Articulus 1
ENARRATIO
IN EPISTOLAM BEATI JUDÆ
ENARRATIO
IN EPISTOLAM BEATI JUDÆ
ENARRATIO PRIMI CAPITULI : JUDAS, JESU CHRISTI SERVUS.
JUDAS, Jesu Christi servus, frater autem Jacobi. Iste est Judas quem evangelistæ Matthæus et Marcus vocant Taddæum, qui Actuum primo Judas Jacobi appellatur;12 qui etiam, ut in libro de Viris illustribus refert Hieronymus, vocatus est Corculus, id est proprii cordis custos, quia mentis suæ diligentissimus custos fuit, juxta illud Proverbiorum :34 Omni custodia custodi cor tuum. Et quamvis fuit etiam frater Simonis Zelotis apostoli, tamen fratrem Jacobi se appellat, quoniam Jacobus inter eos exstitit principalis, et magis famosus, ac primus Jerosolymitarum antistes. Ad distinctionem quoque Judæ traditoris, vocat se Jacobi fratrem. Cujus humilitas innotescit, quod quamvis fuerit Christi consanguineus tam propinquus atque apostolus, tamen servum se vocat Christi, non apostolum. Fuitque servus Christi servitute filialis timoris ac caritatis, non servilis formidinis.
Hic itaque S. Judas, de quo in Joanne scriptum est : Dixit ei (scilicet Christo) Judas, non ille Iscariotes :5 Domine, quid factum est quia manifestaturus es nobis te ipsum, et non mundo? Hic, inquam, B. Judas scribit his qui sunt in Deo Patre dilectis, id est fidelibus, qui per fidem et caritatem sunt in Patre æterno, et spiritualiter diliguntur a ceteris Christianis in eo, et in Christo Jesu conservatis et vocatis, id est, qui a Christo sunt conservati in gratia, et vocati ad fidem ac gratiarum charismata, gaudiaque cœlestia. Misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur, id est, gratiosa adsistentia Dei, pax spiritualis, caritasque infusa, perseverent et crescant in vobis in vita præsenti, perficianturque in vobis in patria. Quamvis gratiosa adsistentia Dei non ita habeat locum in Beatis sicut in viatoribus, nihilo minus Beati seu comprehensores indigent indesinenter conservari a Deo in esse, et in bono eis collato, quamvis sint confirmati in bono.
Carissimi, omnem sollicitudinem, id est magnam et perfectam curam seu diligentiam, faciens scribendi vobis de communi vestra salute, docendo qualiter impedimenta salutis debeatis vitare, et veram beatitudinem promereri ac obtinere, necesse habui scribere vobis : id est, ex parte mei fuit necessarium mihi scribere vobis, quatenus debitum officii mei apostolatus circa vos adimplerem, quia ex injuncto officio habeo vos docere. Fuit item necessarium ex parte vestri, ne ab hæreticis et perversis fallamini (ut infra dicetur). Deprecans supercertari, hoc est, rogans ut strenue certetis seu præliemini, semel traditæ sanctis fidei, id est pro defensione ac virtuosa perornatione fidei catholicæ, quæ semel tradita est sanctis, id est a Deo infusa electis et virtuosis fidelibus, vel, vobis tradita est a sanctis Apostolis semel, utpote in vestra conversione ad Christum. Vult ergo Apostolus ut contra invisibiles atque visibiles hostes pugnent Christiani pro fidei defensione : pugnent, inquam, tentationibus resistendo, orando, lacrimando, sanctis operibus insistendo, martyrium sustinendo. Porro brachio sæculari in certis casibus licitum est, imo incumbit, materiali gladio pro fide pugnare, et perfidos expugnare. Hinc scriptum est in Ecclesiastico : Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te.6 Et Paulus Timotheum exhortans : Certa, inquit, bonum certamen fidei.7 Iterumque de se ipso : Bonum, ait, certamen certavi.8
Consequenter tangit cur eis hæc scripsit, videlicet propter deceptores et hæresiarchas, ne eorum perversis dogmatibus deciperentur. Subintroierunt enim, id est, astute et sub specie religiositatis introierunt inter conversos, eis se callide admiscendo [quidam homines] qui olim præscripti sunt, id est denuntiati, et in Scripturis præfigurati, vel, ab æterno prævisi atque præsciti a Deo, impii, contra verum Dei cultum peccantes atque docentes : præscripti, inquam, in hoc judicium, id est ad condemnationem istam quam reprobis docet Scriptura infligendam. Prædixit enim et præfiguravit Scriptura eos esse venturos, et ad damnationem perpetuam ruituros. Loquitur itaque nunc de judicio reprobationis et condemnationis. De quo ait Salvator : Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit.9 Et denuo : Procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ;10 qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
Hi itaque subintroierunt, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, id est, Christi pietate abutentes, et ejus occasione ad vitia carnalia corruentes. Ex quo enim lex Christi est lex pietatis, sicut lex Moysis lex rigoris, quia Christus non præcepit transgressores suæ legis statim in hac vita ita puniri, lapidari, incendi aut jugulari, sicut lex Moysis; ideo isti tanto intimoratius atque liberius peccaverunt carnaliterque vixerunt, quanto minus metuebant se per hoc in hac vita taliter puniendos. Tales sunt omnes qui non intuitu et amore Dei, seu timore divini judicii, retrahuntur a vitiis. — Vel sic : Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, id est, fidei christianæ ac legi evangelicæ admiscentes carnalia oblectamenta. Nam ut plures allicerent sibi discipulos, carnalia opera, crapulosa, lubrica, eis tanquam licita concesserunt, et frequenter talia exercuerunt. De talibus ad Timotheum loquitur Paulus : Erunt homines amantes se ipsos, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes ; et hos devita.11 Alibi quoque : Quæ in occulto (inquit) fiunt ab eis, turpe est et dicere.12
Et solum Dominatorem et Dominum nostrum Jesum Christum negantes, id est, de Christo impie sentientes, vel veram ejus divinitatem, aut veram humanitatem negantes, aut ipsum per reprobam fidem abnuentes, juxta illud ad Titum :13 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, quum sint abominati et reprobi. Dicitur autem Christus solus Dominator et Dominus, in quantum Deus, non quod Pater, et consimiliter Spiritus Sanctus, non sint Dominator et Dominus, sed quoniam Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Dominator et Dominus, sicut sunt unus Creator et unus Deus, propter unitatem et identitatem naturæ in tribus Personis. Unde in tali propositione ista vox, Solus, excludit aliud seu diversum, non alterum seu alium. Pater autem et Spiritus Sanctus non sunt diversum aut aliud a Filio, quamvis unusquisque eorum sit a Filio alter seu alius, alia scilicet persona. Præterea, qualiter dictio exclusiva possit ad-di in divinis ex parte subjecti, et quo-modo ex parte prædicati, et qualiter trino essentiali cum prædicamento personali, qualiter etiam econverso, primo Sententiarum, distinctione 21, discutitur. Per verba vero hæc præinducta, sanctus apostolus Judas Christi divinitatem clare fatetur : quod item facit per verba textus sequentia.
Hinc Christus est Dominator de quo cantat Ecclesia : Ecce advenit Dominator Dominus, et regnum in manu ejus, et potestas et imperium. De quo Daniel ait : Adspiciebam in visione noctis, et ecce in nubibus cœli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit;14 et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum; et omnes populi, tribus et linguæ servient ei; potestas ejus potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. In quibus verbis personalis distinctio Patris et Filii, et duplex Christi natura, divina scilicet et humana, unitasque personæ, evidenter tanguntur. De quo etiam ait Psalmista : Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum; et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei; sit nomen ejus benedictum in sæcula, ante solem permanet nomen ejus.15 In quibus utique verbis idem ostenditur.
Commonere autem vos volo, scientes semel omnia : id est, ad eorum quæ scitis memoriam revocare, et ad eorum fructuosam attentionem incitare vos volo; scientes semel omnia, id est, qui ex primordiali vestra informatione scitis omnia quæ sunt fidei, atque necessaria sunt saluti : idcirco non indigetis de hoc noviter informari, sed plenius instrui, exhortari, atque ad actualem recordationem eorum quæ habitualiter scitis reduci : sicut et Paulus ait, Tanquam in memoriam vos reducens.16 Quoniam Jesus populum suum de terra Ægypti salvans, id est, filios Israel per Moysen de terra et servitute17
A Ægyptiaca liberans : quod verificatur de Jesu secundum suam divinam naturam ac omnipotentiam, et prout supponit increatam hypostasim seu personam, secundum quam Jesus est Deus æternus ubique præsens, et omnia implens. Qui ait : Antequam Abraham fieret, ego sum.18 Qui etiam Nicodemum corporaliter ac præsentialiter alloquens, dixit :19 Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis qui est in cœlo. Quamvis ergo tempore Moysis Jesus nondum fuerat homo, tamen persona Jesu tunc et æternaliter fuit. Idcirco ad commendandam unitatem personæ utriusque naturæ in Christo, ista dicuntur. Secundo eos qui non crediderunt, perdidit, id est, altera vice post illam eductionem, incredulos et rebelles filios Israel in deserto prostravit, et variis plagis peremit, ut patet in libris Exodi et Numerorum.2021 Eos quoque qui in sua percussione non pœnituerunt, in æternum damnavit. Nec obstat illud Nahum, Non consurget duplex tribulatio :22 ubi Septuaginta transtulerunt, Non vindicabit Dominus bis in id ipsum. Hoc enim intelligitur, quando una tribulatio est pœna peccati sufficiens, et quando tribulatus suam recognoscit culpam ac pœnitet, prout hoc in Decreto plene exponitur.
Porro de expositione verbi hujus Judæ apostoli, dictum est plenius super illud Petri : Novit Dominus pios de tentatione eripere.23 Quemadmodum ergo Christus filios Israel, quos primo de Ægypto redemit, et per mare Rubrum deduxit, quum clamassent ad eum, postea incredulos et rebelles perdidit;24 ita et nunc eos quos regeneravit Baptismate, si non permanserint in fidei sinceritate et evangelicæ legis observatione, debite puniet. Et hoc consequenter probatur exemplo dejectionis angelorum peccantium.
Angelos vero qui non servaverunt suum principatum, id est, in choro seu ordine suo quo conditi erant et constituti, non manserunt stantes, sed dereliquerunt suum domicilium, id est mansionem cœlestem seu cœli empyrei locum, in judicium magni Dei vinculis æternis sub caligine reservavit. Ordo verborum est: Jesus angelos illos reservavit sub caligine, id est in aere caliginosæ, in judicium magni Dei, id est usque ad diem generalis judicii, in quo Deus Trinitas judicabit per principalem auctoritatem. Christus vero secundum naturam assumptam, faciet judicii exsecutionem per ministerialem potestatem, quia per ipsum Deus altissimus judicabit, secundum illud Actuum: Deus judicaturus est orbem in æquitate, in viro quem statuit.25 Porro quod ait, Vinculis æternis, referri potest ad verbum, Reservavit, in habitudine ablativi casus: ut sit sensus, quod reservavit eos perpetua obligatione reatus vinctos et compeditos, juxta illud Proverbiorum, Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur.26 Potest quoque referri ad verbum, Reservavit, in habitudine casus dativi: eritque sensus, quod reservavit eos perpetuæ reclusioni, compedibusque inferni, de quibus Christus in Evangelio, Ligatis (inquit) manibus et pedibus, mittite eum in tenebras exteriores.27 Unde in Isaia habetur: In illa die visitabit Dominus super militiam cœli; et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum; et claudentur ibi in carcere. De hac re plenius dictum est super illud Petri, Si Deus angelis peccantibus non pepercit:28 ubi hæc eadem continetur sententia.29
Deinde ponitur tertium exemplum ad idem probandum. Sicut Sodoma et Gomorrha30 et finitimæ, id est eis propinquæ, civitates, videlicet Adama, Seboim31, Segor, simili modo exfornicatæ, id est easdem luxurias cum Sodomitis exercentes, et abeuntes post carnem alteram, id est vitium contra naturam sequentes, quod agebant cum carne altera quam natura requirit et auctor naturæ instituit, masculis in masculos, et feminis in feminas turpitudinem operantibus;32 facti sunt exemplum ignis æterni, pœnam sustinentes, id est, prædicti Sodomitæ, etc., sustinentes pœnam ignis et sulfuris in Genesi descriptam, facti sunt exemplum ignis æterni, id est, figura seu typus facti sunt perpetuæ damnationis ac infernalis incendii, quæ per illorum punitionem sunt præsignata. Et istud in secunda Petri habetur, pleniusque est elucidatum.
Similiter et hi carnem quidem maculant, id est, præfati hæretici et seductores lascivi, corpora sua diversis luxuriæ fœditatibus inquinant: per quod Sodomitis assimilantur; dominationem autem spernunt, id est, sanctis Apostolis, summis Ecclesiæ prælatis, obedire et consentire contemnunt: propter quod conformantur apostatis angelis, Deo subesse negligentibus, quales sunt subditi impii ac rebelles, suis superioribus recalcitrantes; majestatem autem blasphemant, id est, Christi deitatem ac omnipotentiam negant, seu aliis modis enormiter inhonorant: quod quam grave sit scelus, consequenter probatur.
Quum Michael archangelus cum diabolo disputans, altercaretur de Moysis corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ, sed dixit: Imperet tibi Dominus. Circa hoc loquitur Beda: De quibus scripturis Judas hoc testimonium assumpserit, non facile patet; et rursus, quando de Moysis corpore contentionem cum diabolo Michael habuerit, incertum est. Sed quidquid sit de hoc, ad credendum sic contigisse, sufficit sancti Apostoli hujus auctoritas, qui ex Spiritu Sancto hæc scripsit. Nec oportuit eum istud de Scripturis assumere, quia non omnia scripta sunt: sicut et Paulus in Actibus ait, Oportet meminisse verbi Domini Jesu, Beatius est dare quam accipere:33 quod a nullo Evangelistarum scriptum est. Probabiliter ergo tenendum est, quod altercatio ista inter archangelum Michaelem et diabolum contigit Moyse sepulto: cujus sepulcrum voluit Deus esse et manere ignotum, ne filii Israel ad idololatriam proni, illud effoderent, et divinis honorarent honoribus, seu adorarent.34 Quod eos facturos fuisse inde potest ostendi, quod serpenti æneo a Moyse facto adolebant incensum usque ad tempus Ezechiæ regis, qui serpentem illum confregit, ut quarto Regum habetur.3536
Est igitur sensus : Quum Michael archangelus cum diabolo disputans, id est contra diabolum rationabiliter loquens, altercaretur, id est, dissentiret a diabolo, de Moysis corpore : quoniam tanquam princeps Synagogæ voluit corpus illud manere absconditum, ne plebs sibi commissa peccaret, diabolus vero voluit illud manifestare Judæis, quatenus superstitiose ipsum venerarentur seu adorarent; non est ausus, id est, non voluit, judicium inferre blasphemiæ, id est, indecentem aut derogatoriam divino honori increpationem diabolo facere : et hoc, propter naturam diaboli bonam, in qua Dei similitudo resplendet : propter quod secundum se contemnenda non fuit; sed dixit diabolo, Imperet tibi Dominus, id est, modesto verbo coercuit dæmonem, dicens : Jubeat tibi Dominus, ut nec possis, nec audeas corpus Moysis manifestare. Sic et angelus apud Zachariam legitur dixisse diabolo adversanti Jesu sacerdoti filio Josedec : Increpet Dominus in te, Satan, et increpet Dominus in te.37 Ex quibus patet, quod Christo inferre blasphemiam sit incomparabiliter gravius, in quantum ipse est Deus.
Dicitur autem Michael archangelus, non quia de choro sit Archangelorum, qui chorus in infima hierarchia angelica est medius, quum sit de ordine Principatuum (unde in Daniele vocatur princeps magnus, et nunc præest militanti Ecclesiæ,38 sicut tunc Synagogæ) ; sed archangelus appellatur, quantum ad nominis interpretationem communem, quasi princeps angelicus seu inter angelos plurimos principalis. Nam, sicut angeli uno modo dicuntur omnes angelici spiritus, alio modo soli spiritus de infimo choro; ita archangeli uno modo dicuntur omnes angeli ordinum superiorum, alio modo soli spiritus de medio ordine infimæ angelicæ hierarchiæ.
Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant, id est, præfati seductores hæretici incomprehensibilia fidei, quæ intelligere nequeunt, negant et inhonorant, ut quod Deus est unus et trinus, quod Christus est Deus et homo. Quæcumque autem naturaliter, tanquam bruta animalia, norunt, id est, quæ sensitiva cognitione brutis conveniente agnoscunt, et sibi quasi delectabilia apprehendunt, in his corrumpuntur, id est, talibus male utuntur, et in eis damnabiliter delectantur, eisque inordinate, et magis quam summo bono, adhærent : quod totum est spiritualis corruptio, læsio, divisio, imo interitio animæ, juxta illud in Psalmo, Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus ;3940 et illud Osee, Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Isti sunt bestiis similes, quoniam instar brutorum, temporalia, sensibilia et terrena, ad spiritualia et divina non referunt, sed eis propter se inhærent, in quantum aliquid habent delectabilitatis, utilitatis, sive decoris, per quæ fiunt amabilia istis carnalibus ac perversis hominibus. Unde Sapiens dicit : Creaturæ factæ sunt in tentationem animæ hominum, et in muscipulam ac laqueum pedibus insipientium.4142
Footnotes
-
Marc.iii, 18. ↩
-
Matth. x, 3; ↩
-
Prov.iv, 23. ↩
-
Act. i, 13. ↩
-
Joann.xiv, 22. ↩
-
Eccli. IV, 33. ↩
-
I Tim. VI, 12. ↩
-
II Tim. IV, 7. ↩
-
Joann. V, 24. ↩
-
Ibid. 29. ↩
-
II Tim. III, 2, 4, 5. ↩
-
Ephes. V, 12. ↩
-
Tit. I, 16. ↩
-
Dan. vii, 13, 14. ↩
-
Ps. lxxi, 8, 11, 17. ↩
-
Rom. xv, 15. ↩
-
Exod. xiii, xiv. ↩
-
Joann. viii, 58. ↩
-
Joann. iii, 13. ↩
-
Exod. xxxii, 28; ↩
-
Num. xi, 33; xiv, xvi, xxi, xxv. ↩
-
Nahum i, 9. ↩
-
II Petr. ii, 9. ↩
-
Exod. xiv. ↩
-
Act. xvii, 31. ↩
-
Prov. v, 22. ↩
-
Matth. xxii, 13. ↩
-
Is. xxiv, 21, 22. ↩
-
II Petr. u, 4. ↩
-
II Petr. ii, 6. ↩
-
Deut. xxix, 23. ↩
-
Gen. xix, 24, 25; ↩
-
Act. xx, 35. ↩
-
II Petr. ii, 4. ↩
-
IV Reg. xviii, 4. ↩
-
Num. xxi, 9. ↩
-
Zach. iii, 2. ↩
-
Dan. xu, 1. ↩
-
Osee x, 2. ↩
-
Ps. lii, 2. ↩
-
Sap. xiv, 11. ↩
-
Dan. xii, 1. ↩
Chapter 1 of 2