Articulus 1
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI PRIMI : ET FACTUM EST VERBUM DOMINI AD JONAM, ETC.
IPSE Jonas, cui quæ subsequuntur contigerunt, eadem scripsit, et ait : Et factum est verbum Domini ad Jonam filium Amathi, dicens. In exordio ponit conjunctionem, Et, quæ poni consuevit in medio eorum quæ jungit. Sed idcirco nunc in principio ponitur, quoniam Jonas more prophetico multa in spiritu videns, et quod aliis Prophetis suo tempore et ante multa revelata essent cognoscens, his quæ vidit in spiritu, et quæ ab aliis visa fuerunt, conjungit quæ in isto descripsit volumine. Denique quod ait, Filium Amathi, secundum Hieronymum et Hebræos, ita exponitur, id est, filium veritatis : ita quod Amathi, est hic nomen commune seu appellativum, significans veritatem. Quum enim Elias defunctum puerum suscitasset, mater locuta est :1 Nunc in isto cognovi quia vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est. Ideo pro signo veritatis verborum divinorum in ore Eliæ, puer ille post suscitationem dictus est filius veritatis.
Verumtamen aliqui dicunt, quod Amathi sit nomen proprium patris Jonæ. Quod quidam improbans, arguit : Mater Jonæ erat gentilis, quia de ea Christus loquitur apud Lucam : Multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israel;2 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ. Ergo et vir ejus fuit gentilis. Talibus autem non datur spiritus prophetiæ. Si autem Amathi est nomen patris Jonæ, oportet fateri quod erat propheta, quum regula sit Judæorum, quod omnes illi prophetæ fuerunt, qui in principio librorum prophetalium exprimuntur tanquam patres Prophetarum. — Sed quidquid sit de veritate conclusionis, argumentum istud non reputatur idoneum, et præmissæ ejus non carent errore. Non enim sequitur : mater fuit gentilis, ergo et pater. Personæ namque Hebrææ illo in tempore per mundum dispersæ, interdum cum gentilibus matrimonium contraxerunt. Unde et Lucas refert in Actibus Apostolorum : Timotheus filius erat mulieris fidelis (haud dubium quin Hebrææ), patre gentili.3 Idem patet de Hiram, quem rex Tyri misit ad Salomonem pro templi structura, ut scribitur tertio Regum.4 Quod autem gentilibus datus est spiritus prophetiæ, patet in Job viro sancto et vero propheta; et item in Balaam vero propheta, quamvis viro perverso. Prophetia namque est donum gratiæ gratis datæ, quæ virtuosis vitiosisque communis est.
Surge, et vade in Niniven civitatem grandem : cujus magnitudo infra describitur, quoniam continebat iter trium dierum.5 Hanc Nemrod legitur ædificasse in Genesi. Et prædica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me: id est, Ninivitis aperte denuntia, quod peccata eorum tam multa et magna sunt quod requirunt vindictam; et ipsi taliter prævaricantes, digni sunt obrui seu subverti, id est ab hostibus superari, vel aliunde plagari, seu divinitus destrui.67 Quemadmodum autem peccata dicuntur coram Deo clamare, ita dicuntur ascendere. Unde vox sanguinis Abel et peccata Sodomorum dicuntur clamare ad Dominum.
3 Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis, id est in Tarsum urbem Ciliciæ, secundum Josephum et alios multos. De qua civitate fuit Paulus, de quo in Actibus
Apostolorum dicitur:8 Quære Saulum nomine Tarsensem. Judæi autem nomine Tharsis intelligunt generaliter mare. Quod secundum Hieronymum huic loco amplius congruit, scilicet, ut fugitivus et timidus non in certum locum, sed quocumque eum mare deferret, intelligatur fugisse.
Quidam nihilo minus per Tharsis intelligunt urbem Indiæ. A facie Domini, id est a præsentia seu jussione divina, quasi locum mutando, posset conspectum seu potestatem Dei effugere, æstimans quod iram Dei vitare posset in alieno loco, scilicet, si Judæam relinquat, in qua solummodo Deum notum putavit. Sed mirum videtur, si vir sanctus, qui non solum revelationes in hoc libro descriptas sortitus est, sed etiam, sicut nunc tactum est, de regno Israel prophetavit, adeo simplex fuit, quod nescivit Deum esse ubique per essentiam et omnipotentiam, nec manum ejus quemquam effugere posse: quod in Scripturis veteris Testamenti tam ubertim habetur, ut quum ait Psalmista: Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? et, Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ;9 et, Domini est terra et plenitudo ejus. Ad quod dicendum opinor, quod utique novit Deum ubique præsentem et æque potentem, sed fugit ut Deus haberet eum de injuncto obsequio supportatum, dum cerneret eum tam invite exsequi quod sibi impositum fuit. Vel forte putavit quod propter inobedientiam suam tolleretur ab eo spiritus prophetiæ. Aliqui autem affirmant, quod fugit quia pro tunc non fiebant revelationes propheticæ, nisi in terra duodecim tribuum Israel: quod modice valet, præsertim quum Eliæ factæ sint multæ revelationes in monte Dei Horeb.
Finaliter ergo dicendum, quod Jonas nescivit an revelatio sibi facta de subversione Ninive, pertineret ad prophetiam prædestinationis, quæ semper impletur, an potius ad prophetiam comminationis, quæ aliquando non impletur. De quo duplici genere prophetiæ dictum est supra. Sciens ergo immensitatem divinæ clementiæ, et verisimiliter æstimans quod Ninivitæ pœniterent ad suam prædicationem, noluit exsequi jussionem divinam, ne falsus probaretur propheta. In quo passus est aliquid humanum. Prophetæ enim non fuerunt omnes æque perfecti. Imo, secundum Hieronymum, Jonas fugiendo a facie Domini, imitatus est Cain. Dicitur autem fugisse a facie Domini, vel quia Deus in terra Israel specialiter, magis quam in aliis terris habitavit;10 vel quia fugit a loco in quo Dominus per angelum ei ista præcepit. Quod autem ista fuerit causa fugæ sancti Jonæ, constat ex eo quod ipsemet ait infra. Videns enim quod Dominus parceret civitati, dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, quum adhuc essem in terra mea? Propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis. Scio enim quia tu es Deus clemens, et misericors, et patiens.11 Denique, secundum Augustinum, viri sancti sæpe aliquid dixerunt ex nimia familiaritate et confidentia ad Deum, quod metas rationis videbatur excedere, et interdum non statim acquieverunt jussioni divinæ.1213 Quod venit non ex rebellione aut cordis duritia, sed humilitate aut alia pia ratione, ut quum Moyses precabatur: Aut dimitte populo hanc noxam, aut dele me de libro quem scripsisti.14 Et quum Dominus apparuit ei in rubo, jubens ut iret ad Pharaonem et filios Israel, navis facilius transiliret, quam arbitrabantur solito onere prægravari.15 satis frequenter et diu se excusavit. Sic potest opinari de Jona, qui tamen non excusatur in toto.
Et descendit in Joppen, id est urbem sic dictam. Venit enim ad portum civitatis illius, in qua est portus Judææ, ubi intratur ad Mediterraneum mare. Terra quoque de qua venit Jonas, fuit altior situ quam Joppe : ideo pergendo Joppen, scribitur descendisse. Et invenit navem euntem in Tharsis, id est in mare, vel civitatem sic dictam, ut habitum est;16 et dedit magistro navis naulum ejus, id est pretium pro sua deportatione in navi, et descendit in eam, ut iret, id est navigaret, cum eis qui erant in navi, in Tharsis a facie Domini, ut cessaret alloqui fugientem de causa propter quam fugit.17 Verumtamen Dominus non sine multiplici ratione permisit Prophetam suum sic fugere, ut patebit.
Dominus autem misit ventum magnum in mare, supernaturaliter concitando hanc commotionem ac tempestatem. Et facta est tempestas magna in mari, ita quod undæ aquarum omniquaque exsurgebant circa hanc navem repente ac vehementer, et navis periclitabatur conteri, id est, periculum destructionis et submersionis imminebat propter concussionem aquarum ad navem, quæ fluctibus terribiliter jactabatur. Et nautæ timuerunt instans periculum, et clamaverunt viri ad deum suum. Dicunt aliqui, quod in navi erant homines diversorum territoriorum ac rituum, diversos deos colentium, sicque unusquisque suum invocavit deum. Huic dicto consonat translatio Septuaginta interpretum, quæ talis est : Et clamaverunt unusquisque ad deum suum. Quamvis enim veritatem Dei summi ignorarent, credebant tamen esse providentiam, et mundum inferiorem gubernari a diis, quorum auxilio æstimabant mare posse sedari. Sicque sub errore religionis noverant aliquid venerandum. Et miserunt vasa quæ erant in navi, in mare, ut alleviaretur navis ab eis, ut scilicet pondere vasorum ejecto,
Et Jonas descendit ad interiora navis, id est ad secretiora ejus latibula, et dormiebat sopore gravi, id est dure seu fortiter. Cur ad interiora navis ingressus est atque dormivit? Dici potest, quod videns tempestatem oriri, et de peccato fugæ conscius sibi, agnovit eam propter se concitari : ideo jam mœstus ac pavens, et instans malum intueri non audens, intravit latibulum, et præ tristitia tædioque dormivit, sicut Apostoli tempore passionis. Et Psalmista : Dormitavit, inquit, anima mea præ tædio. Alii dicunt, quod in tanta tempestate tranquillus fuit atque securus, aliisque turbatis placido somno quievit. Sed mirum apparet, si tempestatem videns insurgere, et agnoscens eam propter suam culpam accidere, non potius dedit se ad orandum corde timorato atque sollicito somnum excludente, quam ad dormiendum : maxime, ne occasione ipsius omnes perirent qui erant in navi. Potius igitur reor, quod statim postquam navis ingressa est mare, tempestate nondum exorta, Jonas ad interiora navis descendit, tanquam lassus de via, et tristis propter commissionem sibi factam. Et quia cum illis gentilibus non delectabatur misceri, idcirco dedit se repausationi soporis. Somnus enim naturaliter mitigat cordis tristitiam.
Et accessit ad eum gubernator, id est rector navis, qui tanquam superior alios habuit consolari, et de remedio principaliter sollicitari, et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris? id est, cur tantæ temeritatis atque ignaviæ es, ut in tanto discrimine dormias? Surge, invoca Deum tuum, ut cujus commune exstat periculum, sit et communis oratio. Vidit enim gubernator quod vasa jactando et idola implorando nihil proficerent : idcirco alloquitur Jonam, quem vidit hucusque non exorasse, præsertim quum naturale sit, unumquemque in suo periculo plus de alio quam in se ipso confidere. Si forte recogitet Deus tuus de nobis, quibus nostri dii non auxiliantur, id est, quatenus Deus tuus subveniendo ostendat se memorem nostri, quorum videtur oblitus, ut non pereamus, id est, ne mergamur.18
Et dixit vir ad collegam suum, id est, viri isti inter se loquebantur. Non dubium quin Jonas surgens invocaverit Deum, sed quum nec ejus oratio præberet subsidium, dixerunt quod subditur: Venite, mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum pœnale, id est ista afflictio, sit nobis. Nautæ et viri isti naturam ventorum ac tempestatum frequenter experti, pensabant tempestatem hanc non esse naturalem ac solitam, sed propter alicujus in navi consistentis maleficium contigisse. Aliter non sorte quærerent auctorem naufragii, nec per rem incertam, certum periculum conarentur vitare. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam. Sortes enim mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur, ut dicitur in Proverbiorum libro.19
Quæritur, an liceat sortibus uti. Videtur quod imo, auctoritate Salomonis nunc posita. Josue quoque per sortem deprehendit Achan. Apostoli etiam usi sunt sorte in electione Matthiæ.2021 Præterea Moyses ait in Numerorum libro, ut terra promissionis per sortes divideretur:22 Sicut, inquit, unicuique sors ceciderit, tribuetur hereditas. Oppositum autem arguitur, quoniam Glossa ait hoc loco (estque Glossa hæc sumpta ex verbis Hieronymi): Quod Matthias sorte eligitur, et hic fugitivus, scilicet Jonas, sorte deprehenditur, non agitur virtute sortium, sed voluntate Dei, qui sortes regebat incertas. Nec hoc exemplo debemus uti vel credere sortibus, quoniam privilegia singulorum non possunt legem facere communem: sicut nec ubique credendum est somniis, quamvis voluntate Dei Pharao et Nabuchodonosor indicio somniorum futura cognoscunt, videlicet per interpretationem Joseph et Danielis.2324
Et respondendum secundum Thomam in secunda secundæ, quod sortes dicuntur, dum aliqua fiunt, ex quorum eventu aliquid occultum innotescit. Triplex ergo est sors, scilicet divisoria, consultoria, ac divinatoria. Divisoria appellatur, quia per missionem seu indicium sortium quæritur quid sit alicui exhibendum de re possessa, dignitate, honore vel pœna, hoc est, ut cognoscatur quis quam partem accipiat. Si autem quæritur quid sit agendum vel dimittendum, vocatur sors consultoria. Quod si investigetur quid sit futurum, erit sors divinatoria. Actus autem humani qui requiruntur ad sortes, non sunt subjecti influxioni stellarum. Non ergo licet effectum seu ostensionem sortium exspectare a corpore cœlesti seu astris, nec a spirituali substantia mala, scilicet dæmone. His autem causis remotis, oportet sortialium actuum effectum præstolari a fortuna, vel ex substantia spirituali directiva bona, puta a Deo vel angelis. Si itaque exspectetur a fortuna: quod in sorte divisoria tantummodo locum habet, ut dum aliqui nequeunt rem concorditer dividere, sorte utuntur, totum committentes fortunæ; tunc (ut aliqui dicunt) nullum est peccatum. Alii tamen asserunt quod sit vitium vanitatis. Porro si effectus sortis exspectetur a Deo vel ab angelis, non est in se malum, secundum Augustinum. Sed potest in hoc quadrupliciter peccatum incidere. Primo, si fiat sine necessitate, quia hoc pertinet ad tentationem Dei. Secundo, si etiam in necessitate fiat sine debita reverentia. Unde Apostoli cœtu fratrum collecto, et oratione præmissa, sortes miserunt.25 Tertio, si divina oracula ad terrena convertantur negotia. Quarto, si in ecclesiasticis electionibus, quæ ex Spiritus Sancti inspiratione fieri debent, sortibus quis utatur. Unde Beda dicit, Matthiam sorte electum seu factum apostolum, quando Spiritus Sanctus nondum erat datus; sed Spiritu Sancto recepto, septem diaconi non sorte sed fratrum electione sunt ordinati.26
Ex quibus patet ad argumenta responsio. Verumtamen isti exsistentes in navi cum Jona, fuerunt gentiles, ideo superstitiosis sortibus usi creduntur. Unde nec excusantur in toto. Deus tamen qui de malis elicit bona, taliter temperavit has sortes, quod Jonas est deprehensus.
Et dixerunt ad eum: Indica nobis cujus causa, id est pro quo peccato, malum istud pœnæ, puta tempestas, sit nobis omnibus propter te solum. Deprehensum per sortem, cogunt propria voce confiteri quod verum est, ut certiores reddantur. Et forte specialiter mirabantur quod sors cecidit super Jonam, qui ex vultu et habitu, verbis et gestibus, videbatur homo virtutis. Ideo sciscitantur: Quod est opus tuum? id est, quid habes præ manibus? quid fecisti? cujus officii es? Primo quærunt de opere, quoniam propter opus efficitur homo dignus pœna vel laude. Quæ terra tua? id est, de qua regione es oriundus? et quo vadis? vel ex quo populo es tu, id est, cujus religionis et cultus? Quatuor ergo mira brevitate interrogant, ut ex his cognoscatur causa periculi. Aliquando enim quis punitur, propter malitiam terræ natalis, vel quia tendit ad locum prohibitum, vel propter peccata parentum. Quibus Jonas plane breviterque respondet: Et dixit ad eos: Hebræus ego sum. Descendentes enim de genere Abrahæ per Isaac et Jacob, vocantur Hebræi ab Heber, de cujus semine natus est Abraham. Et Dominum Deum cœli ego timeo, id est, colo et vereor. Quum enim Jonas hæc dixit, timuit utique Deum, et de suo peccato (ut reor) pœnituit. Si vero dicatur peccasse mortaliter, fugiendo et non obediendo, amisit filialem timorem, quem pœnitendo recuperavit.27 Qui fecit mare et aridam: de quo in Apocalypsi legitur: Adorate eum qui fecit cœlum et terram, mare et fontes aquarum.28
Et timuerunt viri timore magno: tamen servili. Timuerunt enim majestatem Creatoris, cujus omnipotentiam visibiliter sentiebant; et viderant quam horrendum esset manum illius incidere.29 Et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? Quod intelligi potest dupliciter: Primo increpatorie, tanquam dicant: Cur tanto Deo non paruisti? et cur Creatoris manum putasti effugere? Secundo interrogative, ut sit sensus: Quod est mysterium fugæ tuæ? Cur vir tantus, tam religiosus et divinarum revelationum conscius fugit, nec studuit ire in Niniven ad prædicendum ejus subversionem? Cur cultor unius summi Dei recessit a Deo suo? Cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis, quando dixit, Hebræus ego sum: tunc enim adjecit, quod fugeret a facie Domini, et idcirco oriretur tempestas.
Et dixerunt ad eum: Quid faciemus tibi, et cessabit mare, id est commotio maris, a nobis? tanquam dicant: Videmus te virum esse magnum, sapientem et sanctum, cum quo loquitur Deus, cui sua secreta revelat, cui magna committit: ideo tibi cuncta committimus, et ut tui ipsius judex consistas. Tuum est imperare, nostrumque exsequi; et qui auctor es culpæ, demonstra remedium. Non audemus cultorem summi Dei proprio condemnare consilio, ne Dei ejus iram gravius incurramus. Quia mare ibat et intumescebat. Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite in mare. In quo patet constantia et justitia Jonæ, qui contra se ipsum tam promptum pronuntiavit judicium, maluitque submergi, quam alios secum periclitari, paratus etiam mortem tolerare pro suo peccato, ad satisfaciendum honori divino. Et cessabit mare a vobis, quum fuero mersus. Culpa enim ulta, pœna finitur. Scio enim quod propter me tempestas hæc grandis est super vos, id est, idcirco condoleo vobis, et opto vos erui, me pereunte.
Et remigaverunt viri, ut reverterentur ad aridam. In quo patet, quam invitissime ejecerunt Jonam propter reverentiam personæ, cui cum proprio periculo deferebant. Et non valebant reverti ad terram, quia mare ibat, id est, impetuose ferebatur, et intumescebat super eos, quasi non potens ultionem injuriæ sui Creatoris differre. Et quo viri illi plus tardabant submergere Jonam, eo altius irruit super eos fluctuum impetus. Dicunt quoque Hebræorum doctores nonnulli, quod aliæ naves vicinæ sine tempestatis concussione pro-
14 cedebant, sed huic navi ex omni latere imminebat tempestas, ita quod nec reverti valebant. Et clamaverunt ad Dominum : jam enim ex effectu noverant causam, videlicet quod esset unus omnium Dominator summus atque omnipotens, cujus tantam experiebantur in mari virtutem; et dixerunt: Quæsumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, id est, ne ob interfectionem cultoris tui puniamur a te, et ne des super nos sanguinem innocentem, id est, nobis non imputetur mors Prophetæ sancti innoxii. Non quod fuerit penitus innocens, imo hanc meruit pœnam; sed aliunde erat vir sanctus et innocens, et cognoverunt eum esse meliorem eis : ideo metuebant manus peccatrices in vatem extendere. Quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti.
15 Et tulerunt Jonam, id est, spontaneum cum reverentia et timore portabant, non renitentem rapuerunt, et miserunt in mare; et stetit, id est, cessavit et conquievit, mare a fervore suo, id est impetuosa commotione simili iræ atque furori. Et timuerunt viri timore magno Dominum. Naturale est enim, ut insolitis ac mirabilibus rebus visis, homo formidet. Unde in Evangelio frequenter habetur, quod turbæ visis miraculis Christi, timuerunt.3031 Viri autem prædicti multa mirabilia sub una hora viderunt, videlicet supernaturalis tempestatis ortum, et ejusdem subitaneam cessationem.32 Et immolaverunt hostias Domino, vel hostias laudis et spiritum contribulatum ac precem devotam, vel etiam hostias corporales de rebus suis quas secum habebant, et voverunt vota, id est, plura se oblaturos promiserunt. Imo, secundum Hieronymum, voverunt se amplius non recessuros a Deo, quem cœperant colere. Sicque timuerunt eum nunc timore magno et initiali seu filiali, ita quod pœnitendo et bonum propositum concipiendo, fecerunt quod in ipsis est, moxque gratiam gratum facientem sortiti sunt.
Footnotes
-
III Reg. xvii, 24. ↩
-
Luc. iv, 25, 26. ↩
-
Act. xvi, 1. ↩
-
III Reg. vii, 13, 14. ↩
-
Jonæ iii, 3. ↩
-
III Reg. 8-18. ↩
-
III Reg. IV, 10; XVIII, 20; XIX, 13. ↩
-
Act. IX, 11. ↩
-
Ps. XXIII, 1. ↩
-
Gen. IV, 16. ↩
-
Jonæ IV, 2. ↩
-
Ps. XCIV, 4. ↩
-
Ps. CXXXVIII, 7. ↩
-
Exod. XXXII, 31, 32. ↩
-
Gen. x, 8, 11. ↩
-
Matth. xxvi, 40, 43. ↩
-
Ps. cxviii, 28. ↩
-
Exod. III, 11. ↩
-
Prov. xvi, 33. ↩
-
Act. i, 26. ↩
-
Josue vii, 14, 16, 18. ↩
-
Num. xxxiii, 54. ↩
-
Gen. xli; ↩
-
Dan. ii, iv. ↩
-
Act. i, 15 et seq. ↩
-
Act. vi, 5. ↩
-
Gen. xxii, 14-26. ↩
-
Apoc. xiv, 7. ↩
-
Hebr. x, 31. ↩
-
Marc. IV, 40; v, 15; ↩
-
Matth. IX, 8; ↩
-
Luc. V, 26; VII, 16. ↩
Chapter 2 of 6