Skip to the text

Articulus 4

EXPOSITIO TROPOLOGICA EJUSDEM CAPITULI SECUNDI.

PRÆDICATORIBUS, doctoribus, atque prælatis Ecclesiæ dicitur : Canite tuba, id est, voce sonora, fiduciali, affectuosa, prædicate, in Sion, id est in Ecclesia, quæ speculando cœlestia Sion vocatur. Sion nempe speculatio interpretatur. Ululate in monte sancto meo, id est in Ecclesia militanti, quæ conversationem habendo in cœlis, atque angelicam vitam ducendo in terris, mons sanctus nominatur, de quo scriptum est in Isaia : Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei nostri. Unde in Daniele lapis sine manibus præcisus, fertur crevisse in montem magnum, constituendo universalem Ecclesiam toto orbe diffusam.1 Hinc ad Hebræos legitur : Accessistis ad montem Sion, et ad civitatem Dei viventis.2 In hoc igitur monte ululandum est, ex consideratione defectus fidelium, in quibus prævalente peccato caritas refrigescit. Jam enim status Ecclesiæ ad magnum devolutus est lapsum, et tantam in ea est videre miseriam in pessima conversatione multorum, ut ardens Dei zelator, fratrumque verus amator, dicere habeat cum Jeremia : Deducant oculi mei lacrimas per diem et noctem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei.3

Conturbentur omnes habitatores terræ, id est, homines universi sua pensando peccata, timore et tremore concutiantur, et pœnitentiam agant. Hæc autem conturbatio bona est, pacem carnalem, vanam securitatem, corporalisque delectationis tollens quietem. De qua ait Psalmista:4 Anima mea turbata est valde;5 et Isaias, Conturbatus sum, inquiens, quum viderem. Sic enim turbari debemus, audiendo verba Dei increpatoria, comminatoria, aut vindicatoria, secundum quod Jeremias scribit: Contritum est cor meum in medio mei, contremuerunt omnia ossa mea a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus.6 Quia veniet dies Domini, id est hora generalis seu particularis judicii, quo nihil est horribilius. Hinc et Jacobus dicit: Adventus Domini appropinquabit;7 ecce judex ante januam adsistit.8 Quia prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis. Tantus enim horror mortis est et utriusque judicii, quod explicari non potest.9 Sed et dies Domini, tanquam fur in nocte, ita veniet.10 Nubes quoque et caligo in circuitu ejus;11 et in circuitu ejus tempestas valida.

Quasi mane expansum super montes, populus multus et fortis: id est, sicut lux auroræ a cacumine montis per totam terram repente diffunditur; sic populus multus et fortis, id est angelorum exercitus, cujus ministerio consummabitur judicium, subito a cœlo per universum orbem discurret, cineres suscitandorum colligendo, suscitatosque nondum glorificatos ad judicii locum portando.12 Similis ei non fuit a principio. Nulla enim gens exercitui angelico potest comparari.

Ante faciem ejus ignis vorans. Ignis conflagrationis, omnia viva in terra consumpturus seu occisurus, horam judicii et angelorum descensum quoad prædicta opera exercenda præcedet: qui tamen durabit usque ad finem judicii. Ideo subditur: Et post eum exurens flamma. Ignis enim conflagrationis, durante judicio, incendet perversos; consummato autem judicio, et electis ad cœlum euntibus, ignis iste involvet damnatos, atque cum eis ingredietur infernum. Unde habetur in Psal-

25 um copiose excutientur. Et reddam vobis annos quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca, id est, annos tantæ fertilitatis dabo vobis, quanta fuit sterilitas annorum quorum fructus et germina devoraverunt Assyrii vel Chaldæi, per locustam et bruchum significati, vel animalia illa minuta : qui Assyrii vel quæ bestiolæ erant fortitudo mea magna, id est potens effectus omnipotentiæ meæ, quia per illos potenter et rigorose ultus sum vestra peccata, et demolitus germina vestra ; quam fortitudinem misi in vos puniendos per illam. Et comedetis vescentes fructibus terræ, et saturabimini, id est, sufficientiam multam habebitis, et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum, id est, qui primo mirabiliter vos afflixit et castigavit, et nunc mirabilem copiam rerum contulit, et consolationem miraculosam ac maximam post vehementem tribulationem induxit, ita ut vere dicatis : Hæc mutatio dexteræ Excelsi.13 Hoc totum fecerunt ac perceperunt Judæi sub Ezechia occisis Assyriis.

26

Et non confundetur populus meus in æternum, dummodo in cultu meo perseveraverit. Vel, licet temporalem incurrat confusionem, illa tamen non semper durabit, sed æternaliter salvus erit populus prædestinatus, pœnitens, patiensque in adversis. Quidam asserit in Hebræo haberi, Non confundetur populus meus in sæculum. Per quod non perpetuitas designatur, sed tempus usque ad jubilæum, quamvis jubilæus per modicos distet annos. Sed Hieronymi ita et Septuaginta interpretum translatio habet, In æternum. Unde potius puto, quod verbum Hebraicum sit æquivocum ad utrumque. Tales tamen promissiones intelligendæ sunt conditionaliter, vel pro tempore ultra solitum magno, quemadmodum secundo Regum Dominus dixit per Nathan ad David de filiis Israel : Habitabo cum eis, et non turbabuntur amplius, nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius.14 Idem quoque habetur primo libro Paralipomenon. Insuper quod dictum est, Non confundetur populus meus in æternum, intelligi potest præcise de his qui erant sub Ezechia, de quibus Propheta nunc loquitur, nec oportet eadem de universis posteris verificari.15 Ezechias autem toto tempore vitæ suæ post occisionem Assyriorum magnam habuit pacem.16

27 Et scietis per harum promissionum impletionem atque effectum, seu beneficiorum meorum collationem, quia, id est quod, in medio Israel, id est Judæorum, ego sum per gratiam specialem tanquam in populo peculiari. Unde per Moysen Dominus ait frequenter : Ego sum qui habito in medio filiorum Israel.17 Et ego Dominus Deus vester per singularem providentiam qua vos guberno, et de necessariis ad salutem provideo, et non est amplius; et non confundetur populus meus in æternum, id est, ab hostibus non vincetur, nec contumeliis afficietur, secundum sensum jam tactum. Postremo, in Scripturis veteris Testamenti ubertim promittit Deus Judæis sua præcepta servantibus temporalium copiam rerum. Sed quum temporalia bona seu corporales divitiæ non sint dignum atque efficiens præmium actuum virtuosorum (qui quum ex caritate procedant, meritorii sunt vitæ æternæ), innotescit quod sub tali promissione implicite intelligatur promissio remunerationis quantum ad spiritualia bona, quæ sunt dona gratiæ in præsenti, et munera gloriæ in futuro. Rudi etenim populo promittenda erant temporalia bona, ut per ea ad Dei alliceretur obsequium, a cujus famulatu aliter recessisset. mo:18 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.19 Quasi hortus voluptatis terra coram eo. Veniente angelica turba ad vastandam terram, erit ipsa terra adhuc divitiis plena, antequam scilicet ignis conflagrationis eruperit. Erunt quoque tunc multi justi, Antichristo occiso, qui propter spirituales divitias atque delicias, horto voluptatis seu paradiso comparantur. Et post eum solitudo deserti : quia peracto judicio, nullus remanebit habitator in terra; neque est qui effugiat eum, id est, nullus impiorum manum angelorum evadet; sed ut ait Salvator, In consummatione sæculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis;20 et denuo, Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala.21

Angelorum quoque adspectus et occursus, terribilis erit damnandis. Propterea subditur: Quasi adspectus equorum, adspectus eorum, etc. Velut populus fortis præparatus ad prælium. De quo in Apocalypsi: Factum est prælium in cœlo;22 Michael et angeli ejus præliabantur cum dracone. A facie ejus, id est hujus angelici exercitus, cruciabuntur populi. Qui enim modo non acquiescunt inspirationibus angelorum custodum suorum, habebunt eos in die judicii contra se in testimonium justæ damnationis et ingratitudinis suæ. Horribile quoque tunc erit corporalibus cernere oculis acies angelorum, quia tunc visibiliter apparebunt.

Viri in viis suis gradientur, id est, angeli qui tunc in forma virorum apparebunt (ut dicitur in Actibus, quod duo viri steterunt juxta illos), ordinate procedent ad prosequendum quod Deus injunxerit eis;23 et non declinabunt a semitis suis, quia nec magis, nec minus acturi sunt, quam increata Dei sapientia ipsis præfixerit. Nunquam enim constitutos sibi a lege divina terminos transgredientur secundum divinum et magnum Dionysium. Sed et per fenestras cadent. Fenestræ, hominis sunt sensus, per quos spiritus boni et mali ad animam introire dicuntur, secundum quod homo sensus bene aut male custodit. Unde Jeremias: Mors, inquit, intravit per fenestras vestras.24 Urbem, id est Ecclesiam, ingredientur: de qua dicitur in Psalmo, Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei; et in Apocalypsi, Vidi civitatem sanctam Jerusalem.25 In muro current, id est, ubique bonos a malis segregabunt.

A facie ejus contremuit terra, moti sunt cœli, sol et luna obtenebrati sunt, etc., id est, a terrore divini judicii, et propter ea quæ fient in die novissimo, immutanda sunt omnia ista, secundum quod Christus ait in Evangelio: Erunt signa in sole et luna et stellis, arescentibus hominibus præ timore: nam et virtutes cœlorum movebuntur.26

Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui: id est, angeli sancti habebunt ex divino imperio efficaciam operandi quæ dicta sunt; quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus. Castra hæc Dei, sunt sancti angeli, quos constat esse innumerabiles, et ad omne opus Deo placitum robustissimos, divino quoque imperio ad nutum in omnibus obedientes. De quibus in Daniele legitur:27 Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia adsistebant ei; et in Psalmo: Benedicite Domino, angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus.28 Hinc secundum principem theologorum beatissimum Dionysium, omnes angelici spiritus appellantur virtutes, tanquam potentes sine difficultate ad omnem operationem sibi convenientem. Præterea, quod angeli sancti dicantur castra Dei, constat ex eo quod scriptum est in Genesi: Abiit Jacob itinere quod cœperat, fue-runtque ei obviam angeli Dei, quos quum vidisset, dixit:29 Castra Dei sunt hæc. De quibus et apud Job dicitur: Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?30 Unde et Deus communiter in Prophetis Dominus exercituum, id est cœlestium agminum, nuncupatur.

Magnus enim dies Domini, id est dies extremi judicii : qui magnus asseritur, propter magna divinæ justitiæ opera quæ fient in ea; et terribilis valde injustis. Justis tamen optabilis est suavisque erit, Christo dicente : His fieri incipientibus, levate capita vestra (id est, animas lætificate), quia appropinquat redemptio vestra.31 Et quis injustorum sustinebit eum? id est, quis poterit injustorum tolerare calamitatem atque horrenda hujus diei supplicia? Et tamen ea tolerare erit necesse.

Hinc Petrus ait : Si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?32 In secunda quoque Canonica sua loquitur Petrus : Adveniet dies Domini tanquam fur : in quo cœli magno impetu transient, elementa vero calore solventur; terra autem, et quæ in ipsa sunt opera, exurentur. Quum ergo hæc omnia dissolvenda sint, quales oportet nos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Domini nostri Jesu Christi, in quo cœli ardentes solventur, et elementa ignis calore tabescent?33 Constat ergo, quam terribilis intolerabilisque dies ista consistet. Veniet enim tempus, quale non fuit ab eo, ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud, ut legitur in Daniele.34

Nunc ergo dicit Dominus : Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio et fletu, etc. Sic et nos converti debemus ad Dominum totis præcordiis, universisque cordis nostri medullis, ut tota nostra affectio sit fixa in Deo, eique cuncta interiora nostra forti unione adhæreant : quia pro quanta parte affectio nostra in rebus creatis dispergitur, pro tanto minor est ad Deum cordis conversio. Debemus autem converti in jejunio, quo vitia comprimuntur, mens elevatur, virtutes et præmia acquiruntur, præterita delicta dimittuntur, futura tormenta redimuntur. Pessimum quoque genus dæmoniorum, non nisi in oratione atque jejunio ejicitur, ut ait Salvator.35 Porro, quod per salutare jejunium oratio exaudiatur, et sapientia vera cordi locutus est Danieli : Ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum, ut affligeres te in conspectu Domini Dei tui, exaudita sunt verba tua, et ego veni ut docerem te. Debemus insuper converti in fletu ex desiderio patriæ, ex displicentia propriæ culpæ, ex Christi compassione, ex totius mundi multiplici transgressione atque errore. Scindere etiam corda, non vestimenta : in quo multorum stultissima vanitas increpatur, fractilantium indumenta, quod prorsus ad nihil est utile, nisi ad stultorum damnationem. Sacrificium laudis ac obedientiæ, vel oblatio dominici corporis, et libamen pii fletus, seu oblatio sanguinis Christi, offerantur Domino Deo nostro.

Canite tuba evangelicæ prædicationis in Sion, id est in Ecclesia, corripiendo inquietos, consolando pusillanimes, docendoque singulos secundum quod capere possunt, et expedit. Vocate cætum, congregate populum, etc., id est, omne genus Christianorum, juvenes ac virgines, senes et juniores, colligite spiritualiter in fide et caritate, ut multitudinis credentium sit cor unum et anima una, et id ipsum dicant omnes, nec habeant schismata.36 Istud quoque fit corporaliter, quando ad festa et processiones jubentur concurrere omnes. Congregate parvulos, et sugentes ubera Ecclesiæ (de quibus in Canticis, Meliora sunt ubera tua vino), id est, innocentes, pios, ac humiles coadunate sub alis vestræ protectionis, o veri pastores ac doctores, ne fallantur aut opprimantur.37 De talibus loquitur Petrus : Quasi modo geniti infantes, lac concupiscite; et Christus, Abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.38 Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo, quatenus juxta Apostolum, ex consensu ad tempus abstineant, ut vacant orationi, et qui habent uxores, sint tanquam non habentes, ne fiant sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.3940

Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, etc.41 Sic in locis materialis ecclesunt, et in convenit fidelium, flere defent & cent fenum.42 Hoc est vireere in hono malum. Unde et Moyses ait in Deuteronomio: Hæc est vestra sapientia et intellectus coram hominibus, ut audientes universi præcepta hæc, dicant: En populus sapiens et intelligens. Sic honorificantes se honorificat Deus. Et eum qui ab aquilone est, id est diabolum, qui dixit, Sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis: habitat enim in cordibus in quibus refrignit caritas, quæ per aquilonem, loeum et ventum frigidum, designantur: procul faciam ac cobis, faciendo eum tentatione proventum. I. Ps. 12. Hinc dieitur ad Romanos: Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter, et 20. Christus in Joanne, Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Propter quod Jacobus jubet: Resistite diabolo, et fugiet a 21. vobis. Et expellam eum in terram inviam et desertam, ut ambulet per loca arida et 24. inaquosa, quærens requiem, nec inveniens; vel in infernum, quæ est terra tenebrosa et operta mortis caligine; vel in 21. corda reproborum, in quibus non est via virtutum, sed a gratia sunt deserta. Et ascendet fœtor ejus, id est, suggestiones ejus pestiferæ ascendent atque inficient animas plurimorum; et ascendet putredo ejus, id est opera corruptionis putrida ac mortua, qualia sunt fœtidissima opera carnis, quæ dæmone suggerente exsurgunt in 20. multis, qui contumeliis afficiunt corpora Rom. 1. 1. sua in semetipsis.

Zelatus est zelo magni, 19. terram suam, id est Ecclesiam militantem degentem in terris, de qua accipitur illud in Psalmo: Benedixisti, Domine, terram tuam. Unde dicit Apostolus: In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. De quo in Apocalypsi asseritur: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Ipse enim est pastor bonus, qui 14, 15. posuit animam suam pro ovibus suis. Et pepercit populo suo christiano pœnitenti.

Et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, id est corpus et sanguinem Christi, quæ sub speciebus panis et vini conficiuntur. Per oleum quoque signatur spiritualis unctio Spiritus Sancti. Vel, per frumentum intelligitur operatio virtuosa, nutriens mentem; per vinum autem, gratia contemplationis, quæ operationem efficit saporosam. Et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. 19. Quum Christus dat suis fidelibus gratiam tam honestæ et irreprehensibilis conversationis, quod benefaciendo obmutescere faciunt imprudentium hominum ignorantiam, tunc non dat eos opprobrium in gentibus. Ad quam perfectionem admonet Petrus, dicens in prima sua canonica epistola: Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorifi-

Noli timere, terra, id est, Ecclesia; exsulta et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret tecum gratiam maximam, ita ut dicere possis: Benedictus 21. Pr. xxx, 22. Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi. Propter quod dicit Apostolus: Gaudete in Domino semper; iterum 22. Philipp. 4, 5. dico, Gaudete: Dominus prope est. Nolite 22. timere, animalia regionis, id est, homines jugum divinorum præceptorum super vos tanquam pia jumenta portantes; quia germinaverunt, id est, in bonis operibus fructuosa fuerunt, speciosa deserti, id est corda gentilium seu impiorum conversorum 29. Matth. xi, 1.

1 Petr. 11. 15. 12. Ibid. 12. siæ, et in conventu fidelium, flere debent sacerdotes Christi pro suis populique delictis, et pro persecutionum ac tentationum salubri cessatione, quatenus quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Hoc merito omnes instanter peteremus, præsertim quum jam videamus nostram et Christi hereditatem, Terram sanctam (et plurimos Christianos) in manus traditam Sarracenorum ac hostium Dei. Christi nempe hereditas, plebs est fidelis, de qua ait in Psalmo : Hereditas mea præclara est mihi.

Zelatus est zelo magni … Eccle… degentem in terris, de Jesu Christo accipitur illud in Psalmo : Benedixisti, Domine, terram tuam. Unde dicit Apostolus : In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. De quo in Apocalypsi asseritur : Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Ipse enim est pastor bonus, qui posuit animam suam pro ovibus suis. Et pepercit populo suo christiano pœnitenti.

Et dixit populo suo : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, id est corpus et sanguinem Christi, quæ sub speciebus panis et vini conficiuntur. Per oleum quoque signatur spiritualis unctio Spiritus Sancti. Vel, per frumentum intelligitur operatio virtuosa, nutriens mentem; per vinum autem, gratia contemplationis, quæ operationem efficit saporosam. Et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. Quum Christus dat suis fidelibus gratiam tam honestæ et irreprehensibilis conversationis, quod benefaciendo obmutescere faciunt imprudentium hominum ignorantiam, tunc non dat eos opprobrium in gentibus. Ad quam perfectionem admonet Petrus, dicens in prima sua canonica epistola : Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum. Hoc est vincere in bono malum. Unde et Moyses ait in Deuteronomio : Hæc est vestra sapientia et intellectus coram hominibus, ut audientes universi præcepta hæc, dicant : En populus sapiens et intelligens. Sic honorificantes se honorificat Deus.

Et eum qui ab aquilone est, id est diabolum, qui dixit, Sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis : habitat enim in cordibus in quibus refriguit caritas, quæ per aquilonem, locum et ventum frigidum, designantur; procul faciam a vobis, faciendo cum tentatione proventum. Hinc dicitur ad Romanos : Deus conteret … et Christus in Joanne, Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Propter quod Jacobus jubet : Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Et expellam eum in terram inviam et desertam, ut ambulet per loca arida et inaquosa, quærens requiem, nec inveniens ; vel in infernum, quæ est terra tenebrosa et operta mortis caligine ; vel in corda reproborum, in quibus non est via virtutum, sed a gratia sunt deserta. Et ascendet fœtor ejus, id est, suggestiones ejus pestiferæ ascendent atque inficient animas plurimorum ; et ascendet putredo ejus, id est opera corruptionis putrida ac mortua, qualia sunt fœtidissima opera carnis, quæ dæmone suggerente exsurgunt in multis, qui contumeliis afficiunt corpora sua in semetipsis.

Noli timere, terra, id est, Ecclesia ; exsulta et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret tecum gratiam maximam, ita ut dicere possis : Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi. Propter quod dicit Apostolus : Gaudete in Domino semper; iterum dico, Gaudete : Dominus prope est. Nolite timere, animalia regionis, id est, homines jugum divinorum præceptorum super vos tanquam pia jumenta portantes; quia germinaverunt, id est, in bonis operibus fructuosa fuerunt, speciosa deserti, id est corda gentilium seu impiorum conversorum ad Deum. Unde in Isaia habetur :43 Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo. Quia lignum attulit fructum suum, id est Christus, qui est lignum vitæ : quia et Salomon ait de sapientia, quod sit lignum vitæ omnibus apprehendentibus eam. De se ipso quoque dicit Salvator :44 Si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet? Tunc enim Christus attulit fructum suum, quando redemit genus humanum, multosque filios adduxit in gloriam, et peccatores per gratiam justificavit, quemadmodum Isaias prænuntiavit : In die illa erit germen Domini in gloria et magnificentia, et fructus terræ sublimis.45 Potest quoque exponi de ligno crucis, per quod salvatus est mundus. Ficus et vinea, id est ecclesiasticæ personæ, Spiritus Sancti dulcedine atque operibus adornatæ (ita ut ficus et vinea appellentur propter dulcedinis fecunditatisque gratiam), dederunt virtutem suam, id est, opera virtuosa produxerunt, et alios converterunt.

Et filiæ Sion, id est, animæ speculativæ, seu filii Ecclesiæ, exsultate in Domino Deo vestro, id est Patre æterno, ei gratias referendo; quia dedit vobis doctorem justitiæ, utpote Christum, qui ait : Vos vocatis me, Magister et Domine; et iterum, Unus est magister vester Christus. Vel, per doctorem justitiæ, potest intelligi quilibet bonus ac sapiens prælatus, prædicator seu doctor, qui verbo ac opere docet justitiam : quod est magnum beneficium Dei. Qualis enim rector civitatis, tales et habitantes in ea.46 Vel potest intelligi Spiritus Sanctus, de quo dixit Christus :47 Docebit vos omnem veritatem. Et descendere faciet ad vos imbrem matutinum, id est gratiam prævenientem seu fidei doctrinam, et boni propositi inspirationem, et serotinum, id est gratiam subsequentem, vel gloriam consummatam, aut sapientiam contemplativorum, quam Paulus loquitur inter perfectos, quæ est solidus cibus et ultimata quædam perfectio ;4849 sicut in principio, id est in primitiva Ecclesia, feci.

Et implebuntur areæ, id est Ecclesiæ particulares, congregationes devotæ, seu corda fidelium, frumento, id est spirituali alimento; et redundabunt torcularia, id est præfati fideles tribulationibus pressi, vino internæ refectionis, et oleo piissimæ consolationis. De quibus legitur in Proverbis : Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.50 Qui enim in tribulationibus patiens est, consolari meretur, dicente Apostolo :51 Sicut pro Christo abundant tribulationes nostræ, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Et reddam vobis annos quos comedit locusta, bruchus, eruca, etc., id est, tantam spiritualium divitiarum seu gratiarum copiam tribuam vobis, quantam habuistis antequam per invisibilium seu visibilium hostium tentamenta, dona gratiarum amisistis, ita quod posteriora vestra erunt meliora prioribus.

Et in his bonis spiritualiter epulabimini, et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit vobiscum mirabilia, id est admirabilem morum conversionem, et subitam cordis ad Deum conversionem, supernaturalem Sancti Spiritus illustrationem, propriæ voluntatis omnimodam abnegationem, mundi contemptum, ita ut subito de superbis efficeremini humiles, de iracundis mites, de gulosis et luxuriosis casti ac sobrii, de mundanis ac vanis timorati atque claustrales. Hæc sunt quotidiana mirabilia Dei, soli Deo possibilia, tanto mirabiliora quanto spiritualiora. Unde et Petrus in prima sua Canonica : Virtutes, inquit, annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.52 Facit quoque Deus nobiscum quotidie mirabilia in Sacramento altaris, ceterisque specialibus beneficiis, consolationibus et visitationibus cordis. Et non confundetur populus meus christianus, id est, effectu spei suæ non privabitur, in æternum.53 Sed qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum; qui autem me erubuerit et meos sermones, erubescam et ego eum, et confundetur in sempiternum.54

27

Et scietis quia in medio Israel, id est Ecclesiæ divina fideliter contemplantis, ego sum, habitando per caritatem et gratiam in corde credentium, quemadmodum fassus sum : Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi in medio eorum sum.55 Quamvis enim nemo certe sciat se esse in caritate sine speciali revelatione, quoniam nescit homo an amore dignus sit, an odio56, nihilo minus conjecturaliter et probabiliter valde scire hoc potest, dum sentit se prædicto modo conversum, et vitia detestantem, verbumque Dei hilariter audientem, atque ad Dei obsequia pronum. Postremo, circa prædicta dicit Hieronymus : Nunquam tuta est humana fragilitas; et quanto virtutibus crescimus, tanto magis timere debemus, ne de sublimibus corruamus.

Footnotes

  1. Dan. II, 34, 35. ↩

  2. Hebr. XII, 22. ↩

  3. Jer. XIV, 17. ↩

  4. Ps. VI, 4. ↩

  5. Is. XXI, 3. ↩

  6. Jer. xxiii, 9. ↩

  7. Philipp. III, 20. ↩

  8. Jacob. v, 8, 9. ↩

  9. Is. II, 3. ↩

  10. 1 Thess. v, 2. ↩

  11. Ps. XCVI, 2; XLIX, 3. ↩

  12. Matth. XXIV, 12. ↩

  13. Ps. LXXVI, 11. ↩

  14. II Reg. VII, 10. ↩

  15. I Par. XVII, 9. ↩

  16. II Par. XXXII, 22 et seq. ↩

  17. Num. XXXV, 34. ↩

  18. Ps. xcvi, 3. ↩

  19. Ps. xcvi, 3. ↩

  20. Matth. xiii, 49, 50. ↩

  21. Ps. xcvi, 41. ↩

  22. Apoc. xii, 7. ↩

  23. Act. i, 10. ↩

  24. Jer. ix, 21. ↩

  25. Apoc. xxi, 2. ↩

  26. Luc. xxi, 25, 26. ↩

  27. Dan. vii, 10. ↩

  28. Ps. cii, 20. ↩

  29. Gen. xxxii, 1, 2. ↩

  30. Job xxv, 3. ↩

  31. Luc. xxi, 28. ↩

  32. I Petr. iv, 18. ↩

  33. II Petr. iii, 10-12. ↩

  34. Dan. xii, 1. ↩

  35. Matth. xvii, 20. ↩

  36. Act. iv, 32. ↩

  37. 1 Cor. 1, 10. ↩

  38. 1 Petr. ii, 2. ↩

  39. Ps. xxxi, 9. ↩

  40. 1 Cor. vii, 5. ↩

  41. Ibid. 29. ↩

  42. II Petr. iii, 10-12. ↩

  43. Is. xxxv, 1. ↩

  44. Luc. xxiii, 31. ↩

  45. Is. iv, 2. ↩

  46. Eccli. x, 2. ↩

  47. Joann. xvi, 13. ↩

  48. I Cor. ii, 6. ↩

  49. Hebr. v, 14. ↩

  50. Prov. ix, 5. ↩

  51. II Cor. i, 5. ↩

  52. I Petr. ii, 9. ↩

  53. Matth. x, 32. ↩

  54. Luc. ix, 26. ↩

  55. Matth. xviii, 20. ↩

  56. Eccle. ix, 1. ↩

Chapter 5 of 6