Initium
REVERENDO AC ILLUSTRI COMITI D. CHRISTOPHORO AB RYNECK, METROPOLITANÆ ECCLESIÆ TREVERENSIS DECANO, DOMINO IN PALUDE AC THOENBERGH, ETC., THEODORICUS LOER A STRATIS, CARTUSIÆ COLONIENSIS VICARIUS, S. D. P.
SI arrogantiæ formidarem apud tuam excellentiam accusari, generose Comes, non ab re puto id foret, utpote qui monachus et absque merito ad te Decanum et Comitem scribere ausim, idque crebrius. Verum longe penitius perspecta mihi est virtus tua, longe aliter sentire me fecit de te integritas atque modestia tua, quibus jam olim factum est, ut pii doctique omnes te Mecænatem habeant, ac tanquam patrem familiarem. Amplexaris enim omnia quæcumque pietatem, quæcumque sanctimoniam, quæcumque denique Christum spirant. Porro hominibus piis Deoque deditis, supra modum patrocinaris. Eam ob rem nihil prorsus formidandum mihi sciebam: non ignorans te mihi vel præ ceteris fautorem atque patronum. Porro si quis metuit, terreat illum longum nobileque stemma, deterreant opes, deterreant amplæ dignitates quominus te accedant: certe nullo hæc pacto me absterrebunt, quandoquidem, quod scio, haudquaquam de his inflaris, nequaquam tibi places. Et quamvis tamen illa, te præsertim, non parum venustent, majorem tamen multo splendorem tibi, qua omnifariam nites, adducit virtus. Hac enim cuncta illa, quæ aliis inducere solent supercilium, calcas. Unde quanto tu minus tuam excellentiam admiraris, eo te mirabilem ac venerabilem nobis præbes, quantoque tu animi tui dotes atque candorem ignoras, tanto videtur prædicaturque a ceteris gloriosius. Itaque hac humanitate, hac virtute tua fretus, ad te haud aliter atque ad patrem veniens, munusculum hoc chartaceum tuæ excellentiæ offero. Scivi olim quod Dionysii lectio, eruditio et pietas tibi arrideant: quare non parum præ ceteris promoves atque juvas operum ejusdem evulgationem. Ceterum absolutis, præter alia multa, commentariorum ipsius in Biblia novem voluminibus, ad decimum et ultimum tandem venimus, non absque judicio generosæ T. D. reservatum. Insunt autem huic commentaria non minus pia quam erudita, in libros Josue, Judicum, Ruth, Regum, Paralipomenon, profecto utilia et jucunda, maxime autem hac tempestate lectu dignissima: quippe quibus ob oculos ponitur, quam suis nunquam desit cultoribus Deus, quam in se sperantes protegat, quam sibi juvet devotos, quam denique vel coram impiis eos glorificet qui illum honorant: contra vero, superbos et sui contemptores quam potens sit humiliare conterereque. Discitur præterea inde, quam pestilens populo sit rector prælatusve impius. Is enim quum multos habeat sibi adulantes, plures vero qui iniquitati faveant, quum denique potentissimus sit ad seducendum mutabile vulgus, quippe quem omnes timere habent, edicta proponere valet impia, legesque sancire iniquas. Verum non aliunde hujus rei quam ex eo ipso quem nuncupare venimus T. R. D. libro, sunt petenda exempla. Nam ibi sive Judæ, sive Samariæ domum attenderimus, videmus quomodo sub quovis rege non metuente Deum atque idololatra, relicto mox Deo vero, relictaque ejusdem lege, idolorum cultui, simulque facinoribus pessimis suo cum rege sese populus mancipavit. Porro si quando rex esset pius, Deique veri cultor, populus pariter universus regem Dominumque sequebatur. Nulli enim rei adeo plebs studet mobilis, quam regibus placere, eorumdemque moribus fieri similis. Adeo est igitur vel utilis vel perniciosus subjectis rector. Nam quod domus Israel tam longo schismate a domo Judæ atque usque ad vitulorum adorationem (ut pejora taceam) manserit seducta, quid, quæso, in causa fuit quam regum vel ambitio vel impietas? Quamobrem non parvi refert, ducem, præceptorem, rectoremve habere justum ac pium. Quod certe hoc quoque ævo nostro utinam non magis re ipsa quam lectione disceremus! Quas enim fæces hæreseos plebi subditæ non invexerunt mali rectores? Et hoc vel per suam dormitantiam, qua conniventes omnibus placere voluerunt, vel quia dedita etiam opera volebant desciscere ab Ecclesia, ne non cum multis essent impii. Aut quæ plebs ab hæreticis est seducta, nisi ubi princeps aut rector ante fuerit corruptus, aut dum pusillanimitate feminea, dum posset, noluerit resistere? Misera tamen utrobique et prorsus infelix conditio, ut ubi princeps rectorve civitatis fuerit hæresi corruptus, omnes subditos confestim velit cogatque esse coinquinatos, atque ab Ecclesia una ac vera divisos. Quid verbis opus est? Videmus enim ubi cultus, ubi honor, ubi Dei laus florere solebat, ubi castigatio carnis, ubi peccatorum pœnitentia, ubi denique obedientia Ecclesiæ atque Apostolicarum observantia traditionum vigebant, ibi nunc abrogata omni religione, depopulatis, nudatis clausisque templis, erasis Sanctorum imaginibus, imo explosis sacris omnibus, carni libertatique pecuinæ vivitur. Nulla præterquam in ore solo fides, nulla operum bonorum sanctimonia, nulla castitas, nulla est ibi Dei verbo obedientia. Nam etsi vel pro Evangelio vel pro verbo Dei buccis etiam crepantibus clametur ab omnibus, neminem tamen videbis, in cujus moribus reluceat Dei verbum: neminem, inquam, reperies, cujus vita verbo Dei quadret. Verum hæc apud impios, quorum rectores novarum rerum studiosi, admiserunt quæ fas non est. Nam etsi turba alicubi insanire cœpit, atque per vim seditiosum carnaleque illud evangelium inducere, huic rebellioni nonne ansam præbuere magistratus? qui quum initio id nullo potuissent negotio avertere, pro Dei honore, pro ejus legibus, pro ritibus Ecclesiæ antiquis nullus apud eosdem fuit zelus. Atque ideo nec injuria quidem factum est, ut quia quum potuissent, noluerunt: nunc quum velint, non possint pestem hanc arcere a plebe. Nulla fuit cura pereuntium animarum, nullus horror de contemptu Ecclesiæ et Sacramentorum, nullus denique amor et zelus Dei. Ideo inter extrema pericula ridebatur. Si ditionis temporalis terræve modicum quid fuisset ademptum, bellum mox pro hujus repetitione instrueretur. Contra Deum, contra Ecclesiam, contra Dei verbum impune temereque peccatur. Quis contradicit? Quis dolet? Nemo affligitur ex peccato, quia fere nemo perfecte diligit Deum. Nam etsi magnis impensis aliquando contra hæreticos sive tumultuantes rusticos pugnatum sit, quot tamen sunt qui pro Christo, qui pro fide animarumque salute pugnent, et non potius quia prævalentibus hæreticis, senserunt et populum a se deficere et sibi adimi principatum? Pro se igitur, non pro Deo major eorum pars pugnat. Nam si pro Deo et odio detestandæ hæreseos moverentur, de suis terris, de suis civitatibus, de suis curiis atque officiis eos quos Ecclesiæ hostes sciunt, deturbarent. An hi contra quos quamvis justissime pugnatur, soli sunt hæretici de medio auferendi? Quot sunt item alii, qui sibi modo Evangelium arrogant non minus quam isti, quatenus ad animarum infectionem pertinet, pestiferi rapacesque lupi, quos ab ovili Christi nemo arcere curat? Hæc tamen cum modestia et pace bonorum dicta sint, quandoquidem constat etiam probatæ fidei esse principes, qui omnia hæreticorum genera ad unum persequantur. Et revera qui ejusmodi sunt, laborum suorum sentiunt fructum. Nam ubi Dei zelus atque in seductores censura viguit, quid, quæso, paci, quid fortunæ, quid fidei, quid sanctis Ecclesiæ legibus detractum est? Prorsus nihil. Verum dicit quis: Ecclesia interim patitur, et Ecclesiæ membra. Fiunt persecutiones bonorum, et impiorum animositas grassatur. Hæc omnia et ab initio fuere. Quando enim persecutio, aut quando tumultuosa tempora fidelibus defuerunt? Verum adeo hæc illi non obfuerunt, ut etiam illis clarior facta, longiusque propagata sit Ecclesia. Multi sese olim erexerunt contra eam hæretici, nec homines tantum viles, sed reges atque imperatores quoque se hostes persecutoresque præbuerunt. Verum illi interierunt omnes, Ecclesia ac fides vera mansit: atque adeo inter hæc inconcussa mansit, ut post persecutionem gloriosior semper appareret. Certe Arianorum persecutio viginti plus annis adeo grassabatur, ut fluctuans Petri navicula non semel submergenda putaretur. Sed nequaquam mergi potuit: excitatus est enim in ea qui imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Mansit fides integra ad hanc usque diem, mansit Ecclesiæ unitas, manebitque ad finem usque sæculi. Verum in civitatibus et locis multis Germaniæ fides, inquis, Catholica infirmatur, aut tota interiit hodie. Nihil formidandum. Reliqui mihi, inquit Dominus Eliæ, septem millia (dum se Elias putaret solum) qui non curvaverunt genua ante Baal. Sic quot putas, Domine generose, inter hos qui pereunt, relictos? qui necessitate quadam adacti, foris se ceteris inter quos habitant præbent communes, nihil interim in animo mutati, nihil ab Ecclesia dissentientes, parati etiam, si necesse sit, fidem suam exponere omni poscenti: tametsi ubi hæc necessitas non cogat, interim sub peregrina specie lateant. Et quid si Germania Galliaque tota in hæresim ab Ecclesiæ unitate deficiat? Certe a Domino, ne fiat, deprecandum est. Si tamen eveniret, numquid Ecclesia, numquid fides tunc exstincta esset? Hic quidem periit, alibi propagatur: hic desinit, alibi crescit. Si Græcia variis fuit hæresibus involuta, tandemque schismatica, atque ideo a Deo projecta, venit in manus Mahometanorum, et si ibi deserta adeo est Christiana religio, ut si qui supersint etiam Christiani, vix suæ queant fidei rationem reddere, imo quid credant, vix noverunt: numquid propterea fides Ecclesiave interiit? Interiit sane in oriente apud illos, verum in occidente interim crevit et mansit. Jam si hic quoque in occidente, nostris peccatis sic postulantibus, a multis civitatibus terrisque ablata est fides, ablata obedientia, ablatum denique sacrosanctum sacrificium, manent tamen hæc apud alios salva integraque. Verum dicit aliquis: Quid tum quum defecerimus etiam nos ab unitate Ecclesiæ universi? Cessabitne tum Ecclesia? Haudquaquam. Potens est enim Deus alios filios Abrahæ vel apud extremas nationes suscitare, qui recumbant cum eodem in regno Dei. Et quid dicimus Deum posse hoc facere, quum sciamus id ipsum nunc fieri in America, Cuba, nova Hispania, et aliis majoris Asiæ regionibus, populis et linguis per Hispanos? Et in Æthiopia, Arabia, Persia, India, et circumjacentibus meridionalibus insulis per Portugalenses quid fit? Nonne hi quibus hactenus de Christo nil annuntiatum est, potenter hodie vocantur a Deo, miroque fervore et gaudio ad fidem currentes, Ecclesiæ jugo certatim colla submittunt? Quid putamus aliud, quam quod per servos suos olim comminatum esse legimus Christum, ut relicta occidentis hujus Ecclesiæ acedia, relictis fæcibus, quibus non inveniret sibi hic (hoc est, in cordibus hominum hujus occidentalis Ecclesiæ) locum et requiem, quæreret sibi novum populum, ad quem gratiam suam et Ecclesiæ suæ Sacramenta transferret? Nec dissonat evangelicum a Salvatore nostro sub parabola Judæis dictum, quod malos male perdet, vineamque suam locabit aliis agricolis, qui dabunt ei fructum in tempore suo. Et illud: Auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti fructum ejus. Quomodo enim post multa beneficia a Judæis Deus recessit propter eorumdem ingratitudinem et rebellionem, et transiit ad gentes, ita nunc propter nimia peccata Christianorum, quid mirum si eos relinquat, omniaque dissidiis, sectis, hæresibus contaminari, se mutuo mordere, consumi et deficere sinat, ipse vero ad novas gentes, Ecclesiam suam ibidem constituturus, pergat, a quibus desiderantissime recipiatur, atque caritatis calore foveatur? Itaque semper manebit fides, semper perseverabit Ecclesia, licet persecutionum torculari pressa, a loco in locum demigret. Non deficiet fides Petri et successorum ejus Romanæ Sedis Pontificum, qui sunt vicarii Christi in terris. Pro qua ne deficeret idem Christus ipse rogavit. In hac fide, in hac Ecclesia Basilius, Augustinus, Cyprianus, Hilarius, Ambrosius, Hieronymus, imo quotquot Martyres, quotquot Sancti fuere, quotquot denique miraculorum ac signorum prodigiis claruere, vixerunt omnes: adeo ut ne unum quidem contingat Sanctorum extra hanc Ecclesiæ unitatem inveniri. Quis de illa Ecclesia jam ambigat? aut quis sese huic non tuto committat, cujus Christus rector et sponsus, cui Apostolos et Episcopos idem ipse dedit præsides? Quis in hac Ecclesia metuat inveniri, in qua omnes quotquot salvati fuere, vixerunt? Nam si quis extra hanc quærat salutem, extra arcam Noe inter aquas diluvii (hoc est, inter humanæ sapientiæ undas) peribit, suæ stultitiæ temeritatisque procul dubio daturus pœnas. Hoc idcirco commemoramus, quod temporibus nostris illa quæ Regum docent libri, valde alludunt. Ibi enim a Juda (ubi lex, ubi Dei templum erat et cultus) decem tribus separatæ, nullis poterant Prophetarum admonitionibus revocari, donec in captivitatem, direptionem dispersionemque omnes abductæ sunt. Sic modo non pauci ab Ecclesia vera et orthodoxa deficiunt, quo præceptis ejusdem suapte temeritate absoluti, liberius peccent. His quantum semel deliquisse noceat, nisi perpetuis essent tenebris excæcati, manifestum foret. Videmus enim nos, quomodo prima illorum defectio ab Ecclesiæ obedientia, quomodo Romani Pontificis, Ecclesiæ universæ Christi, ejusdem nomine rectoris, contemptus, eos magis magisque fecit tenebrescere ac cæcutire, adeo ut semper deteriora apud illos nascantur, semper densiores hæresum tenebræ pestilentioresque prodeant: adeo ut nihil supersit, nisi ut Christus etiam negetur, aliumque nescio quem exspectemus salvatorem, aut fortasse cum Judæis Messiam, qui nos vias justitiæ doceat. Has hæreses pepererunt ambitio, superbia atque ad libertatem carnis effrenis libido. Siquidem dum pro suo cuique capite permissum est intelligere explanareque Scripturas, et contempto Ecclesiæ judicio censuraque, dicere hunc esse verbi Dei sensum, alio clamante alium, quomodo hallucinantes non iremus in tenebras semper profundiores? Taceo quod multi calumnias, detractiones, invectiones, scommata in Pontificem, in Sacramenta, in Ecclesiæ antiquissimos ritus, in monachos pie viventes, in castitatem denique omnem audent (proh dolor) vocare Dei verbum, quasi hoc apud eos sit Dei verbum, quod verbo Dei maxime prohibetur. Absit ut hoc Dei verbum apud eos maneat in æternum. Sed de his satis. Tu, Pater reverende, Decane atque generose Comes, gaudere atque tibi ipsi gratulari merito debes, quod eo prælatus sis in loco, ubi sedes, ubi obedientia, ubi leges Ecclesiæ, ubi denique omnia adhuc salva manent. Viget per te disciplina Cleri, moresque quotidie meliores reviviscunt. Age itaque quod agis, et indefessus semper insistas. Si officii gravitas te molestat, esto, quæso, nihilo minus patiens. Senex es, probatus es, et non solum ætatis, verum etiam virtutis auctoritas subditos coget ad meliora. Nullo enim pacto consultum videtur officiorum onera ad quæ te Deus vocavit excutere, ne Dominum simul a te excutias, et ejus benedictionem. Certe licet haudquaquam honores, dignitates officiaque ambienda sint, si tamen (Deo sic ordinante) præter suum ambitum ad hæc quis trahatur, nullo est modo pertinaciter reluctandum. Siquidem bonis animarum præfecturam recusantibus, quid aliud necesse est sequi, quam ut leves atque sine virtute homines præficiantur? Quod quam foret hoc tumultuoso sæculo exitiosum nemo probus non videt. Soletur itaque subditorum fructus labores tuos ac senium, ut perseveranter agas strenueque pergas: erit tandem et apud Deum merces operi tuo copiosa valde. Dominus Jesus, amator et redemptor noster, te servet, Domine generose, atque ad decus urbis Trevericæ quam diutissime valere velit, et quæ in universam Theologiam Dionysius scripsit, quam hactenus nimis philosophiæ immixtam causabantur, propediem prælis absolutam, quinque voluminibus exspecta. Ex domo D. Barbaræ Coloniensis Cartusiæ, ipso Circumcisionis Domini die, anno MDXXXV.
ENARRATIO
IN LIBRUM JOSUE
Chapter 1 of 34