Articulus 5
EXPOSITIO CAPITULI QUARTI : ET AFFLICTUS EST JONAS AFFLICTIONE MAGNA.
Et afflictus est Jonas afflictione magna, id est vehementer contristatus. Dicit autem Hieronymus et eum sequentes, quod non sit afflictus ob id quod gentium multitudo, videlicet Ninive cum habitatoribus suis, salvatur; sed quia videt gentem suam, videlicet populum Israel, perire, et se præ ceteris Prophetis electum, qui per salutem aliorum, proprii populi nuntiaret ruinam : ita quod Jonas agnovit pœnitentiam Ninivitarum esse indicium indurationis Israelitarum. Alii dicunt, quod idcirco afflictus sit quoniam vidit civitatem adhuc manere post tempus quadraginta dierum. Propter quod timuit diffamari, contemni, et sic falsus propheta haberi : quod erat sibi gravissimum. Et istud magis consonat textui secundum superficiem seriemque verborum. Jonas enim non excusatur omniquaque a culpa in isto negotio, ut patebit et patuit. Unde verbis et flagellis a Deo corripitur. Et iratus est, id est commotus propter suum, ut sibi apparuit, infortunium. Verumtamen non puto quod contra Deum iratus exstiterit, vel de Ninivitarum conversione et conversorum conservatione doluerit absolute. Hoc enim nimis enorme fuisset. Sed de sua confusione, et ex quodam, quamvis indiscreto, justitiæ zelo contra Ninivitas commotus est. Et forte optavit ut non obstante eorum pœnitentia, sua impleretur prophetia, quatenus illi per præsentis vitæ flagella et destructionem purgarentur, atque æternam beatitudinem consequerentur.
Et oravit ad Dominum, et dixit : Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, id est, nonne istud quod nunc ad oculum apparet, videlicet quod urbs ista non subvertitur, sed tuam misericordiam obtinet, est quod dixi, quum adhuc essem in terra mea, scilicet in terra nativitatis meæ seu Israel? Tunc enim Jonas æstimavit, et conjecturaliter dixit coram Domino, quod timeret verba sua non esse complenda. Propter hoc, quia sic putavi et dixi, et ne falsus viderer propheta, præoccupavi ut fugerem in Tharsis : secundum intellectum expositum. Scio enim quia tu Deus clemens in effectu, et misericors in natura es, et patiens, id est longanimiter exspectans ac sustinens, et multæ miserationis, et ignoscens super malitia, id est culpam dimittens, pœnamque relaxans, et comminationem sæpe non implens. Ideo nolui prædicare te rigorosum, vel vindicaturum, sciens proprium tibi esse, misereri et parcere. Nolui quoque prædicare te misericordem, ne peccatores de tua bonitate præsumentes, perseverarent in vitiis. Hinc præoccupavi ut fugerem. Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam, et pone eam in limbo patrum sanctorum, quia melior est mihi mors quam vita.
B Maluit ergo mori, quam in tali vivere statu : in quo Dominus juste et vere redarguit eum. Aliquando tamen viri sancti ex nimia afflictione vitæ præsentis desideraverunt mortem, non ex impatientia, sed quietis amore, nec ipsam mortem quasi terminum optaverunt, sed quasi ingressum ad vitam meliorem, in qua Deo vacarent perfectius. Hinc Moyses ait in Numeris : Obsecro ut interficias me, ne tantis afficiar malis. Et Paulus : Supra modum, inquit, gravati sumus, ita ut tæderet nos vivere. Tobias quoque : Præcipe, Domine, in pace recipi spiritum meum; expedit enim mihi mori magis quam vivere.
Et dixit Dominus, increpando importu-
Jonæ 1, 3.
Num. xi, 15. II Cor. 1, 8.
Tob. III, 6. nitatem Prophetæ : Putasne bene, id est juste, irasceris tu? quasi diceret, Non.
Et egressus est Jonas de civitate. Hoc secundum expositores quosdam, per recapitulationem hic dicitur. Prædictam namque orationem Jonas fudit, finitis quadraginta diebus a sua prædicatione, quando conspexit verba sua non adimpleri.1 Et ante illam orationem exiit urbem, ut videret quid ei accideret. Et sedit contra orientem, id est orientalem plagam, civitatis. Et fecit sibimet umbraculum ibi, id est tugurium parvum, quo operiretur contra solis ardorem, qui ibi multum intensus est. Non dubium quin Ninivitæ in magna reverentia habuerint Jonam, cujus tam cito crediderunt sermonibus, et de victualibus ei copiam ministrabant, si tamen recipere voluit. Et puto quod oraverunt Prophetam, quatenus pro ipsis intercedere dignaretur. Et sedit subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.
Præterea ad reprehendendum impatientiam Jonæ, adduxit Dominus exemplum sensibile. Et præparavit, id est, repente ac miraculose de terra pullulare fecit, Dominus Deus hederam, id est virgultum sive arbusculam quamdam habentem folia lata, quæ facit densissimam umbram. Oritur autem crebro in partibus Palæstinæ, secundum Hieronymum, præcipue in locis arenosis; et cito crescit in altum, si tamen habeat aliquid solidum sibi infixum, videlicet stipitem, per quod ascendat, alioqui per terram reptat sive diffunditur. Dominus autem fecit hederam istam sine adminiculo tali statim una nocte in altum consurgere : in quo potestatem suam ostendit.
Et ascendit hedera super caput Jonæ, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum contra solis calorem : sicque duplici fuit umbraculo coopertus. Laboraverat enim, sustinendo æstum solis, et irascendo seu ambulando. Et lætatus est Jonas super hedera, id est de ejus productione et umbra, lætitia magna : quoniam fecit sibi suave refrigerium. Et paravit Deus, cujus providentia universa disponit, vermem, vel de novo producens, vel ad corrodendum adducens et applicans, ascensu diluculi in crastinum, et percussit hederam, id est, radicem ejus corrosit; et exaruit hedera, quoniam radix non attraxit humorem.
Et quum ortus fuisset sol, id est diluculo, præcepit Deus, cujus ditioni cuncta subduntur, cujus quoque nutui tam prompte obediunt, quasi ejus intelligerent jussionem, vento calido et urenti, qui auxit solis æstum, et duplicavit calorem solarem. Et percussit sol super caput Jonæ, per reflexionem radiorum suorum : ex qua repercussione calor causatur, quamvis sol non sit in se ipso formaliter calidus, sed causaliter tantum; et æstuabat, id est, præ calore quodammodo arsit. Et petiit animæ suæ, id est, ad sublevamen afflictionum animæ suæ oravit Deum, ut moreretur ipse Jonas, non anima quæ immortalis est, et dixit ad Dominum : Mélius est mihi mori quam vivere. In quo erravit, quantum ad motivum suum, ut dictum est : quamvis viris sanctis aliquo modo melius sit mori in Christo, quam vivere in carne, quemadmodum Paulus optavit dissolvi et esse cum Christo.23 Nec mirum si Jonas jam postulet mori, quando aucta est afflictio ejus ex arefactione hederæ et solis æstuatione, qui paulo ante quærebat mortem præ dolore, quod verbum suum videbatur cassatum.
Et dixit Dominus ad Jonam : Putasne bene irasceris tu super hederam? id est, estne ira tua rationabilis, qua propter arbusculæ subversionem irasceris? Hoc Deus interrogat, ut Prophetam ex propria responsione redarguat et informet. Et dixit Jonas : Bene, id est rationabiliter, irascor ego usque ad mortem, id est vehementissime. Potest autem contingere, ut homo ex nimia iræ commotione letalem infirmitatem et mortem incurrat : quoniam passio iræ, propter accensionem et ebullitionem sanguinis circa cor, est corruptiva.
Et dixit Dominus : Tu doles super hederam, id est de ejus arefactione, in qua non laborasti, plantando, colendo seu irrigando, neque fecisti ut cresceret; quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte periit. Non dicit an eadem nocte utrumque sit factum, vel noctibus contiguis, aut certe magis distantibus. Puto autem quod non sit factum utrumque eadem nocte. Tempore enim nocturno non indiguit Jonas umbraculo hederæ. Nunc autem prædictum est, quod facta fuit hedera ut protegeret Jonam contra solis fervorem. Et ego non parcam, etc.? Quærit, et quærendo insinuat, quod multo amplius indulgendum et condolendum erat a Creatore civitati Ninive, quam dolendum de hederæ destructione. Ideo Dominus loquitur: Et ego non parcam Ninive civitati magnæ? id est, rationabilius est ut ego parcam Ninivitis, quam ut tu de hederæ destructione tristeris. In qua civitate sunt plus quam centum viginti millia hominum, qui nesciunt quid sit distinctionis inter dexteram et sinistram suam. Quod intelligi potest de pueris atque infantibus nondum annos discretionis sortitis, vel de rudibus et indoctis, qui ante prædicationem Jonæ inter bona et mala discernere non valebant. Si primo modo accipiatur, datur intelligi quanta fuerit ibi multitudo hominum provectioris ætatis. Et jumenta multa: quibus propter possessores conversos parcendum est, quemadmodum propter injustos dominos aliquando trucidantur.
Consideranda est autem compendiositas Jonæ, quam brevis in verbis, quam fructuosus in sensu, quam planus in descriptione propriæ culpæ: in quo multorum est redarguta loquacitas. — Denique habuit Jonas alias revelationes propheticas ad regnum Israel pertinentes, ut patet quarto Regum libro, et nunc partim commemoratum est.4 Illas autem brevitati studens, non descripsit, sed istam tanquam principaliorem.
Præterea, mystice per hederam significatur Synagoga, quæ se in altum erexit per apparentem religionem, et sancta sæcularia habuit, radicem vero non profundavit in terra.5 Vermis autem corrodens hanc hederam, fuit exercitus Romanorum, vel Christus, qui ait:6 Ego autem sum vermis et non homo. Qui propter peccata Judæorum dedit eos in manus Romanorum, juxta quod ait in Isaia:7 Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea. Ipse enim est omnium justissimus judex, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
Chapter 6 of 6