur omnes superbi: qui filii superbiæ appellantur, quia per illam quasi per matrem diabolo spiritualiter generantur, sicut per caritatem homines fiunt filii Dei, et quia superbiam velut matrem amant, sequuntur et amplectuntur, atque ab ea foventur; qui etiam servi superbiæ dici possunt, quia vitio huic subjecti sunt. Propter quod secunda Petri inducitur:31 Iniqui servi sunt corruptionis; a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. In Joanne quoque ait Salvator: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati.32
Denique, juxta Thomam, Dominus operationem suam quam exercet in malis, terminat in superbis, ut ostendat beato Job, hoc sibi fuisse præcipue metuendum, ne a diabolo ad superbiam induceretur, sicque ad regnum diaboli transferretur: ideoque abjicere debeat affectum et verba quæ superbiam sapiunt sive sonant. Itaque et nos, si filii et ministri diaboli esse non volumus, si tam crudelissimi tyranni ac infelicissimi regis dominationem veremur, omnem prorsus abominemur superbiam: quæ sola omni virtuti insidiatur, et omnia gratiarum aufert charismata; de qua ait Scriptura, Odibilis coram Deo et hominibus est superbia ; quæ mentem summe excæcat atque turpissimam facit. Omnem quoque amplectamur humilitatem, quæ ad omne bonum disponit, protectionemque Dei et illuminationem Spiritus Sancti præcipue promeretur. Non simus filii superbiæ, et ministri diaboli regis; sed filii simus humilitatis, et famuli Christi altissimi principis.
Footnotes
-
Sap. I, 13. ↩
-
Tob. III, 22. ↩
-
Job XXX, 21. ↩
-
Jer. XLIX, 19. ↩
-
Esther XIII, 9. ↩
-
Rom. XI, 35, 36. ↩
-
Sap. XI, 25. ↩
-
Luc. vii, 28. ↩
-
I Cor. xii, 10. ↩
-
II Cor. xi, 14. ↩
-
II Cor. vii, 11. ↩
-
II Cor. ii, 11. ↩
-
Luc. viii, 28. ↩
-
Joann. x, 1, 8. ↩
-
Matth. ii, 7; xvi, 1. ↩
-
Act. xxiii, 7, 8; ↩
-
II Mach. ix, 7. ↩
-
Sap. xiv, 11. ↩
-
Is. liv, 16. ↩
-
1 Cor. II, 14. ↩
-
Judæ 19. ↩
-
Sap. v, 22. ↩
-
Luc. xxi, 26. ↩
-
vers. 6. ↩
-
*quasi pales* ↩
-
Job xli, 21, 22. ↩
-
Is. LVII, 20. ↩
-
Hebr. VIII, 13. ↩
-
Ps. l, 6. ↩
-
Is. xiv, 14. ↩
-
II Petr. II, 19. ↩
-
Joann. VIII, 34. ↩
Chapter 71 of 72