Articulus 5
ELUCIDATIO CAPITULI TERTII : ET ERIT POST HÆC : EFFUNDAM SPIRITUM MEUM.
PRÆSENS capitulum, teste Hieronymo, est difficillimum, quum laboriosissimum sit sequentia præcedentibus nectere. Porro quod principium hujus capituli ad litteram intelligendum sit pro tempore Christi, quando post resurrectionem dominicam, sancti Apostoli et qui cum eis fuerant congregati, receperunt Spiritum Sanctum in forma seu signo visibili, apostolica auctoritate probatur. Quum enim in die Pentecostes suscepta plenitudine Spiritus Sancti, beati Apostoli mane hora tertia templum ingressi cœpissent omnium gentium linguis loqui, et mysteria Christi invictissime sermocinari, admirantes Judæi dixerunt : Quidnam vult hoc esse? Aliqui vero irridentes dicebant, quia musto pleni sunt isti. Quo audito, stans Petrus cum undecim, dixit : Viri Judæi, hoc vobis notum sit. Non enim, ut vos æstimatis, hi ebrii sunt, sed hoc est quod dictum est per prophetam Joel : Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus : Effundam de Spiritu meo super omnem carnem. Sed huic sensui difficultatem facit, quod statim post verba a principe Apostolorum allegata, sanctus Joel subjunxit : Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, quum convertero captivitatem Juda et Jerusalem, congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat, et disceptabo cum eis ibi, etc.1 Quod communiter explanatur ad litteram pro tempore secundi adventus Christi, seu pro die judicii : ex quo videtur, ad idem tempus referendum principium hujus capituli.2 Multaque alia in hoc subsequuntur capitulo, quæ maximam involutionem efficiunt. Propter quod expositores satis diversimode exponunt hunc textum. Verum sequendo beatissimum archiapostolum Petrum, dicendum quod principium hujus capituli litteraliter loquitur pro tempore primitivæ Ecclesiæ atque dominicæ passionis, resurrectionis, ac Spiritus Sancti missionis.3 Ut sit sensus : Et erit, id est fiet, post hæc, id est post tempus et gesta quæ in præcedenti capitulo sunt descripta, ubi Judæis promissa fuit magna beneficiorum exhibitio post tribulationem eis illatam ab Assyriis seu Chaldæis : Effundam spiritum meum, id est, Spiritum Sanctum a me procedentem, liberaliter dabo ac mittam, super omnem carnem, id est super omnem hominem : ut sit distributio non pro singulis generum, sed pro generibus singulorum, videlicet super viros ac feminas, super senes ac juvenes, divites et pauperes, nobiles et ignobiles, vel super Judæos et gentiles.4 Unde in Actibus dixerunt Judæi, audito quod Cornelius centurio et qui cum eo fuerunt, recepissent Spiritum Sanctum in signo sensibili : Ergo et in nationes gratia Dei effusa est.5 Patetque in toto libro apostolicorum Actuum, quomodo tempore primitivæ Ecclesiæ gentibus data est admirabilis gratia. Per carnem itaque intelligit hominem, sicut et Isaias quum ait :67 Videbit omnis caro salutare Dei nostri ; et Joannes, Verbum caro factum est ;8 itemque Psalmista, Ad te omnis caro veniet.9 Proprie quoque accipitur hic caro pro homine habente cor non durum, lapideum, obstinatum, sed pium, molle, atque per modum carnis tenerum, ad Spiritus Sancti susceptionem dispositum.
Et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, id est Apostoli aliique discipuli Christi et Apostolorum ex Judaismo conversi, et multæ discipulæ Christi et Apostolorum, quarum aliquæ cum Apostolis in die Pentecostes receperunt Spiritum Sanctum in cœnaculo illo grandi, in quo Christus fecit novissimam Cœnam. Unde in Actibus habetur, quod Apostoli erant perseverantes in oratione cum mulieribus et Maria Matre Jesu et fratribus ejus.1011 Philippus quoque unus de septem diaconis, habuit quatuor filias virgines prophetissas.12 Sed et Philippus apostolus scribitur duas habuisse filias sanctissimas prophetissas. Hi autem fuerunt filii et filiæ Judæorum. Quanta vero prophetaverunt Apostoli, præsertim Joannes in Apocalypsi, patet partim in scripturis eorum. Senes vestri, o Judæi, id est seniores in primitiva Ecclesia, qui vere senes fuerunt, ætate, sapientia et moribus, somnia somniabunt, id est, prophetales revelationes, quæ communiter dantur tempore somni, recipient atque intelligent. In somno enim aptior est anima ad revelationem cœlestem ac prophetalem, propter imaginativæ quietem, et ab exterioribus sensibus abstractionem. Propter quod scriptum est in Job :13 Per somnium in visione nocturna aperit aures virorum. In Numeris quoque Dominus Aaron et Mariæ ait : Si fuerit inter vos Propheta, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad eum. Talia ergo somnia non sunt vana ac solita omnibus. Tale etiam fuit somnium Pauli, quando vir Macedo apparuit Paulo dormienti, dicens, Transiens in Macedoniam, adjuva nos : prout in Actibus legitur. Et juvenes vestri visiones videbunt, id est, divinas revelationes habebunt, vel propheticas visiones intelligent. Unde in Ecclesia Antiochiæ erant doctores et Prophetæ, atque in aliis locis diversis, puta in Tyro, ut in Actibus recitat Lucas.
Sed et super servos meos et ancillas meas, de quibus jam dictum est, vel alios ordinis et gradus inferioris, videlicet super credentes communiter, in diebus illis, tempore evangelicæ legis ac gratiæ, crescente quotidie primitiva Ecclesia, effundam spiritum meum, dona Sancti Spiritus infundendo, quamvis non prophetaverint. In primitiva quippe Ecclesia dabatur communiter baptizatis Spiritus Sanctus in signo visibili, etiam ad diversos effectus gratiæ gratis datæ, ita ut loquerentur linguis, miracula facerent, prophetarent : quod fiebat per impositionem manus Apostolorum, ut patet in Actibus.14
Porro quod dictum est, Effundam Spiritum meum, potest esse verbum Patris, vel Filii, vel utriusque simul, in quantum sunt unum principium, unusque spirator et fons Spiritus Sancti, quum in utroque sit una natura, eademque voluntas, quemadmodum tres Personæ sunt unus Creator. Denique Spiritus Sanctus, qui est Deus verus, incommutabilis et immensus, dicitur dari sive effundi, non quod mutetur aut variet locum, sed quoniam dona ejus donantur et liberaliter effunduntur. De hac Spiritus Sancti effusione dictum est apud Isaiam : Effundam Spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam.15 In Zacharia quoque dicitur : Effundam super domum David Spiritum gratiæ et precum.16 Per verba etiam præinducta prænuntiavit Propheta, quod tempore jam præfato daretur Spiritus Sanctus et gratia prophetiæ multo abundantius quam unquam ante : quod in tantum verum est, ut dicat Joannes, Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus :17 quia et ista tam copiosa et evidens Spiritus Sancti effusio, erat declaratio glorificationis Christi in anima et corpore, usque ad sessionem in dextera Patris.
30
Et dabo prodigia in cœlo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. Quidam hunc locum usque ad illud, Et erit, Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, referunt ad tempus secundi adventus Christi.18 Sed quum S. Petrus apostolus omnia verba ista alleget, et illo in tempore impleta affirmet, consequens, ut sicut præcedentia, ita et ista ad primum Christi referantur adventum, et ad Paracleti missionem.
Christo ergo pendente in crucis patibulo, data sunt prodigia magna in cœlo : quia obscuratus est sol tempore oppositionis, ita quod luna plena exsistens, et soli directe opposita, rediit, seque soli supernaturaliter supposuit :19 circa quam eclipsim multa mirabilia contigerunt, quemadmodum in epistola ad magnum atque sanctissimum Polycarpum, sacratissimus, divinissimus, atque magnus theologus Dionysius protestatur. Rursus datum fuit prodigium in cœlo, dum Christo Patrem orante, Pater, clarifica Filium tuum ; venit vox, dicens :20 Et clarificavi, et iterum clarificabo. Tunc enim quidam dixerunt, tonitruum factum esse. Alii dixerunt, Angelus ei locutus est : et hi verum profati sunt. Maximum quoque prodigium in cœlo peractum est, dum Christo in die ascensionis cum patribus ad patriam ascendente, nubes eum suscepit, et angeli sancti occurrentes, quasdam quæstiones moverunt.21 Sed et in nocte dominicæ nativitatis cœlestis exercitus descendit, ac cecinit, Gloria in altissimis Deo :22 quando et stella23
A Magis apparuit. Daboque prodigia in terra :24 quando videlicet Christo in cruce levato, terra mota est, petræ scissæ, monumenta aperta, et multa corpora sanctorum surrexerunt cum Christo.25 Et in hora dominicæ resurrectionis, sicut Matthæus narrat, terræ motus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cœlo, et accedens revolvit lapidem : præ cujus timore custodes sepulcri facti sunt quasi exanimes.26 Denique Christus adhuc conversans in terra, infinita fecit miracula, et in nomine ejus sui discipuli multa sunt prodigia operati.
Deinde in speciali exemplificat quædam prodigiorum istorum, videlicet sanguinem, qui de latere Christi jam mortui cum aqua supernaturaliter emanavit, de quo fertur in Psalmo :2728 Ut intingatur pes tuus in sanguine. Mirabile etiam fuit, quod unigenitus Filius Dei sanctus et innocens, sanguinem suum fudit pro mundo, amarissimam ac turpissimam sustinens mortem. Propter quod apud Isaiam angeli sciscitati leguntur : Quare rubrum est indumentum tuum, videlicet corpus assumptum, tempore passionis sanguine rubricatum ?2930 Nam et de Christo in Canticis fertur : Dilectus meus candidus et rubicundus.31 Et ignem : in cujus specie Spiritus Sanctus descendit super Apostolos, juxta illud Actuum : Apparuerunt illis dispertitæ linguæ tanquam ignis, seditque supra singulos eorum.32 Vel, Ignem, id est Spiritus Sancti fervorem, quo Christus corda suorum mirabiliter inflammavit, ita ut duo ex illis assererent :33 Nonne cor nostrum ardens erat in nobis ? De quo ait Salvator apud Lucam : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?34 Vel, Ignem : de quo et in Matthæo ait Joannes Baptista, Ipse baptizabit vos Spiritu Sancto et igni :35 ubi per ignem, secundum unam expositionem, intelligitur ignis tribulationis. Mirabilis autem fuit Ecclesiæ primitivæ persecutio. Et vaporem fumi, id est tenebras infidelitatis et supplicia, secundum Hieronymum, quibus Deus permissive excæcavit animas Judæorum, quos et per Romanos punivit. Unde quum Isaias visionem illam describeret, in qua sibi Judæorum excæcatio prænuntiabatur, dixit quod domus impleta est fumo.36 Vel ad litteram, ignis qui in die Pentecostes super credentes descendit, potuit aliquid de fumo habere seu causare quemdam vaporem, ad ampliorem divinæ majestatis ostensionem, sicut mons Sinai fumigabat.37 Quidam etiam per vaporem fumi, intelligunt compunctionem cordis et lacrimas Judæorum, qui ut in Actibus habetur, ad prædicationem Petri compuncti sunt corde, dicentes: Quid faciemus, viri fratres?38 Unde et Zacharias: In die illa, inquit, planctus magnus erit in Jerusalem.39
Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem. Hoc (sicut nunc tactum est) fuit, quando Christo suspenso ac inæstimabiliter patiente, sol et luna quasi compassi sunt Creatori ac Domino suo, nec lumen suum præbuerunt his qui fontem luminis exstinxerunt.40 Non tamen in se ipso mutatus aut luce privatus est sol, aut luna effecta sanguinea, sed quoad apparentiam, et quia mundo induxerunt caliginem. Solet autem luna, quum patitur eclipsim, rubea apparere. Verumtamen quando directe supponitur soli, non rubea, sed nigra videtur. Unde si pro tempore suppositionis illius rubea apparebat, mirabiliter factum est: quod Hieronymus dicit credi posse, quamvis scriptum non sit, quia non omnia scripta sunt.41
Antequam veniat dies Domini magnus et horribilis: per quem intelligi potest dies judicii impiis metuendus, ante quem facta sunt ista. Sed quia mox subditur, Et erit, Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quod Paulus ad Romanos, et Petrus in Actibus, exponunt de tempore Christi et initio evangelicæ prædicationis;4243 Hieronymus dicit, per diem istum potius intelligendum diem dominicæ resurrectionis, qui fuit diabolo impiisque Judæis terribilis et magnus in se. De quo cantat Psalmista: Hæc est dies quam fecit Dominus.44 Unde translatio Septuaginta interpretum continet: Antequam veniat dies Domini magnus et illustris. Quibusdam vero apparet, quod dies dominicæ resurrectionis non soleat dici horribilis; et item, quod ad contenebrationem solis et lunæ præfatam, non habeat proprie condependentiam dies finalis judicii. Potest autem, ut arbitror, per diem Domini magnum et horribilem, intelligi dies captivitatis Judæorum, et totalis destructio Jerusalem et Judææ a Romanis, quem Christus apud Lucam prædixit: de quo die multa prædixerunt Prophetæ.45 De quo ait et Christus in Isaia: Dies ultionis in corde meo.46
Et erit tempore evangelicæ legis: Omnis qui invocaverit, id est, intus cum attentione, cum cordiali affectu oraverit nomen Domini nominatum, id est Deum seu Christum nomine designatum, salvus erit a languore peccati in via per gratiam, et a damnatione inferni in patria per gloriam.47 Prope enim est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. Porro invocatio ista, secundum Hieronymum, non est leve aliquid, nec incipientium, sed perfectorum. De qualibus scriptum est in Psalmo: Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus.48 Unde et in Ecclesiastico inducitur:49 Quis invocavit Deum, et despexit eum?
Quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, id est in primitiva Ecclesia, quæ primo collecta fuit post Christi passionem ac resurrectionem in urbe sancta Jerusalem, et in cœnaculo ubi Spiritum Sanctum recepit, quod situm fuit in monte Sion, juxta templum.50 In hoc itaque loco ac populo fecit Christus salutem, dando ibi primitias Spiritus Sancti, atque per prædicationem eorum qui ibi demorati sunt, totum sæculum convertendo. Propter quod scriptum est in Isaia:51 De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.52 Ibi enim Christus per se ipsum prædicavit, ibi fundata est lex novi Testamenti, et primo annuntiata per sanctos5354
Apostolos, ac deinde per universum orbem, secundum quod Christus ait discipulis suis in die ascensionis: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ;55 et in Luca: Oportebat pati Christum, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus a Jerusalem.56 Et in residuis, id est in electis Judæorum reliquiis, quos Dominus vocaverit ad fidem et gratiam, intus clementer movendo, et foris per Apostolos exhortando. In his itaque fuit salvatio, quia per gratiam Christi salvati sunt. De quibus Isaias locutus est:57 Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus. De quibus loquitur Paulus ad Romanos:58 Reliquiæ secundum electionem gratiæ, salvæ factæ sunt. Hi sunt illa millia Judæorum qui in Actibus Apostolorum credidisse leguntur, quorum aliquibus ante passionem Christus prædixit:59 Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.60
Quia ecce in diebus illis et in tempore illo, quum convertero captivitatem Juda et Jerusalem.61 Si locus iste ad litteram exponitur de die judicii, sicut communiter explanatur, tunc quod ait, In diebus illis et in tempore illo, non potest præcise referri ad tempus illud de quo in hujus capituli principio dictum est. Qui vero quod dictum est, Sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem, exponunt pro tempore immediate præcedente diem judicii, faciliter transeunt, asserentes verba nunc exponenda ad illud tempus referenda. Sed quoniam ibi nullum tempus exprimitur, et paulo ante tempus expressum est, dicente Domino, Super servos meos et ancillas meas in diebus illis effundam Spiritum meum; videtur Propheta nunc loqui pro tempore illo: quod ad litteram dici non potest, quum illud intelligatur de principio primitivæ Ecclesiæ, istud vero de fine ejus, quoad statum præsentem. Idcirco Hieronymus ad tropologiam convertitur: per quod non satisfit curioso lectori, quoniam litteralem sensum oportet poni pro fundamento.
Advertendum ergo, quod totum tempus a Christi adventu usque ad finem mundi, est ultima ætas, de qua ait Joannes in prima sua Canonica, Novissima hora est;62 et Paulus, Nos, inquit, sumus in quos fines sæculorum devenerunt.63 Unde pro eo quod in principio hujus capituli dictum est, Et erit post hæc, Petrus sic allegavit, Et erit in novissimis diebus.64 Sic ergo quod nunc Dominus ait, In diebus illis et in tempore illo, referendum est ad tempus gratiæ ultimamque mundi ætatem, quantum ad ultimam ejus partem, sicut quod ait in principio capituli, refertur ad idem tempus eamdemque ætatem, quoad ejus principium. Totum nempe a qualibet suarum partium denominatur. In fine autem sæculi convertet Dominus captivitatem Juda et Jerusalem, id est, populum Judæorum ab Antichristo deceptum, et usque ad illud tempus a gentibus captivatum, reducet ad se, et a vinculis criminum absolutos, perducet ad fidem et caritatem veramque spiritus libertatem per prædicationem Enoch atque Eliæ.65
Congregabo omnes gentes in die judicii resuscitatas a morte, et deducam eas ministerio angelorum in vallem Josaphat, id est in locum illum qui est inter montem Oliveti et Jerusalem: non quod omnes poterunt in valle hac contineri, sed erunt in ea et in locis circumquaque adjacentibus ac vicinis. Christus vero apparebit in aere supra montem Oliveti, unde ascendit.66 Et disceptabo ibi cum eis, id est, redarguam eas, et justum ostendam judicium meum, ita quod opera omnium singulis innotescent, super populo meo et super hereditate mea Israel, id est propter peccata quæ commiserunt in filios Israel hereditarium populum meum: per quem hoc loco omnes electi fideles significantur; quos disperserunt in nationibus, a propria eos terra ejiciendo, et terram meam diviserunt, id est, terram quam dedi electis fidelibus, occupaverunt, quilibet partem sibi usurpando. Et super populum meum miserunt sortem: ita quod populum istum ac bona ejus sibi invicem sorte partiti sunt, quis quid acciperet. Et posuerunt puerum in prostibulo, id est, juvenes forma egregios in lupanaribus posuerunt, ut mercedem reciperent, quam pueri ab abutentibus, et peccata contra naturam patrantibus, sortirentur; et puellam, id est virgines speciosas (ponit enim singulare pro plurali), vendiderunt pro vino ut biberent, magis amantes turpissimas delectationes gulæ, quam proximos suos seu pueros et puellas. Hæc et multa similia multi impiissimi peregerunt. Possuntque ista specialiter accipi de gentibus quæ olim filiis Israel specialiter molestæ fuerunt. Denique de his peccatis dicit Dominus se facturum judicium, non quod de his tantum erit judicium, sed hæc quasi pro exemplo commemorat, quum sint contra caritatem fraternam, et pietatem omnibus naturalem: quemadmodum Christus in Evangelio, affirmans se omnes populos judicaturum, non facit mentionem nisi de operibus misericordiæ, vitiisque contrariis.67
Judæi excæcati dicunt, ea quæ dicta sunt atque sequentia, in sui Messiæ adventu implenda, ita quod ipsi tunc implebuntur spiritu Dei, et prophetabunt, omnesque nationes a quibus vastantur, tunc eis subjiciet rex Messias. Hæc miseri dicunt, quum sint carnales et litterales, non intelligentes quod sancti Prophetæ primum Christi adventum prænuntiarunt in omni pauperitate, humilitate et passione, non in majestate et dominatione. Propter quod ait Jeremias: Quare quasi colonus futurus es in terra, et sicut viator declinans ad manendum?68 Et Isaias loquens de Christo: Inglorius, inquit, erit inter viros adspectus ejus.69 De quo Zacharias locutus est: Ecce rex tuus veniet tibi, ipse pauper et ascendens super asinam et pullum asinæ.70 Ideo loquitur de se ipso:71 Filius hominis non habet ubi caput reclinet.
Consequenter loquitur Dominus: Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palæstinorum? id est, quid concordiæ vel quid commune est mihi et vobis, o Tyrii atque Sidonii et Philistæi?72 Quasi dicat, Nihil. Quæ enim conventio lucis ad tenebras? Et quid tritico cum paleis?73 Numquid ultionem vos reddetis mihi? id est, quantum in vobis est, nitimini mihi resistere et nocere per hoc quod populum meum opprimitis. Dicit autem se Deus persecutionem pati, per hoc quod populus suus persecutionem sustinuit, quia hoc reputat sibi factum quod fit suis fidelibus, qui cum ipso sunt unum per caritatem. Propter quod ait apud Zachariam:74 Qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei;75 et primo Regum ad Samuelem, Non te abjecerunt, sed me. Sicut et Christus in Evangelio:76 Quamdiu fecistis uni ex his, mihi fecistis;77 et alibi, Saule, Saule, quid me persequeris? Et si ulciscimini vos contra me, populum meum persequendo ad tempus, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum, id est, debitam quam meremini, pœnam vobis infligam.
Consuetudo est Prophetarum, primo describere punitionem populi Judæorum, deinde gentium quæ eos impia intentione crudelique animo oppresserunt; tertio, gentium quæ istis consenserunt et cooperatæ fuerunt, quales fuerunt Tyrii, Sidonii, Philistæi, filii Ammon et Moab, ac Idumæi, quemadmodum patet in Isaia, Jeremia, Ezechiele, etc.78 Simili modo Joel procedit.7980 Primo enim Judæorum vastitatem descripsit per erucam, locustam, bruchum atque æruginem.81 Deinde descripsit Assyriorum dejectionem. Nunc vero describit Tyriorum, Sidoniorum ac Palæstinorum pressuram, qui de Judæorum vastitate ab Assyriis et Chaldæis ac ceteris hostibus gloriabantur. Unde Dominus reddidit eis vicissitudinem, quia post captivitatem Judæorum a Chaldæis, etiam ipsi debellati fuerunt velociter ab eisdem, imo et partim ante ab Assyriis.
Causa autem pœnæ eorum subjungitur.
Argentum enim meum et aurum tulistis, id est, argentum et aurum populi mei rapuistis injuste; et desiderabilia mea et pulcherrima, id est pretiosa vasa templi et ornamenta ejus præclara, intulistis in delubra vestra, id est in fana deorum seu templa idolorum ad ornatum eorum. Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Græcorum. Prædicti enim Tyrii et Sidonii et Philistæi, impenderunt auxilium hostibus Judæorum præfatis, sicque partem de præda atque mancipiis Judæorum adepti sunt, et eos qui cesserunt in partem suam, venundabant Græcis. Ut longe faceretis eos a finibus suis, id est, ad majorem cladem Judæorum faceretis eos remote abduci a terra Judææ.
Ecce ego suscitabo, id est, a miseria relevabo, vel a captivitate liberabo, eos in loco, in quo vendidistis eos, id est in Græcia, ad quam ut ducerentur, venditi erant a vobis. Quod aliqui dicunt impletum tempore Cyri regis Persarum, qui dixit, Omnia regna terræ dedit mihi Deus cœli;82 deditque Judæis ubique licentiam redeundi in propria, ut Esdras refert. Videtur quoque impletum tempore Machabæorum, quando Judas et fratres ejus frequenter prævaluerunt Græcis terram Judææ intrantibus: quos sæpe non occiderunt, ut fratres suos in terra illorum captos reciperent liberos.
Et convertam tribulationem vestram in caput vestrum, tradendo vos adversariis vestris.83 Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, id est Judæis vel aliis per manus Judæorum. Quod constat impletum tempore Machabæorum, quando Judas et fratres ejus prævaluerunt principibus Antiochi regis et posteris: quibus prævalendo, captivam duxerunt magnam populi partem Tyriorum et aliorum locorum maritimorum, quos aliis vendiderunt, sicut subjungitur: et venundabunt eos Sabæis genti longinquæ, id est multum a Judæa distanti. Dicuntur autem Sabæi, secundum Glossam, a Saba regno ultra fines Æthiopiæ, de quo fuit regina Saba. Unde in Job habetur:84 Sabæi fecerunt tres turmas.85 Hieronymus vero asserit, quod regio ista sit trans Indiam; sed idem est, quoniam Æthiopia Indiæ pars est. Aliqui quoque affirmant, Sabæos Arabes esse. Hæc autem evenient, quia Dominus locutus est, id est, ista per me prædixit definitiva sententia, cujus dicere facere est, cujusque verbum non cassatur, juxta illud quod Balaam ait in Numeris:86 Non est Deus ut homo, ut mentiatur; neque ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit?
Consequenter describitur pugna satellitum Antichristi contra sanctos et famulos Christi, quæ erit circa finem mundi. Hos autem satellites vel ipse Dominus ironice hortatur ad ea quæ subsequuntur, quia in propriam ea facient perniciem; vel ad servos Antichristi sermo dirigitur, prænuntiando magis quid facturi sint, quam exhortando ut faciant tanta mala. Ut sit sensus: Clamate hoc in gentibus, id est, ea quæ dicam clamabitis inter gentes, quibus dicetis: Sanctificate bellum, id est, justum bellum parate, et inite contra Christianos. Quamvis enim bellum illud erit injustissimum, quoniam conabuntur fidem Christi prorsus destruere, ipsi tamen justum illud reputabunt: quia ut dicit Apostolus, Mittet illis Deus spiritum erroris, ut credant mendacio.87 Suscitate robustos, id est, potentes sæculi hujus provocate ad adhærendum Antichristo, quem Christum esse dicetis. Ascendant, accedant omnes viri bellatores, applicando se exercitui Antichristi. Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros, quibus foditur terra, in lanceas: id est, aliis negotiis intermissis, instrumenta agriculturæ in arma convertite, ut sitis contra Christianos muniti. Infirmus dicat, Quia ego fortis sum, id est, nemo sit excusatus, sed etiam qui videntur ad bellandum inepti, animentur ad prælium.
Erumpite de habitaculis vestris, et venite, omnes gentes, de circuitu, id est, undique ad Antichristum confluite. Ibi, id est in loco collectionis exercitus Antichristi, occumbere, id est cadere, faciet Dominus robustos tuos, o impia turba, id est, Antichristum cum quibusdam de potentibus suis occidet, quemadmodum dicit Apostolus : Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui.88 Et Isaias : Spiritu, inquit, labiorum suorum interficiet impium.89 Consurgant, id est, resurgant a morte, et ascendant gentes de monumentis in vallem Josaphat, id est in locum illum, et ad loca in gyrum vicina. Veniet enim hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus.90 Quia ibi, non in ipsa valle, sed supra in aere, sedebo, ut judicem omnes gentes in circuitu, dando singulis quod merentur, et bonis et malis, juxta illud in Apocalypsi :91 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique secundum opera sua.
Consequenter loquitur Dominus angelis sanctis.92 Mittite falces, id est, homines per modum frugum de terra colligite, ad judiciumque portate; quoniam maturavit messis, id est, genus humanum ad finem ac maturitatem devenit, ita quod hora remunerationis jam instat, et tempus est ut electi congregentur in aream patriæ, reprobi vero in horrea tartari. Unde ait Salvator : Messis est consummatio sæculi, messores vero sunt angeli.93 Venite mecum, et descendite a cœlo super vallem Josaphat, o angeli universique Sancti : qui tunc cum Christo descendent, visibiliterque parebunt ad reverentiam Judicis, et terrorem accusationemque rebellium. Propter quod scriptum est in Judæ Canonica : Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis facere judicium, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis ipsorum.9495 Et Isaias : Dominus, ait, ad judicium veniet cum senioribus populi sui et principibus ejus. Quia plenum est torcular, id est, vinea Ecclesiæ seu ipsa Ecclesia, quæ vinea nuncupatur, ad maturitatem devenit : sicut de messe prædictum est, quia per utrumque idem insinuatur. Exuberant torcularia, id est, corda hominum sunt impleta, ita quod ultra tempus promerendi nequaquam habebunt. Dicit autem Glossa, quod per messem maturam et torcularia redundantia, consummatio peccatorum et finis sæculi designatur. Propter quod subditur : quia multiplicata est malitia eorum, id est, in tantum creverunt eorum peccata, quod ultra toleranda non sunt, sed protinus punienda.96 Unde in Genesi, Sodoma et Gomorrha tunc deletæ narrantur, quando impleta fuit eorum malitia; et unumquemque tunc damnat Deus, quum mensuram pravitatis suæ impleverit. Hinc namque in Jeremia habetur : Non poterat vos Dominus ultra portare, propter malitiam studiorum vestrorum.97
Populi, populi, id est, o populi universi, convenite in valle concisionis, id est in loco judicii, in valle damnationis ac separationis, in valle Josaphat jam præfata, ubi Dominus concidet cervices peccatorum. Siquidem ubi nostra translatio habet, In valle concisionis, Septuaginta et Theodotion transtulerunt, In valle judicii. Quia juxta est dies Domini, id est tempus justæ vindictæ seu remunerationis divinæ, in valle concisionis jam dicta. Sol et luna obtenebrati sunt, id est, ante diem judicii obtenebrabuntur. Quod quadrupliciter potest intelligi : Primo, quod Christo cum Sanctis descendente, amplioris claritatis lumine offuscabuntur, quum corpus Christi sit incomparabiliter splendidius sole lunaque. Sic enim et stellæ offuscantur in die, sole purius radiante. Secundo, quod quantum ad apparentiam sic continget, densis nubibus interpositis. Tertio, quia hominibus in maxima afflictione constitutis, omnia videbuntur teterrima et nociva. Quarto, quia ut aliqui magni expositores affirmant, nihil prohibet dicere, quod sol et luna tunc ad horam veraciter in se obscurabuntur ad ampliorem impiorum terrorem, statimque claritate perfundentur majori. Et stellæ retraxerunt splendorem suum, id est, obtenebrabuntur per modum de sole et luna prætactum.
16
Apoc. I, 16; XIX, 15.
Matth. XXV, 34.
Rom. VIII, 35. Ps. XVII, 2.
17
Ps. LXXXIII, 8. Hebr. XII, 22.
Ps. LXXXVI, 7.
Ps. XIV, 1.
Apoc. XXI, 23, 27.
Ps. XVIII, 14.
Et Dominus de Sion rugiet, id est, per modum leonis horribiliter damnandis loquetur, ita ut dicat Joannes in Apocalypsi: Ex ore ejus exibat gladius ex utraque parte acutus. Ipse nempe est leo de tribu Juda. Et de Jerusalem dabit vocem suam: quod accipi potest de voce illa dulcissima, Venite, benedicti Patris mei. Rugiet namque ad impœnitentes et reprobos, loquetur vero bonis et rectis corde. Et movebuntur cœli et terra; et Dominus spes populi sui, id est, electis tunc dabit vel conservabit plenam in ipso fiduciam, nec frustrati tunc erunt spe sua, et fortitudo filiorum Israel erit, confirmando et stabiliendo immobiliter atque feliciter corda prædestinatorum in se, ita ut dicant: Quis nos separabit a caritate Dei? et, Diligam te, Domine, fortitudo mea.
Et scietis, o prædestinati universi, qui per Israel intelliguntur, quia ego sum Dominus Deus vester, id est summum bonum vestrum, amator, provisor, salvator, habitans in Sion cœlesti, id est in patria beatificæ visionis, de qua dicitur in Psalmo: Videbitur Deus deorum in Sion; et ad Hebræos: Accessistis ad montem Sion, et civitatem Dei viventis Jerusalem cœlestem, et multorum millium angelorum frequentiam. Cui et dicimus: Sicut lætantium omnium habitatio est in te. In monte sancto meo, id est cœlestis regni palatio. De quo in Psalmo cantamus: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Et erit Jerusalem illa cœlestis, Ecclesia triumphans, ex angelis atque hominibus constans, sancta, id est ab omni macula culpæ penitus libera. De qua in Apocalypsi dicitur: Civitas non eget sole neque luna; et non intrabit in illam aliquid coinquinatum. Et alieni non transibunt per eam amplius, id est dæmones et peccata, de quibus oramus: Ab alienis parce servo tuo. Vel homines reprobi ultra locum non habebunt in prædestinatis hominibus glorificatis, quemadmodum olim, quando versabantur in via ac militanti Ecclesia. Unde in Isaia habetur: Induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. Nunc enim reprobi miscentur electis, tunc vero incopulabiliter separabuntur.
Is. LII, 1.
Matth. XXV, 32.
18
Et erit in die illa, videlicet in die æternitatis in patria: Stillabunt montes dulcedinem, id est, majores Sancti in patria omni Spiritus Sancti suavitate exuberabunt, eruntque exsultationes Dei in gutture eorum; et colles, id est Sancti minores, fluent lacte purissimæ voluptatis. Solent enim Prophetæ per corporalia quædam, spirituales æternæ beatitudinis opulentias enarrare: quod etiam in novo agitur Testamento, quemadmodum Christus ait apud Lucam: Ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam. Et per omnes rivos Juda ibunt aquæ: id est, flumen Spiritus Sancti incessanter irrigabit, vel potius in data irrigatione conservabit, rivos gloriæ confitentium Deo in patria confessione laudis perpetuæ. Inebriabuntur enim ab ubertate domus Dei, et in sæcula sæculorum laudabunt eum. Et fons de domo Domini egredietur, id est de intellectuali superbenedictæ Trinitatis cœlo: de quo fonte fertur in Psalmo, Quoniam apud te est fons vitæ; et irrigabit torrentem spinarum, id est corda Sanctorum, quæ spinis tribulationum in hoc mundo confixa fuerunt, et per modum spinarum siccata a carnalis voluptatis humore, imo aliquando in hoc mundo spinis vitiorum fuerunt confossa.
Ps. CXLIX, 6.
Luc. XXII, 29, 30.
Ps. XXXV, 9.
Ps. LXXXIII, 5.
Ps. XXXV, 10.
Ægyptus in desolationem erit, et Idumæa in desertum perditionis: id est, gentes istæ, per quas aliæ reprobæ nationes dantur intelligi, in die judicii perpetua desolatione plectentur, deserenturque a Deo, et in infernale chaos incident; pro eo quod inique egerint in filios Juda, per quos intelliguntur omnes Deo veraciter confitentes, et effuderint sanguinem servorum Dei innocentem in terra sua, id est in Ægypto et Idumæa, imo ubique terrarum.
Et Judæa in æternum habitabitur. Per
19
20
Judæam, quæ interpretatur confessio, designatur hoc loco patria cœlestis, in qua est incessabilis confessio laudis divinæ. De qua Judæa et confessione loquitur Isaias : Venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita ipsorum. Quemadmodum enim aliqui sunt Judæi secundum carnem, qui non sunt veri Judæi, juxta illud Apocalypsis, Dicunt se Judæos esse, et non sunt; sic ista terrena Judæa, respectu cœlestis Judææ, nomen Judææ nequaquam meretur. Frequenter quoque in Scripturis utriusque Testamenti attenditur significatio penes rei proprietatem, seu nominis interpretationem, magis quam quoad rem ipsam, hoc est quantum ad id a quo nomen imponitur, non quantum ad id cui nomen imponitur, quemadmodum Petrus ait in sua epistola : Salutat vos Ecclesia quæ est in Babylone collecta : ubi per Babylonem intelligitur Roma, illo in tempore confusionibus plena, imperante Nerone. Babylon autem interpretatur confusio. Simili modo nunc per Judæam significatur patria Beatorum, cujus quædam obscura figura erat terrena Judæa. Denique, quod terrena Judæa non habitabitur in æternum, certum est, præsertim quum apud Isaiam populo Judæorum, Synagogæ seu Jerusalem, Dominus pro finali retributione promittat : Non erit tibi sol amplius ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te. Daniel quoque apertissime ait, civitatem et sanctuarium fuisse dissipanda propter Christi occisionem, et quod finis Judæorum, vel civitatis seu templi, esset vastitas. Præterea tota hæc terra, in quam projecta est Adæ posteritas, est via, peregrinatio et exsilium, non paradisus et patria. In temporalibus quoque et carnalibus bonis beatitudo hominis non consistit. Et Jerusalem illa cœlestis habitabitur in generatione et generationem, id est sine fine. Per quod significat cœlestem felicitatem nullo termino concludendam.
Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram, id est, sanguinem sanctorum innocenter effusum, quem impii æstimabant se juste fudisse (vel vitam bonorum, quam perversi reputabant inutilem), demonstrabo mundum fuisse, et sine causa justa effusum. Vitam quoque illorum puram fuisse ostendam, impios condemnando, sanguinem sanctorum ulciscendo, bonos glorificando. Quod videntes reprobi, dicent : Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem sine honore : quomodo ergo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est? Denique in igne conflagrationis, multi justorum tunc reperiendi, mundabuntur a venialibus culpis, vel a mortalibus per contritionem deletis, quantum ad culpam. Et Dominus commorabitur in Sion cœlesti seu triumphanti Ecclesia, prout dictum est plenius. Deus enim, qui quum sit infinitus, omnia implet et adest ubique, ibi esse et habitare asseritur, ubi clarius cernitur, et evidentius gratiosiusque operatur : quod est in cœlesti Sion, ubi videtur facie ad faciem. De hac etenim Sion ad litteram scriptum est in Isaia : Erubescet luna, et confundetur sol, quum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion.
Insuper quod dictum est, Stillabunt montes dulcedinem, etc., spiritualiter intelligitur de sanctis Apostolis pro tempore primitivæ Ecclesiæ, quando recepto Spiritu Sancto, multiformem gratiam, consolationem et sapientiam sibi infusam, fuderunt in alios, tanquam optimi dispensatores multiformis gratiæ Dei. Colles quoque, id est inferiores discipuli, fluxerunt lacte, de quo adstruit Paulus : Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. De quo iterum : Perfectorum, inquit, est solidus cibus. Hoc igitur lac, est doctrina mediocris, imperfectorum capacitati proportionata, quales fuerunt quibus scripsit Apostolus : Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Et per omnes rivos Juda, id est filios Ecclesiæ, ibunt aquæ, id est gratiæ Spiritus Sancti, de quibus dicit Salvator : Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina
Sap. v, 4, 5.
Jer. xxiii, 24.
I Cor. xiii, 12.
Is. xxiv, 23.98
I Petr. iv, 10.
I Cor. iii, 1, 2.
Hebr. v, 14.
I Cor. iii, 1.
Joann. vii, 38.
Is. li, 11.
Apoc. iii, 9.
I Petr. v, 13.
Is. lx, 19.
Dan. ix, 26. de ventre ejus fluent aquæ vivæ;99 et in Apocalypsi, Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ gratis. De quibus utique aquis loquitur Isaias: Omnes sitientes, venite ad aquas.100 Quod autem subjungitur, et fons de domo Domini egredietur, mystice de Baptismo exponitur. Imo quidam literaliter inde exponunt, quamvis ordo textus non consonet, quia Prophetæ frequenter transeunt de tempore uno ad aliud. Itaque fons Baptismatis de domo Domini, id est a primitiva Ecclesia egressus est, quando et Petrus in die Pentecostes dixit compunctis Judæis:101 Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi. De quo fonte scriptum est apud Zachariam: In die illo erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris.102 Et irrigabit torrentem spinarum, id est, corda peccatorum spinis atque aculeis passionum ac vitiorum perfossa ac læsa, gratia sacramentali perfundet ac fecundabit, ut oriantur in eis flores virtutum, et germina operum meritoriorum.103
Postremo, aliqui passus hujus capituli, præsertim ab eo loco quo dictum est, Clamate hoc in gentibus, a diversis satis diversimode explanantur: quarum expositionum multiformis varietas videbatur mihi magis confundere atque obtundere intellectum, quam illustrare. Idcirco hac una explanatione, quæ textui consonantior esse apparuit, sum contentus. Ad gloriam ejus quem in cœlesti Sion desideramus per speciem contemplari: cui sit omnis honor et gloria, quum ipse sit super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
-
Act. II, 1 et seq. ↩
-
28 (cap. II.) ↩
-
Joel II, 21 et seq. ↩
-
vers. 1, 2. ↩
-
Act. x, 45. ↩
-
Luc. iii, 6. ↩
-
Is. xi, 5; ↩
-
Joann. i, 14. ↩
-
Ps. lxiv, 3. ↩
-
Act. i, 14. ↩
-
Luc. xxii, 12 et seq. ↩
-
Act. xxi, 8, 9. ↩
-
Job xxxiii, 15, 16. ↩
-
Job viii, 17. ↩
-
Is. xliv, 3. ↩
-
Zach. xii, 10. ↩
-
Joann. vii, 39. ↩
-
Act. ii, 16-21. ↩
-
Luc. xxiii, 45. ↩
-
Joann. xii, 28, 29. ↩
-
Act. i, 9. ↩
-
Ps. xxiii, 7-10. ↩
-
Luc. ii, 14. ↩
-
Matth. ii, 2. ↩
-
Matth. xxvii, 51, 52. ↩
-
Matth. xxviii, 2, 4. ↩
-
Ps. lxvii, 24. ↩
-
Joann. xix, 34. ↩
-
Is. lxiii, 1, 2; ↩
-
Is. lxiii, 2. ↩
-
Cant. v, 10. ↩
-
Act. ii, 3. ↩
-
Luc. xxiv, 32. ↩
-
Luc. xii, 49. ↩
-
Matth. iii, 11. ↩
-
Is. vi, 4. ↩
-
Exod. xix, 18. ↩
-
Act. ii, 37. ↩
-
Zach. xii, 11. ↩
-
Luc. xxiii, 44, 45. ↩
-
Joann. xxi, 25. ↩
-
Act. ii, 21. ↩
-
Rom. x, 13; ↩
-
Ps. cxvii, 24. ↩
-
Luc. xix, 43, 44. ↩
-
Is. lxiii, 4. ↩
-
Ps. cxliv, 18. ↩
-
Ps. xcviii, 6. ↩
-
Eccli. ii, 12. ↩
-
Act. i, 12, 13; ii, 1-4. ↩
-
Is. ii, 3. ↩
-
Matth. xxvi, 55; ↩
-
Joann. vii, 14, 28. ↩
-
Luc. xix, 47; xxi, 37; ↩
-
Act. I, 8. ↩
-
Luc. XXIV, 46, 47. ↩
-
Is. I, 9. ↩
-
Rom. XI, 5. ↩
-
Act. II, 41; IV, 4. ↩
-
Joann. VIII, 28. ↩
-
1 (cap. III.) ↩
-
1 Joann. II, 18. ↩
-
1 Cor. X, 11. ↩
-
Act. II, 17. ↩
-
Malach. IV, 5. ↩
-
Act. I, 9, 12. ↩
-
Matth.xxv, 31 et seq. ↩
-
Jer. xiv, 8. ↩
-
Is. lii, 14. ↩
-
Zach. ix, 9. ↩
-
Matth. viii, 20. ↩
-
II Cor. vi, 14. ↩
-
Jer. xxiii, 28. ↩
-
Zach. ii, 8. ↩
-
I Reg. viii, 7. ↩
-
Matth.xxv, 40. ↩
-
Act. ix, 4. ↩
-
Is. xxiii; ↩
-
Jer. xlvii-xlxi; ↩
-
Ezech. ↩
-
xxv, xxvi, xxxv. ↩
-
I Esdr. 1, 2-4. ↩
-
* retributionem ↩
-
III Reg. x, 1. ↩
-
Job 1, 15. ↩
-
Num. xxiii, 19. ↩
-
II Thess. 11, 10. ↩
-
II Thess. II, 8. ↩
-
Is. XI, 4. ↩
-
Joann. V, 28. ↩
-
Apoc. XXII, 12. ↩
-
Ps. CXXVIII, 4. ↩
-
Matth. XIII, 39. ↩
-
Gen. XVIII, 20, 21; XIX, 24, 25. ↩
-
Judæ 14, 15. ↩
-
Is. III, 14. ↩
-
Jer. XLIV, 22. ↩
-
vers. 18. ↩
-
Apoc. xxi, 6. ↩
-
Is. lv, 1. ↩
-
Act. ii, 38. ↩
-
Zach. xiii, 1. ↩
-
vers. 9. ↩
Chapter 6 of 6