Skip to the text

Proœmium

ENARRATIO

IN JONAM PROPHETAM

ENARRATIO

IN JONAM PROPHETAM

JONAS propheta, cujus nunc elucidandus est liber, secundum Hebræos (ut refert Hieronymus) eisdem prophetavit temporibus quibus Isaias, Osee et Amos. Porro, quod prophetaverit tempore Jeroboam filii Joas regis Israel, innotescit ex eo quod scriptum est quarto Regum libro : Ipse (videlicet Jeroboam) convertit fines Israel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis, juxta verbum Domini quod locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui fuit de Geth, quæ est in Ophir.1 Erat autem hic Jonas, secundum Hebræorum ac Latinorum doctores, filius viduæ quem suscitavit Elias in Sarepta, quemadmodum tertio Regum scriptum est.2

ENARRATIO

IN JONAM PROPHETAM

Footnotes

  1. IV Reg. xiv, 25. ↩

  2. III Reg. xvii, 9, 17-23. ↩

Chapter 1 of 6