Articulus 1
EXPOSITIO PRIMI CAPITULI : VERBUM DOMINI, QUOD FACTUM EST AD JOEL FILIUM PHATUEL.
PRÆMITTIT Joel libro suo breve proæmium, quod finitur ibi, Audite. Itaque ait : Verbum Domini, id est sermo propheticus, quod factum est ad Joel filium Phatuel, id est per angelicam subministrationem inspiratum, et interna sive externa locutione divinitus dictum Joeli filio Phatuelis : qui Phatuel creditur fuisse propheta, juxta regulam Hebræorum, dicentium omnes illos fuisse prophetas, qui in titulis Prophetarum ponuntur ut patres eorum. Vel potest intelligi de increato Verbo Patris æterni Unigenito Dei, ut sit sensus : Verbum Domini, de quo scriptum est, In principio erat Verbum, est illud quòd factum est ad Joel, id est Joeli locutum ac manifestatum per illustrationem propheticam.1 Porro propheticæ illuminationes, ut frequentius, factæ sunt per locutionem internam atque imaginariam visionem, sive in somno, sive in vigilia per abstractionem a sensu exteriori. Interdum tamen factæ sunt per exteriorem apparitionem ac sensibilem allocutionem, ut patet de Daniele.2 Aliquando etiam factæ sunt per solam intellectualem illustrationem : quod tamen, secundum Thomam, conditionem propheticæ cognitionis aliquo modo transcendit, sicut in David.
Consequenter Propheta ex magnitudine dicendorum, auditores reddit attentos. Provocans ergo ad dicendorum advertentiam diligentem : Audite, inquit, hoc quod dicam, o senes, id est, auribus cordis et corporis verba mea advertite ; et auribus percipite, omnes habitatores terræ, id est, ceteri omnes seu populares. Per senes vero accipi possunt non solum antiquiores ætate, sed judices ordinarii, qui septuaginta senioribus a Moyse constitutis successerunt.34 Senes autem qui experientia, maturitate atque scientia eminent, honorandi sunt, et merito prænominandi, quemadmodum in Levitico dicitur : Coram cano capite consurge, et honora personam senis.56 Hoc ergo pensate, si factum est istud quod dicam, id est, an simile aliquid contigit, in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum. Tanquam dicat : Nec in diebus vestris, nec tempore parentum vestrorum tale quid accidit. Per patres autem, non solum proximos genitores, sed et avos atavosque significat, secundum Hieronymum. An tamen omnes illos usque ad Abraham, non est certum. Sumitur autem hoc loco si, pro non, sicut in Psalmo : Si introiero in tabernaculum domus meæ, si ascendero in lectum strati mei ;7 et in Isaia :8 Juravit Dominus, Si dimittetur vobis iniquitas hæc, donec moriamini.910
Super hoc, id est de ista materia tam miranda, filiis vestris narrate quæ auditis a me, ut pater filiis notam faciat veritatem.11 Pater enim debet filio educationem, correctionem et instructionem. Et filii vestri filiis suis eadem narrent, et filii eorum generationi alteræ, id est, posteris suis hæc recitent, ut nulla oblivione deleantur. Vel, Generationi alteræ, id est genti alienæ. Quod impletum est per Apostolos, qui gentilibus ad fidem conversis hæc nuntiaverunt, et usque in præsens a Christianis memoriter recoluntur. Simile huic exhortationi est illud in Psalmo: Quanta mandavit patribus nostris, nota facere ea filiis suis, ut cognoscat generatio altera;12 filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis. Quo enim fuerint opera Dei mirabiliora, majora aut rariora, eo sunt amplius recolenda.
Deinde ponitur narratio, incipitque tractatus. Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. Eruca est vermis qui in oleribus maxime invenitur ac nascitur. Bruchus autem et locusta sunt unius speciei. Nam bruchus est proles locustæ: qui quum fuerit alatus, cœperitque volare, vocatur locusta, quæ est animal breve ac parvum. Rubigo vero vocatur corruptio seu vitium segetum, quando scilicet teneræ fruges nocivo rore aut vento percussæ, faciunt pauca aut nulla grana, ita quod culmi seu stipulæ et spicæ in ruborem quemdam vertuntur.
Hunc locum doctores diversimode exponunt. Judæi autem, ut refert Hieronymus, dicunt hæc litteraliter accidisse, ita quod tempore Joelis vel circiter, venerunt innumerabiles locustæ in terram promissionis, quæ non solum fruges, sed insuper vinearum ac arborum ramos et cortices consumpserunt; quod vero locustis residuum mansit, bruchus subsequens devoravit. Unde et aliqui expositores catholici, sequentes in hoc dicta Hebræorum, dicunt quod in terram duodecim tribuum venerunt successive hæ quatuor pestes seu plagæ, ita quod terræ nascentia primo ab erucis corrosa sunt; secundo a locustis, vorantibus pro magna parte quod superfuit erucis; tertio a bruchis, comedentibus partim residua locustarum; quarto a rubigine, quæ totum consumpsit quod reperit. Unde et Glossa dicit quia historialiter potuit esse, quod hæc omnia simul venerunt tempore Eliæ et Achab, quando facta est fames et siccitas annis tribus et mensibus sex. Alii referunt ad famem factam tempore Elisei et Joram filii Achab, durantem septem annis:1314 de qua Eliseus prænuntiavit mulieri Sunamiti, consulens ut pergeret in terram Philistinorum, ut legitur quarto Regum. Sic ergo Joel dicit, quod huic negotio non accidit simile, quoniam unaquæque plagarum istarum per se satis molesta est, sed quum omnes simul eveniunt, durissima pestis est.15
Hieronymus autem videtur hæc reprobare, quia (ut dicit) si hæc ad litteram accidissent, liber Regum vel Paralipomenon non hæc tacuissent, sicut de duplici fame præfata liber Regum non tacet. Cui objiciunt alii, quod non omnia quæ contingunt, scribuntur, quemadmodum de terræ motu facto tempore Oziæ regis Juda, quum voluit thurificare, prædicti libri nil referunt, sed Amos et Zacharias inde commemorant.1617 Aliqui igitur dicunt quod negotium istud fuit res gesta, seu veritas, et figura, ita quod per prædictorum animalium atque rubiginis plagam, præfigurabantur quatuor magnæ plagæ Judæorum, a quatuor regnis, videlicet ab Assyriis, Chaldæis, Græcis et Romanis, eis illatæ. Quidam autem Assyrios et Chaldæos pro eodem computant regno, quoniam ab eodem mundi climate contra Israelitas venerunt; et Persas ac Medos annumerant regnis quæ vastarunt Judæos. Dicit quippe Hieronymus, quod Hebræi per erucam intelligunt Assyrios et Chaldæos (Assyrii enim regnum decem tribuum destruxerunt;18
Chaldæi vero, regnum Juda); per locustas autem, Persas ac Medos, qui Chaldæorum regno destructo, habuerunt Judæos captivos. Per bruchum vero intelligunt Macedones seu Græcos, scilicet reges successores Alexandri Magni, præsertim Antiochum Nobilem, qui tanquam bruchus cum suis sedens in Judæa, pene omnia devoravit;19 per rubiginem autem, Romanum imperium, a quo maxime atque finaliter sunt dejecti, et de terra sua totaliter pulsi. Verumtamen, quoniam reges Persarum ac Medorum non fuerunt Judæis multum molesti, sed quidam eorum fuerunt ipsis plurimum gratiosi, sicut Cyrus qui dedit ipsis licentiam redeundi in propria, et Assuerus;20 idcirco non computavit regnum Medorum atque Persarum inter prædicta regna Judæos vastantia, sed regnum Assyriorum distinguit a regno Chaldæorum. Hæc sunt quatuor cornua, et quatuor venti, de quibus (ut infra patebit) loquitur Zacharias.21
Denique, quidam eorum qui asserunt litteraliter gestum quod de eruca, locusta, brucho, ærugine scriptum est, aiunt plagas has non uno anno vel tempore, sed diversis annis sibi invicem succedentibus accidisse. Sed secundum hoc, non apparet quomodo unum genus bestiarum istarum vorasset quod alteri residuum fuit, præsertim quum singulis annis terræ nascentia oriantur, et deposita recondantur: nisi forte dicantur hæ bestiæ habitacula hominum introisse.
Itaque, sicut jam tactum est, secundum Hieronymum, iste est sensus litteræ hujus: Residuum erucæ, id est populum Juda seu Israel non vastatum ab Assyriis et Chaldæis, vastabant Persæ ac Medi; et quem illi non vastarunt, oppresserunt Græci successores Alexandri, de quibus agitur in libro Machabæorum; Judæos vero non oppressos a Græcis, oppresserunt Romani. Huic autem expositioni quidam objiciunt, quia de corrosione terræ nascentium ab eruca, locusta, etc., fit hic tam evidens mentio, quod non videtur aliquo modo esse parabola. Sed quidquid sit de veritate, argumentum istud nullius valoris est: quoniam in Scripturis divinis multa parabolice denuntiantur, et homines nomine bestiarum aliarumque rerum significantur, ubi fit multo apertior atque prolixior mentio de nominibus bestiarum inanimatarumque rerum, quam hic. Quemadmodum apud Isaiam legitur: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hœdo accubabit; vitulus et leo et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum;22 et leo quasi bos comedet paleas. Omnia autem hæc et quædam sequentia, exponuntur ad litteram, non de animalium horum domesticatione, sed de hominum diversarum conditionum pacifica in Ecclesia cohabitatione, secundum omnes doctores catholicos. Et multa similia in Scripturis habentur, præsertim (ut reor) in Isaia, cujus liber difficilior comprobatur.
Expergiscimini, ebrii, id est, vos qui estis vitiis et passionibus sic involuti, vel potu sic repleti, quod a recto mentis statu prolapsi estis, nec rationis judicium imitamini, neque pericula vobis imminentia ponderatis, evigilate redeundo ad cor, et a torpore ac negligentia vestra cessate, et flete, vitia vestra lacrimis pœnitentiæ redimendo; et ululate propter tribulationes instantes, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, id est carnali delectatione, non necessitatem naturæ, sed gustus voluptatem quærentes; quoniam periit ab ore vestro, id est, in proximo est ut vina ac cetera carnis delectabilia auferantur a vobis, sicut mox subditur. Loquitur autem Propheta de futuro per modum præteriti, propter certitudinem veritatis. Prophetica quippe cognitio, est quædam imago atque impressio notitiæ mentis divinæ, in qua omnia quasi præsentialiter lucent et agnoscuntur, tamque infallibiliter sciuntur, sicut ea quæ fuerunt certissimum est fuisse.
Gens enim ascendet, id est veniet, super terram meam, id est Judæam: quæ dicitur specialiter terra Dei, quia ad divinum cultum electa, et populo Dei a Deo promissa atque collata; fortis et innumerabilis, secundum apparentiam: non tamen fuit simpliciter innumerabilis, quia in numero, mensura et pondere constituta sunt omnia;23 vel, Innumerabilis, ob multitudinem suam. Potestque gens ista intelligi exercitus Chaldæorum, vel etiam Assyriorum, Græcorum, ac Romanorum. Dentes ejus, ut dentes leonis, id est, omnia crudeliter dilaniabit; et molares ejus, videlicet dentes majores, utpote potestas principum populi hujus atque sævitia, sunt ut catuli leonis, ita quod cum omni tyrannide populum Judæorum vastabit: bona terræ consumet, urbes demolietur, et nec ætati parcet, nec sexui.
Posuit vineam meam in desertum, id est, Synagogam occidit vel transtulit, in solitudinemque redegit. De qua vinea dictum est in Isaia: Vinea Domini exercituum, domus Israel est; et in Jeremia, Ego te plantavi vineam electam.24 Et ficum meam decorticavit, id est, populum meum quem quasi fructum dulcem et filios procreavi et alui, minoravit, multos eorum occidendo. Nudans vineam istam, id est, bona ejus tollens ab ea, spoliavit eam bonis mobilibus ac immobilibus, et projecit in captivitatem vel mortem. Albi facti sunt rami ejus, id est, filii ejus arefacti sunt et occisi. Vel sensus est, quod hostes destruxerunt vineas et arbores fructiferas in Judæa. Quod certum est contigisse Nabuchodonosor tempore, postmodum quoque sub Antiocho Nobili, et tempore Titi et Vespasiani. Quæritur quomodo injusti Judæi, de quibus jam dixit, Expergiscimini, ebrii, appellentur ficus et vinea Dei. Et respondendum, quod eo modo quo Christus in Evangelio vocat reprobos Judæos, filios regni:25 Filii, inquit, regni ejicientur in tenebras exteriores.26 Vocantur itaque ficus et vinea Dei, quoniam Deus multa beneficia concessit ac præbuit eis, specialiter vocans eos ad cultum et gratiam suam, et quoniam Patriarcharum ac Prophetarum filii erant.
Quum ergo tanta tibi, o popule Judæorum, instet calamitas, Plange tua peccata, ut misericordiam consequaris: plange autem toto affectu, et abundanter ac perseveranter, quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ, id est, quemadmodum plorat virgo juvencula desponsata, propter mortem sponsi sui qui moritur antequam ejus cupitis fruatur amplexibus. Vir autem et sponsus Synagogæ fuit Deus omnipotens, qui in Patriarchis et in datione legis desponsavit sibi Synagogam.
B Quamdiu autem Synagoga per idololatriam et alia gravia scelera non recessit a Deo, erat sponsa et virgo mentis integritate, in cognitione, amore et cultu veri Dei. Tempore autem Joelis meretrix facta propter multiplicia scelera, monetur super virum pubertatis suæ, id est de cœlestis Sponsi amissione, cordialiter flere.
Periit sacrificium et libatio de domo Domini: id est, terræ nascentibus et ceteris possessionibus devoratis ab hostibus præinductis, vel bestiolis prænominatis, defecit in templo Jerusalem sacrificium, quod erat de materia solida, scilicet tritico, hordeo, carne; et libatio, id est immolatio de materia liquida, utpote vino et oleo. Deficiente enim causa, deficit et effectus. Et luxerunt sacerdotes ministri Domini, id est, vehementer contristati sunt, et planxerunt, tum propter cultus divini cessationem, tum propter cessationem immolationum earum rerum de quibus sustentabantur. Eratque luctus hic bonus, quantum ad primum, quia ex zelo divini honoris processit; et etiam quantum ad secundum, si planctus propter defectum oblationis victualium erat, in quantum victualia debite ordinantur ad spirituale bonum animæ et ad obsequium Dei. Si autem sacerdotes respexerunt ad proprium commodum, privatumque bonum, non erat illorum planctus meritorius et acceptus. Porro sacerdotes specialiter dicti sunt ministri Dei, quia ad altaris obsequium deputati, atque pro primogenitis filiorum Israel Domino ministrantes in templo. Hinc enim in libro Numerorum Moyses dixit Levitis: Num parum vobis est, quod separavit vos Dominus a populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram eo, et coram frequentia populi?27 Ezechias quoque secundo libro Paralipomenon ait Levitis: Filii mei, nolite negligere: vos enim elegit Dominus, ut stetis coram eo, et ministretis ei, colatisque eum, et cremetis ei incensum.28
Depopulata est regio, id est, regnum Juda sic demolitum est, ut et homines, et animantia, ac terræ nascentia sint destructa. Luxit humus, id est, terra Judææ privata est solitis fructibus: sicque metaphorice luxit, quemadmodum fertur ridere quum abundat germinibus, fructu floreque vernans. Ideo subditur: quoniam devastatum, id est, ab adversariis devoratum est triticum: per quod alia blada dantur intelligi. Confusum est vinum, elanguit oleum. Sicut de humo seu terra dictum est, quod metaphorice fertur planxisse propter carentiam fructuum; sic confusum est vinum, id est ablatum, ita quod consuetum effectum habere non potuit exhilarando bibentes, et prædictos vinolentos suo defectu ostendit confusos, dum sperato desolati sunt potu. Pariformiter elanguit oleum, id est, defecit et alios ostendit infirmos, qui oleo deficiente pariter contabuerunt.
Confusi sunt agricolæ, id est spe sua frustrati, dum fructu agrorum quos coluerunt, privati sunt, ululaverunt vinitores super frumento, vino et hordeo, id est de horum fructuum ablatione seu deprædatione; quia periit messis agri, id est, congregatio fructuum præfatorum in agris nascentium sublata est eis tunc, quando præ manibus habuerunt fruges messionis. Molestissimum siquidem est, tunc frugibus terræ spoliari, quando ad maturitatem usque deductæ sunt, custoditæ atque speratæ.
Vinea confusa est, et ficus elanguit: id est, vineæ et ficeta fructibus suis sunt destituta per erucam, locustam, bruchum, rubiginem; vel hostibus tradita, puta Chaldæis, Assyriis, vel Romanis. Malogranatum, et palma, et malum, id est arbores sic vocatæ, et omnia ligna agri, id est reliquæ arbores infructuosæ sive fructiferæ, aruerunt, id est, marcida facta sunt plagis præmemoratis: cujus signum est, quia confusum, id est ablatum, est gaudium a filiis hominum, id est a Judæis, qui de prædictis bonis terræ gaudere solebant. Porro per filios hominum, hoc loco ad litteram intelliguntur Judæi, quibus loquebatur Joel. Qui et specialiter dicuntur filii hominum, puta eorum qui humane rationabiliterque vixerunt, hoc est Patriarcharum, Prophetarum, ac justorum veteris Testamenti. Denique malogranatum, cujus cortici in Canticis comparantur genæ Sponsæ, est arbor medicinalis (secundum Glossam), cujus poma sunt rubea, ad edendum amara.29 Et dicitur malogranatum, quoniam fructus ejus multa continet grana.
Accingite vos sacco et cilicio, et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Eumdem sensum aliis verbis resumit, ut fortius excitet audientes. Sacerdotum autem præcipue est, propria ac subditorum deflere peccata, et Deum populo reconciliare, quum sint inter Deum ac populum mediatores, offerendo preces et hostias populi Deo, gratiamque Dei populo reportantes.30 Quum autem ex negligentia sacerdotum provenit populi culpa, maxime congruit sacerdotibus flere pro populi reconciliatione: quia et Dominus dixit ad Moysen, quod filii Aaron portarent peccata filiorum Israel.31 Ingredimini templum, vel propriam domum ad orandum:32 sicut ait
Salvator, Tu autem quum oraveris, intra cubiculum tuum, et ora Patrem tuum in absconso;33 cubate, id est dormite, in sacco, ministri Dei mei, id est veri Dei, quem ego propheta illius specialiter amo et colo. Illi enim Prophetæ Deum universorum nominant Deum suum, qui ei singulari uniuntur amore et reverentiali obsequio, qui dicere possunt: Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.34 Quoniam interiit de domo Dei vestri, id est, cito in templo deficient, sacrificium et libatio : de quibus paulo ante jam dictum est, Periit sacrificium et libatio de domo Domini. Idcirco prædicta pœnitentiæ opera exercete, quatenus imminens vastitas tollatur a vobis. — Solebant autem Judæi in veteri Testamento secundum præscriptam formam se humiliare, pœnitere, et Dominum invocare, ut patet in libris Regum, Paralipomenon, et Machabæorum. Quod autem hoc modo fecerunt sacerdotes ac ceteri, imminente captivitate Babylonica, patet in Threnis seu Lamentationibus Jeremiæ. Idem quoque refert eos fecisse Josephus instante captivitate Romana. Hinc per Jeremiam loquitur Dominus : Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere; luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum.35 Ad quod aliqui referunt illud Isaiæ : In die illa vocabit Dominus ad fletum, ad planctum, et ad cingulum sacci.36
Præterea adhuc Propheta præfigit sacerdotibus formam pœnitendi, et modum misericordiam implorandi. Sanctificate jejunium, id est, actum abstinentiæ in sanctitate peragite, bonis illum operibus adornate, et corda vestra ad devote jejunandum disponite. Non enim acceptum est Deo jejunium, nisi in caritate fiat et in observantia præceptorum.37 Hinc enim per Isaiam Dominus loquitur : Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra. Numquid tale est jejunium quod ego elegi?38 Et Apostolus : Exerce te, inquit, ad pietatem; nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est.39 Vocate cœtum, id est, cuneum populi convocate. Congregate senes, omnes habitatores terræ Judææ, de qua nunc sermo, in domum Dei vestri, quæ est domus orationis, videlicet in templum Jerusalem, in quo promisit se Deus preces orantium exauditurum. Præterea sacerdotum est, vulgum ac subditos adunare, et in modo pœnitendi ac bene agendi instruere. Jubet quoque Propheta ut omnes generaliter convocentur atque in templo colligantur, quatenus oratio sit tanto exaudibilior, quanto a pluribus immolatur. Propter quod orat40 discipulos suos Apostolus orare pro se, ut ex multarum precibus personarum citius, quod petitur, obtineatur.
Et clamate ad Dominum, dicentes : A, a, a, diei : id est, heu nobis propter mala diei ultionis, qui imminet nobis! Præcipit autem Propheta, ut ter dicant, A : vel propter majorem expressionem et faciliorem misericordiæ implorationem : unde in Jeremia habetur, Terra, terra, terra, audi verbum Domini; vel, quoniam sanctam Trinitatem offenderunt. Quidam dicit quod in Hebræo sit una dictio.41 Verumtamen pro eo quod Hieronymus transtulit ter A, Septuaginta transtulerunt, Heu mihi, heu mihi, heu mihi! Unde non videtur una dictio in Hebræo, nisi forte illa hanc tripartitam exclamationem significet. Quia prope est dies Domini, id est dies ultionis, in qua Dominus faciet vobis secundum suam voluntatem et æquitatem, debitas pœnas inferendo, sicut fecistis ei in diebus vestris, eum multipliciter secundum vestram voluntatem ac pravitatem inhonorando.
Quamvis enim omne tempus omnisque dies sit Dei, illud tamen tempus dicitur specialiter ejus, in quo aliquid efficit novum, rarum aut speciale, sicut est dies vindictæ atque judicii. Dies quoque, nostri dicuntur, in quibus Deus permittit nos propriæ libertati, quando et operamur quæ volumus. Unde et Christus in Luca ait : Jerusalem, etc., et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi. Et quasi vastitas a potente veniet : id est, sicut vastitas seu pressura, quam potens debiliori inducit, ineffugibiliter opprimit debiliorem, sic vindicta diei Domini irruet super vos, quod non effugietis.42
Numquid non coram oculis vestris, id est in vestra præsentia seu conspectu, alimenta defecerunt*, id est, statim deficient? Deficiet quoque* de domo Dei vestri*, id est de templo,* lætitia cordis et exsultatio corporis : quoniam immolatione hostiarum cessante, sacerdotes in templo non habuerunt materiam gloriandi, sed lamentandi. Quæ omnia tunc impleta noscuntur, quan- alias perierunt Numquid non coram oculis vestris, id est in vestra præsentia seu conspectu, alimenta defecerunt*, id est, statim deficient? Deficiet quoque* de domo Dei vestri*, id est de templo,* lætitia cordis et exsultatio corporis : quoniam immolatione hostiarum cessante, sacerdotes in templo non habuerunt materiam gloriandi, sed lamentandi. Quæ omnia tunc impleta noscuntur, quan-43
IV Reg. xvii, xxv. do Assyrii et Chaldæi ingressi ac demoliti sunt terram Judææ.
Computruerunt jumenta in stercore suo. Hoc ad litteram accipi potest, quod jumenta quæ in stabulis non habebant stramenta propter bladorum defectum, jacuerunt, computrueruntque in suis fæcibus atque stercoribus. Vel sensus est, quod jumenta, id est homines carnales, gulosi, luxuriosi, in sordibus vitiorum suorum resoluti atque consumpti sunt, juxta illud Psalmi: Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ;44 et iterum, Homo quum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus.45 Demolita, id est ab hostibus destructa sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, id est repositoria victualium, cum his quæ continebantur in eis, quoniam confusum, id est sublatum ex horreis, est triticum. Quid ingemuit animal? id est, cur bestiæ præ inedia famis clamaverunt, aut singultum quemdam fecerunt? et quid mugierunt greges armenti? Et respondet: Quia non est pascua eis, id est alimonia, consumptis virentibus terræ et fructibus. Translatio Septuaginta interpretum sic habet: Fleverunt armenta boum. Idcirco Hieronymus istud de hominibus accipit, qui propter simplicitatem aut stoliditatem, bestialemve conversationem, nominibus bestiarum exprimuntur. Sed et greges ovium disperierunt: hostes enim rapuerunt oves et comederunt. Vel præ fame defecerunt. Vel deficiente pane, Judæi pecora sua manducare compulsi sunt.
Ad te, Domine, clamabo, orando pro populo tuo, quia ignis comedit speciosa deserti, id est, eruca, locusta, bruchus, ventusque urens blada rubiginans, devoraverunt seu arida fecerunt plana loca camporum, prata et quaslibet terras virentes, quæ jumentis pascua præbuerunt, et flamma succendit omnia ligna regionis, id est arbores Judææ. Solet autem per ignem quælibet magna tribulatio vel persecutio gravissima designari. Sed et Chaldæi utique igne materiali incenderunt speciosa quæ in desertis Judææ steterunt, et arbores regionis hujus combusserunt.
Sed et bestiæ agri, id est indomitæ vel silvestres, quasi area sitiens imbrem, id est humore indigens et aquam desiderans, suspexerunt ad te: non quod bestiæ Deum agnoscant, aut invocent proprie; sed metaphorice dicuntur ad Deum adspicere et clamare, in quantum cibum naturaliter optant ac potum, quæ non habent nisi per providentiam Dei. Unde in Evangelio dicitur, quod Pater cœlestis pascit ea;46 et in Psalmo, Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum;47 in Job quoque, Quis præparat corvo escam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagientes eo quod non habent cibos?48 Rursusque in Psalmo: Omnia a te exspectant ut des illis escam in tempore;49 et, Oculi omnium in te sperant, Domine.50 Quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, a multitudine hostium, quorum equi et servi aquas fontium consumpserunt, vel, a vehementi flatu venti urentis, qui siccitatem inducit; et ignis devoravit speciosa deserti, secundum sensum jam tactum: sicque bestiæ silvestres nec cibum habuerunt, nec potum.
Footnotes
-
Joann. 1, 1. ↩
-
Dan. 1x, 21, 22; x, 9 et seq. ↩
-
Num. 1x, 16, 24. ↩
-
Num. xi, 16, 24. ↩
-
Lev. xix, 32. ↩
-
Lev. xix, 32. ↩
-
Ps. cxxxii, ↩
-
Is. xxii, 14. ↩
-
Ps. cxxxi, 3. ↩
-
Dan. ix, 21, 22; x, 9 et seq. ↩
-
Is. xxxviii, 19. ↩
-
Ps. lxxvii, 5, 6. ↩
-
III Reg. xvii, 1; xviii, 1; ↩
-
Jacob. v, 17. ↩
-
IV Reg. vi, 25; viii, 1, 2. ↩
-
II Par. xxvi, 16. Amos i, 1; ↩
-
Zach. xiv, 5. ↩
-
IV Reg. xvii, 3-6; xxv, 1 et seq. ↩
-
I Mach. 1, 11 et seq.; II, 11, vi. ↩
-
1 Esdr. 1, 2-4. Esther VIII, IX. ↩
-
Zach. 1, 18; vi, 5. ↩
-
Is. XI, 6, 7. ↩
-
Sap. xi, 21. ↩
-
Jer. ii, 21. ↩
-
vers. 5. ↩
-
Matth. viii, 12. ↩
-
Num. XVI, 9. ↩
-
II Par. XXIX, 11. ↩
-
Cant. VI, 6. ↩
-
Hebr. V, 1-3. ↩
-
Exod. XXVIII, 38; ↩
-
Num. XVIII, 1, 23. ↩
-
Matth. VI, 6. ↩
-
Ps. LXXII, 26. ↩
-
Jer. vi, 26. ↩
-
Is. xxii, 12. ↩
-
vers. 9. ↩
-
Is. LVIII, 3, 5. ↩
-
I Tim. iv, 7, 8. ↩
-
III Reg. viii, 29 et seq. ↩
-
Jer. xxii, 29. ↩
-
Luc. xix, 42. ↩
-
II Cor. i, 11. ↩
-
Ps. xxxvii, 6. ↩
-
Ps. xlviii, 13, 21. ↩
-
Matth. vi, 26. ↩
-
Ps. cXLVI, 9. ↩
-
Job xxxviii, 41. ↩
-
Ps. cXII, 27. ↩
-
Ps. cXLIV, 15. ↩
Chapter 2 of 6