Skip to the text

Proœmium

FORTIS in bello Jesus Nave, successor Moysis in Prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hereditatem Israel. Eccli. XLVI, 1, 2.

In his verbis auctor libri nunc exponendi, multipliciter commendatur. Primo, a fortitudine sua in bellis justis, in quibus duplicem fortitudinem habuit ac monstravit, videlicet corporalem et spiritualem. Fuit etenim vir corporaliter multum robustus: quod demonstravit in præliis. Unde et infra habetur in textu, quod expugnavit reges triginta unum. In Exodo quoque recitatur, quod veniente Amalec ut pugnaret contra Israel, Moyses elegit ipsum Josue ad Amalec expugnandum.1 Insuper habuit fortitudinem, quæ est inter quatuor cardinales virtutes una, cujus est passionem timoris circa pericula mortis moderari ac refrenare, et ardua, imo et difficillima, viriliter aggredi, sustinere et exsequi. Nec dubium quin et fortitudinem illam habuerit, quæ est unum de septem donis Spiritus Sancti: imo utramque sortitus est in gradu perfecto, et excellentiæ termino, tanquam vir eminenter heroicus. Secundo commendatur in verbis prætactis, a principatus sui ac præsidentiæ dignitate, quum dicitur, Successor Moysis, cui in principatu super Israeliticam plebem successit, ut in Numeris legitur. Tertio, a gratia prophetiæ, quum subditur, In Prophetis: per quod datur intelligi, quod prophetali spiritu fulserit, et inter Prophetas sit computandus. Quarto, a proprietate ac dignitate suæ appellationis, quum dicitur, Qui fuit magnus secundum nomen suum. Nam dictus est Jesus ac Josue, quod utrumque interpretatur salus seu salutare: quod et realiter ei conveniebat, attamen imperfecte, quoniam populum Israel a visibilibus eripuit inimicis, atque ad temporalem prosperitatem perduxit, imo et de animarum salute et cultu Dei ferventer eos admonuit, secundum quod infra patet. Quinto, a sua fructuositate, quoniam toti plebi sibi commissæ utilissimus fuit, tam quantum ad temporalem prosperitatem, quam ad informationem salubrem et ædificationem atque idoneam gubernationem: propter quod additur, Maximus in salutem electorum Dei. Ex quibus innotescit libri hujus auctoritas, quem edidit Josue ipse, et inter canonicæ libros Scripturæ continetur ac ponitur.

Præterea, juxta Hieronymum, Hebræi distinguunt ac dividunt Scripturam canonicam veteris Testamenti in tres partes seu ordines: puta in legem, ad quam quinque libri Moysis pertinent; in Prophetas, ad quos octo libros affirmant pertinere, videlicet librum Josue, librum Judicum, sub quo includunt et librum Ruth, libros quoque Regum, quos in duo volumina dividunt, Isaiam quoque, Jeremiam, Ezechielem, et librum duodecim Prophetarum. Tertiam partem et ordinem Scripturæ, hagiographa vocant. Sic ergo juxta istam divisionem Scripturæ, hic incipit secundus ordo Scripturæ illius. Porro ad hagiographa asserunt pertinere librum Job, Psalterium, tria volumina Salomonis, [Danielem], Paralipomenon, Esdram et Esther.2345

Præterea, utriusque Testamenti Scriptura apte dividitur in libros legales, in historiales, in sapientiales, in prophetales. Nam quatuor Evangelia, sunt libri legales novi Testamenti, quemadmodum quinque libri Moysis sunt libri legales veteris Testamenti; Epistolæ vero Apostolorum, sunt libri sapientiales; liber Actuum Apostolorum, est historialis; Apocalypsis autem, prophetalis. Juxta hanc divisionem liber Josue pertinet ad libros historiales, quia in libro isto narratur, qualiter promissiones patribus factæ de sanctæ terræ adeptione, et per Moysen descriptæ, sint realiter adimpletæ.

Porro hagiographum dicitur ἀπὸ τοῦ ἄγιος, quod est sacrum, et γραφή, scriptura, quasi scriptura sancta. Circa hoc Magister in historiis et aliqui alii asserunt: Hoc nomen commune est omnibus sacræ Scripturæ libris; sed quia præfati novem libri, videlicet Job, David, etc., præ ceteris libris non habent eminentiam specialem, secundum quam agnominarentur, communi hoc nomine sunt contenti: sicut hoc nomen, Confessor, omnibus Sanctis est commune; tamen quidam propter specialem eminentiam vocantur Apostoli, alii Martyres. Huic dicto objici potest, quod liber Psalmorum grandi excellentia et anagogicis visionibus decoratur; sed et Cantica canticorum, ut ex ipso articulo elucescit, præcipua pollent proprietate; imo et liber Job stilo atque sententia fulget. Imo cur David vocatur eximius Prophetarum, nisi quoniam liber Psalmorum inter vaticinia eminet? Hinc reor hujus rei aliam, verioremque esse causam. Est equidem regula, quod quando nomen aliquod pluribus est commune, et alia habet specialia nomina, tunc nomen illud commune appropriatur ei, quod aliud speciale nomen non habet: secundum quod dialectici dicere solent, hoc nomen, Accidens, commune esse omni accidenti, videlicet communi ac proprio; tamen quum accidens inseparabile et proprium, habeat proprium nomen, hoc nomen, Accidens, appropriatur accidenti separabili et communi; sicque proprium et accidens ponuntur duo prædicabilia condistincta.

Amplius, Origenes juxta Græcos, in prima parte et ordine Scripturarum constituit septem libros, Pentateucho Moysis addens Josue ac Judicum libros, illumque ordinem vocat Heptateucum, ab ἐπτά, quod interpretatur septem, et τεῦχος, volumen.

Postremo, qualiter juxta Hebræos liber Josue valeat inter libros propheticos contineri, quum tamen non videantur in eo prænuntiari futura quemadmodum in Prophetis, infra dicetur: attamen quædam futura prædicuntur in eo.

ENARRATIO

IN LIBRUM JOSUE

HEBRAICE JEHOSUA

IN QUO DE TRANSITU AGITUR JORDANIS, ET SUBVERSIONE REGNORUM HOSTILIUM, DE INTRODUCTIONE POPULI DEI IN TERRAM PROMISSIONIS, ET DE DIVISIONE IPSIUS TERRÆ.

Footnotes

  1. Exod. xvii, 9. ↩

  2. Josue xxiv, 11 et seq. ↩

  3. Num. xxvii, 18 et seq. ↩

  4. Is. xi, 2. ↩

  5. Josue xii, 24. ↩

Chapter 2 of 34