Skip to the text

Articulus 4

DECLARATIO CAPITULI TERTII : ET FACTUM EST VERBUM DOMINI AD JONAM SECUNDO.

ET factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens: Surge, vade in Niniven civitatem magnam, et prædica in ea prædicationem quam ego loquor ad te, videlicet quod post quadraginta dies mox subvertetur. Post liberationem Jonæ a mari et ceto, non dicitur ei, Cur non fecisti quod imperavi? sed sufficit ei naufragii et devorationis sola correptio. Superfluum namque est, delinquenti servo post plagas imputare quod fecit, quum hujuscemodi correptio non tam emendatio sit, quam exprobratio, secundum Hieronymum. Et surrexit Jonas eruditus flagellis. Vexatio enim dat intellectum. Unde in Jeremia habetur: Castigasti me, Domine, et eruditus sum. Et abiit in Niniven juxta verbum Domini.

Et Ninive erat civitas magna itinere dierum trium, quantum ad ambitum murorum, secundum Hieronymum: ita quod tanta fuit amplitudo civitatis, quod infra tres dies vix potuit circumiri, secundum Glossam. Sed contra hoc quidam opponit,

Is. XXVIII, 19.

Jer. XXXI, 18. quia secundum sacram Scripturam et historiographos, Babylon excessit omnes alias civitates in magnitudine. Unde secundum Aristotelem, potius videbatur regio muris clausa, quam civitas. Et tamen circuitus murorum ejus non erat nisi viginti quatuor leucarum, quæ non continent tres dietas complete. Objectio ista videtur mihi in multis deficere. Primo enim non apparet, ubi sacra Scriptura affirmet Babylonem omnibus civitatibus mundi fuisse majorem. Secundo, quia secundum Hieronymum, Babylon ædificata fuit in quadrangulo, et quælibet pars muri illius quadrangularis habuit octo leucas, sicque circuitus Babylonis fuit triginta duarum leucarum. Tertio, quia (ut dicitur) decem leucæ habent dietam. Quarto, quia secundum hoc etiam Babylon non ostenditur fuisse minor quam Ninive, sed Ninive probatur habuisse in gyro circa triginta leucas. Iste autem sic arguens, dicit quod tres dietæ itineris Ninive, sint sumendæ procedendo per vicos civitatis ubique : sic enim (ut dicit) habebat Jonas procedere denuntiando civibus destructionem urbis. Sed non videtur consuetudo, describere magnitudinem loci vel urbis per talem processum.

Et cœpit Jonas introire civitatem itinere diei unius : id est, primo die processit in urbem, conficiendo seu perambulando spatium unius dietæ. Vel sensus est, quod primo ingressu sic festinavit, quod statim unam confecit dietam pergendo per urbem. Hieronymus autem videtur hæc verba sic intelligere, quod Jonas divinæ jussionis et superioris naufragii memor, viam trium dierum unius diei festinatione complevit; alii vero, quod in tertia parte urbis tantummodo prædicavit, et ad reliquos confestim prædicationis ejus rumor pervenit. Verumtamen intuendo seriem textus, videtur sic intelligendum, quod Jonas unam dietam confecit, antequam prædicavit. Et sic forte circa medium civitatis, vel in principaliori ejus parte deveniens prædicavit, sicut subjungitur.

Et clamavit, et dixit : Adhuc quadraginta dies erunt seu defluent, et Ninive subvertetur, id est, ab inimicis suis, seu plaga subita, aut simili modo destruetur, tam in ædificiis quam in civibus. Ista fuit prophetia comminationis, per quam aliquid prænuntiatur futurum, non ut est in notitia mentis divinæ, sed secundum dispositionem et ordinem secundarum causarum, quæ possunt impediri atque mutari. Peccata autem Ninivitarum exigebant urbem et habitatores subverti : et sic Jonas prædixit futurum. Et tamen, ut aliqui adstruunt, nec ipse Jonas scivit prophetiam suam ad comminationem magis quam ad prædestinationem pertinere, quia hoc sibi revelatum non fuit. Denique Glossa dicit hoc loco : Non est prophetia ista descendens de præscientia Dei, ubi omnia sicut sunt, ita permanent; sed est comminatio ad correctionem, proponens justam ultionem, secundum præsentia Ninivitarum peccata. Et crediderunt viri Ninivitæ in Domino, pristinos deos abjiciendo, nec amplius in idolis confidendo. Et prædicaverunt jejunium, id est, aliis, scilicet pueris, puellis, uxoribus, et familiis præceperunt penitus abstinere, et vestiti sunt saccis a majore usque ad minorem inclusive. Saccus enim et jejunium sunt arma pœnitentium : ut qui victu et vestibus, luxu et ambitione Deum offenderant, abstinentia et humiliatione eumdem placarent. Contraria enim curantur contrariis ; et per quæ quis peccat, per hæc et punitur.1

Et pervenit verbum Jonæ ad regem Ninive, ab his qui audierunt a Jona. Talia enim solent præsidenti in primis annuntiari, ad quem specialiter pertinet cura boni communis. Et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum, id est regii decoris ornamenta seu regalia insignia (unde Septuaginta interpretum translatio habet, Abjecit stolam suam), a se ; et indutus est sacco, et sedit in cinere : ut qui per superbiam meruit iram, per eximiam humilitatem mereretur et veniam. Simile aliquid legitur de Achab rege Israel, quum audisset comminationem Eliæ.2 Et clamavit, et dixit, id est, per præconem unum, vel ut amplius puto, per plures annuntiari fecit celeriter: quoniam fervens affectio nescit tardantia opera; in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens, ut scilicet nuntii dicerent verba sequentia ex parte regis et principum:

Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam, nec pascantur ad certum tempus, et quantum possibilitas naturæ permittit, et aquam non bibant. Per aquam et panem, Scriptura significat quemlibet cibum et potum: alioqui parva afflictio esset hominum, in civitate tam opulenta non bibere aquam. Inter jumenta et pecora hæc potest esse distinctio, quod jumenta proprie nuncupantur, quæ hominibus obsequuntur in exercitiis necessariis: dicuntur enim jumenta, quasi juvamenta. Pecora vero sunt aliæ bestiæ. Jumentum quoque est genus ad bovem. Unde posito genere, descendunt ad speciem, dum dicunt, Jumenta et boves. Quamvis autem jumenta nullum peccatum habuerint, et infantes nullum actuale commiserint, jubentur tamen affligi, in quantum sunt aliquid eorum qui peccarunt, scilicet possessio seu posteritas. Sicque eorum afflictio in dominos et parentes redundat, et provocat misericordiam Dei considerantis fervidam pœnitentium contritionem, cujus signum fuit bestiarum atque infantium afflictio.

Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine, id est efficaciter seu magno affectu, et cum necessitate ingenti. Homines autem rationabiliter intellectualiterque clamabant, sua crimina profitendo, et misericordiam implorando. Jumenta vero clamasse scribuntur, in quantum ex fame emittebant mugitus: qui erant clamores ad Dominum, in quantum homines ordinabant famem et mugitum jumentorum ad mitigandum judicem Deum. Rursus irrationabilia dicuntur clamare ad Deum, in quantum ex divina providentia sortiuntur affectum ad necessaria victus. Unde in Job inducitur: Quis præparat corvo escam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagientes, eo quod non habeant cibos? Et convertatur vir, id est unusquisque virorum Ninive, a via sua mala, id est a vitiosa affectione et impia cogitatione, et ab iniquitate quæ est in manibus eorum, id est a malis operibus quæ sunt in viribus operativis, seu membris per quæ exercentur, præsertim in manibus virorum Ninivitarum.

Job xxxviii, 41.

Quis scit si convertatur a rigore justitiæ ad effectum clementiæ, licet in sua nunquam mutetur natura, et ignoscat nobis Deus, et revertatur a furore iræ suæ, id est, ab horrenda sua comminatione et parata nobis ultione desistat, et non peribimus, id est, non subvertemur eo converso atque placato? Denique dubitative loquuntur, dicendo, Quis scit? quoniam certi non erant an eorum opera pœnitentialia essent Deo accepta. Imo nemo scit an sit dignus amore: idcirco certus non est an pœnitentia sua sit placans Deum, quamvis certum sit quod ex caritate pœnitentibus Deus ignoscat. Unde et spes certitudinem habet ex parte misericordiæ Dei, cui innititur; non autem ex parte sperantium, quum certi non sint an eorum opera sint meritoria.

Eccle. IX, 1.

Et vidit Deus oculo pietatis et approbationis, opera eorum pœnitentialia non ficta, quia conversi sunt de via sua mala, qua itur ad infernum; et misertus est Deus super malitia, id est afflictione seu pœna, quam locutus fuerat ut faceret eis, id est, pœnam comminatam misericorditer relaxavit, et non fecit. Nec tamen mentitus est, quoniam prophetia comminationis intelligenda fuit conditionaliter, scilicet, nisi pœniterent. Et in hoc Deus monstravit verum esse quod ait apud Jeremiam: Repente loquar adversus gentem et regnum, ut eradicem et destruam illud; si pœnitentiam egerit gens illa, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Hoc nempe de prophetia comminationis et malo pœnæ, de quibus lo-

Jer. XVIII, 7, 8. quitur Jonas, intelligendum censetur. De tali autem malo seu malitia, dictum est in Amos: Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecit ?3

Allegorice, per hoc quod factum est verbum Domini ad Jonam secundo, quando de ventre ceti eductus est, datur intelligi quod ad Christum, postquam de sepulcro surrexit, factum est verbum Dei Patris, ut pergat ad Niniven civitatem magnam, id est, ad gentilitatem convertendam mittat discipulos, qui nomen Christi portaverunt ad gentes. Hoc autem fecit Christus, dicendo Apostolis: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ.4 Quumque gentiles audissent prædicationem Apostolorum, æternam condemnationem minantium, crediderunt in Christum, et pœnitentiam fecerunt condignam. Pervenit quoque prædicatio verbi cœlestis ad regem Ninive, id est ad principes, sapientes, divites et nobiles hujus mundi, quorum aliqui omni ornatu mundano, vano, superbo abjecto, conversi sunt, et subditos ad fidem ac pœnitentiam provocaverunt, in tantum ut homines, id est doctiores, et jumenta, id est stolidi et obtusi boves, per quos intelliguntur prædicatores, pecora quoque, id est simpliciani, concorditer pœniterent. Dicit hoc loco Hieronymus, quod homines eloquentes difficillime convertuntur ad fidei humilitatem, et difficilius quam potentes, divites et nobiles. Quidam tamen illorum conversi sunt, ut Cyprianus martyr, qui antea idola coluit, atque Carthagine rhetoricam legit.

Dantur præterea Ninivitis quadraginta dies ad pœnitendum: primo, ut vulnera animæ inveterata, inolita, radicata et usitatissima, longo pœnitentiæ tempore corrigerentur; secundo, quoniam quadragenarius numerus est pœnitentiæ competens. Unde Moyses et Elias quadraginta leguntur jejunasse diebus: similiter Christus pro nobis dolens, seque affligens et exemplum proponens.567 Insuper, Ninive spiritualiter dicitur subversa, quando habitatores ejus vita et moribus tam mirabiliter sunt mutati, et quodammodo esse desierunt, juxta illud: Verte impios, et non erunt.8 Hoc tamen improprie nominatur subversio, quoniam fuit salutaris conversio. Verumtamen postmodum redierunt ad vomitum pristinaque peccata, etiam satis cito.9 Unde Tobias dixit: Video quod propter iniquitatem suam subvertenda sit Ninive.10 Fuit autem destructa tempore Josiæ regis a rege Medorum, ut refert Hieronymus.

Quæritur, quomodo Ninivitæ in vitiis maxime habituati, tam cito crediderunt et pœnituerunt, quum nullum viderint miraculum in Jona propheta. Ad quod responderi potest, quod Deus gratiam hanc clementissime infudit indignis, eos pie præveniens, ad præfigurandum magnitudinem pietatis et gratiæ dandæ Ecclesiæ ex gentibus congregatæ, quæ per Apostolorum prædicationem conversæ sunt. Conversio enim Ninivitarum, fuit figura conversionis totius gentilitatis, Judæis in sua perfidia obstinatis. Jonas autem primo prædicavit (ut dictum est) Israelitis, a quibus auditus non fuit;11 postea gentibus, a quibus susceptus est. Sic Christus primo prædicavit Judæis, qui eum non receperunt; postea gentibus per Apostolos, quæ ad ipsum conversæ sunt. — Verumtamen habeo circa hæc quamdam imaginationem, quam scribo non affirmando, sed quia sic fieri potuit. Opinor ergo quod forte aliqui virorum qui cum Jona in navi fuerunt, ejusque in mare projectionem viderunt, et prorsus putaverunt mersum ac mortuum, venerunt in Niniven. Quumque vidissent Jonam ibi venire, et prædicantem audirent, vehementissime mirabantur, retuleruntque Ninivitis universa quæ acciderant. Quibus auditis, territi sunt Ninivitæ, agnoscentes quod vir ille esset vere missus a Deo omnipotenti, qui tanta mirabilia circa eum monstravit in pelago. Sicque crediderunt et pœnituerunt.

Footnotes

  1. Sap. XI, 17. ↩

  2. III Reg. XXI, 27. ↩

  3. Amos III, 6. ↩

  4. Marc. XVI, 15. ↩

  5. Exod. XXXIV, 28; ↩

  6. III Reg. XIX, 8; ↩

  7. Matth. IV, 2. ↩

  8. Prov. XII, 7. ↩

  9. Prov. XXVI, 11. ↩

  10. Tob. XIV, 13. ↩

  11. IV Reg. XIV, 25. ↩

Chapter 5 of 6