Proœmium
ENARRATIO
IN JOELEM PROPHETAM
S alpa in h um, yor
Dei qu
- K
SANCTUS Hieronymus præmittit huic Prophetæ prologos duos, qui habentur in Bibliis. Primus incipit: Sanctus Joel apud Hebræos post Osee ponitur. Secundus vero sic incipit: Joel filius Phatuel. Porro in prologis seu præfationibus istis aliqua dicit Hieronymus, quæ sibi invicem videntur contraria. In primo siquidem ait prologo, quod quidquid in hoc Propheta dicitur, ad tribum Juda et ad Jerusalem pertinere credendum est. In secundo autem asserit prologo, quod terram duodecim tribuum describit, eruca, brucho, locusta, atque rubigine esse consumptam. Et idem affirmat, in epistola ad Paulinum de omnibus divinæ Scripturæ libris. Hinc quidam dicit, quod de dicto Hieronymi hoc loco, parum videtur esse tenendum, et quod Joel prophetavit non solum contra duas tribus, quæ nomine Juda signantur, sed et contra alias decem: et in hoc sequitur quemdam Hebræorum doctorem.
Verumtamen nullo modo opinor quod Hieronymus tam apertam, quantum ad sensum, posuerit contradictionem, præsertim circa eumdem locum. Imo si verba ejus diligenter pensentur, potest (ni fallor) rationabilis dari concordia. Ait enim in prologo, quod sicut in Osee ad decem tribus confertur vaticinium, ita in Joele totum ad Judam et Jerusalem pertinere credendum est, nullamque Israelis seu decem tribuum in hoc Propheta fieri mentionem. Itaque, sicut Osee non sic loquitur decem tribubus, quin et aliqua de duabus tribubus inserat, ut patet ex dictis in Osee, et omnes concorditer id fatentur: sic Hieronymus non sic dicit totum Joelis vaticinium ad tribum Juda pertinere, quin et aliquid ad decem pertineat tribus; quod tamen permodicum et pene nihil est, unde nec reputatur. Idcirco dicit Hieronymus, quod nullam facit decem tribuum mentionem, quia videlicet nihil specialiter tractat aut vaticinatur de eis, nec exprimit nomen earum. Et hoc ipsum quod communiter refert de terra duodecim tribuum, ad tribum Juda specialiter refertur ac pertinet, ad quam omnia spectant sequentia. Præterea, sicut in tertio prologo scribitur, et habetur in Glossa, Joel de tribu Ruben natus est in agro Bethoron, ubi et mortuus est in pace atque sepultus. Quum ergo fuerit de populo decem tribuum, verisimile est quod non omisisset aperte redarguere eas, et specialem earum mentionem inducere, si contra eas loqui directus seu missus a Deo fuisset.
Dicit quoque Hieronymus, quod eodem tempore prophetavit quo Osee, videlicet in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, Ezechiæ, regum Juda, et in diebus Jeroboam regis Israel.1 Nam apud Hieronymum pro regula est, quod Prophetæ titulo tempus certum exprimente carentes, sub eisdem regibus vaticinati sunt, sub quibus illi qui ante eos hujusmodi titulum habent. Hujus autem quidam tenent oppositum, asserentes Joelem prophetasse tempore Joram filii Achab regis Israel: qui Joram diu mortuus fuit ante Oziam, ut patet ex quarto Regum. Sed hoc dictum procedit secundum eos qui dicunt Joelem etiam decem tribubus prophetasse.2 Magis autem consentiendum est S. Hieronymo.
ENARRATIO
IN JOELEM PROPHETAM
Footnotes
Chapter 1 of 6