Skip to the text

Articulus 2

ELUCIDATIO CAPITULI SECUNDI : VÆ ILLIS QUI IN VIA CAIN ABIERUNT.

EODEM fervore quo beatissimi apostoli Petrus et Joannes contra insurgentes hæresiarchas ac deceptores carnales et fictos scripserunt, etiam gloriosus iste apostolus Judas contra eosdem scripsit. Contra quos consequenter subjungit :

Væ æternæ damnationis debetur et imminet illis qui in via Cain abierunt, id est, invidiam Cain sequentes, recesserunt mente a Deo, et errore Balaam mercede effusi sunt, id est, ex deceptione qua Balaam ariolus fuit deceptus, cupiditate ad vitia diversa sunt fusi, seu corde extenti;12 vel, Effusi sunt, id est, gratiarum charismata perdiderunt, evacuati corde ab illis. Hæc est vitiosa effusio. Est autem et virtuosa effusio, qua homo cordis sui pia desideria offert Deo, et anxietates ac gemitus suos exponit et recitat coram eo, juxta illud Threnorum :3 Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui. Porro, omne peccatum voluntatis, venit ex errore aliquo intellectus, hoc est ex aliqua inconsideratione, inadvertentia, falsa opinione, hæretica pravitate, infidelitate, similive radice. Idcirco notanter ac subtiliter loquitur S. Judas : Errore Balaam mercede effusi sunt. Error vero intellectus Balaam, fuit inconsideratio restrictionis divini judicii, et vitium superstitionis. Nam fuit ariolus auguriisque intentus, prout in Numeris habetur. Ex quibus erroribus ad vitiosum temporalium rerum amorem dilapsus est;4 voluitque maledicere populo Dei. Et inde a Deo prohibitus, dedit regi Balac consilium superpravissimum contra populum illum, ut scilicet per mulieres Madianitas traherentur ad idololatrias ac adulteria.5 — Væ etiam illis qui et in contradictione Core perierunt, qui rebellionem ipsius sequentes, ad ambitionem dilapsi sunt, jamque perierunt in anima, et æterna damnatione meruerunt perire.6

Omnium horum scelera præfati hæretici sunt secuti : quia ex invidia sanctos Apostolos et eorum coadjutores persequebantur; et propter carnalia commoda induxerunt dogmata nova, quibus plurimos deceperunt; desiderio quoque primatus se contra Apostolos erexerunt. Insuper viam Cain sequuntur invidi, viam Balaam avari, viam Core ambitiosi, inobedientes, superbi, præsumptuosi.

Hi sunt in epulis suis maculæ, id est, prædicti hæretici et perversi, in suis epulationibus tam immoderate se habent, ut non solum maculati, sed et maculæ merito nuncupentur, præsertim quia non solum se ipsos contaminant, sed et alios quos ad vitia trahunt, commaculant. Juxta quem modum Paulus scribit Ephesiis : Eratis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino.7 Convivantes sine timore, id est, absque formidine offensionis divinæ crapulose viventes, ideoque comedendo graviter excedentes : quoniam timor Domini retrahit hominem a peccato, quemadmodum in Proverbiis legitur :8 Per timorem declinat omnis a malo; et in Ecclesiastico, Timor Domini expellit peccatum.9 Idcirco qui sine timore Dei manducat, aut aliud quidpiam agit, multas incidit culpas. Specialiter quoque indiget homo timore Dei in comedendo, quia in comestione sunt variæ occasiones peccandi, quas absque timore Domini homo non vitat. Ex quo duo eliciuntur. Primum est, ut cum Dei timore sumamus cibum et potum, quemadmodum in libro Tobiæ asse-

Tob. IX, 12. ritur : Cum timore Domini celebraverunt nuptiarum convivium. Secundum est, ut in omni quod agimus, Dei præsentiam atque judicium perpendamus, sicque universis actibus nostris timorem Domini superponamus. Hinc timor Dei vocatur corona justitiæ.10 Et sanctus Job ait :11 Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. In Ecclesiastico quoque conscriptum est :12 Qui sine timore est, justificari non potest ;13 et, Sapiens in omnibus metuit. [Semetipsos pascentes.]

Nubes sine aqua : id est, quemadmodum virtuosi prædicatores nubibus comparantur, quoniam verba sapientiæ pluunt, virtutibus fulgent, ad sublimia per contemplationem levantur, et conversationem habent in cœlis (de quibus per Isaiam loquitur Spiritus Sanctus :14 Qui sunt isti qui ut nubes volant?15 et rursus, Mandabo, inquit, nubibus meis ne pluant super eam imbrem ; atque in Psalmo, Veritas tua usque ad nubes);16 sic isti hæretici et seductores, nubes sine aqua sapientiæ salutaris vocantur, quoniam audientium corda salubri doctrina non rigant ; quæ a ventis circumferuntur, quoniam instar levium nubium, a malignis spiritibus et elationum vanitatumque motibus impelluntur. Contra quod Paulus hortatur :17 Non circumferamini omni vento doctrinæ.

Arbores autumnales : nam sicut arbores in autumno folia habent, non fructus, præsertim in terra promissionis ; sic isti apparentiam tantum habent, non exsistentiam, virtutum virtuosorumque actuum. Ideo subditur : infructuosæ, quoniam bona quæ exercere videntur, non sunt vere fructus virtutum ; bis mortuæ : quia propter peccata omissionis sunt mortui uno modo, juxta illud, Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur ;18 et propter peccata commissionis sunt mortui alio modo, quum dicat Apostolus, Vidua quæ in deliciis vivit, vivens mortua est.19 Fuerunt etiam semel mortui vitiis ante Baptismum, et altera vice, recidivando atque in hæresim ruendo post Baptismum. Eradicatæ ab unitate Ecclesiæ, ac individua caritate. De quibus secundo Regum loquitur David : Prævaricatores quasi spinæ evellentur.20 Et Paulus ad Romanos :21 Propter infidelitatem excisi sunt. Econtra ait de justis :22 In caritate radicati et fundati.

Fluctus feri maris, id est similes fluctibus maris amari et ferocis seu turbulenti : quod dicitur ferum, non quasi mala sit ejus natura, sed propter suum effectum, quoniam multi in eo merguntur, aut tribulantur ac spoliantur, suntque diversa ejus pericula. Hujusmodi maris fluctibus isti per suam inquietudinem amaritudinemque consimiles sunt, quoniam alios inquietant, et pacem turbant Ecclesiæ, plurimosque amaricant. Hinc in Isaia legitur : Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.23 Despumantes suas confusiones, id est, confusibiles suos errores ad infernalem confusionem trahentes, per modum spumæ diffundentes et multiplicantes. Sicque B. Judas servat metaphoram, quia marini fluctus spumant.

Sidera errantia. Sidera errantia dicuntur stellæ non fixæ, utpote septem planetæ, quæ præter motum orbium suorum proprios habent motus, atque quotidie in alio loco quam pridie oriuntur et occidunt, habentque motus varios et incertos. Quibus comparantur præfati hæretici et iniqui, quoniam per errores et vitia fluctuant, nec in uniformi stant regula veritatis, nec in Ecclesia quasi in orbe figuntur, sed proprios habent motus erronei intellectus ac impiæ voluntatis, irrefrenatæque sensualitatis. Quibus competit illud in Psalmo : In circuitu impii ambulant ;24 et iterum : Deus meus, pone illos ut rotam.25 Quod item fertur in Isaia : Deus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis.26 Quibus procella tenebrarum, id est tempestas infernalis caliginis, conservata est in æternum : quia ut ait Salvator, mittentur in tenebras exteriores.27 De quibus Psalmista : Ignis, inquit, sulfur et spiritus procellarum, pars calicis eorum.28

Consequenter dicto prophetico probat quod dixit. Prophetavit autem de his septimus ab Adam Enoch, qui septimus fuit ab Adam, eis pariter computatis, ut patet in Genesi. Unde in exordio primi Paralipomenon libri legitur : Adam, Seth, Enos, Cainan, Malaleel, Jared, Enoch. Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis facere judicium, id est, Dei Filius, Deus veraciter incarnatus, in natura assumpta in fine mundi venturus est inter omnium angelorum supernorumque civium agmina facere judicium, juxta illud Isaiæ : Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus ; contra omnes : non penitus contra omnes, sed contra reprobos universos. Propter quod expositorie subditur : et arguere omnes impios qui non pœnituerunt, nec decesserunt in gratia ab hac vita, de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, videlicet contra Dei legem et cultum, et de omnibus duris quæ locuti sunt contra Deum, id est contra Dei præcepta seu monita, vel directe contra Deum, false loquendo de eo, aut irreverenter, peccatores impii. Imo de omni verbo otioso reddenda est in die judicii ratio, atque de omni cogitatione mala affectioneque prava, et omissione culpabili, quoniam immensa Dei justitia nil indiscussum, nil irremuneratum relinquet.29

Circa hunc locum scribit Beda : Sciendum quod liber Enoch, de quo verba hæc Judas sumpsit, inter apocrypha ab Ecclesia reputatur, non quia dicta tanti Patriarchæ abjicienda sint, sed quoniam liber ille, non ab Enoch, sed ab alio sub nomine ejus, scriptus videtur. Si enim scriptus esset ab Enoch, non contineret contraria fidei sanæ. Nunc autem quoniam multa incredibilia continet (ex quibus est illud, quod gigantes non habuerunt homines, sed angelos, patres), sapientibus constat librum illum non vere ab Enoch compositum. Propter quod ista Judæ epistola, quia de libro apocrypho testimonium sumpsit, primis temporibus a plerisque rejiciebatur. Nunc tamen auctoritate, vetustate et usu meruit inter sanctas computari Scripturas, maxime quoniam tale testimonium de apocrypho Judas assumpsit, quod non apocryphum, sed vera est luce perspicuum. Hæc Beda. Verumtamen, si bene pensemus, non videtur sanctus iste Apostolus Spiritu Sancto repletus, librum Enoch apocryphum, sed verissima verba Enoch patriarchæ allegare.30 Quæ verba assumpsit, non quia in libro continentur apocrypho, sed quoniam Deo revelante, scivit ea ab Enoch esse prolata : sicut et Moyses aliqua verba Abrahæ recitat, quæ Deo revelante noverat ab Abraham esse pronuntiata.

Hi, scilicet prædicti hæretici, seductores, carnales et ficti, sunt murmuratores contra divina judicia, et contra veros prædicatores, querulosi, id est impatientes : ideo quando non prospere eis successit, sed tangebantur adversis, murmurabant et conquerebantur, ac suas indigentias exposuerunt his quos decipiebant, ut ab eis temporalia extorquerent. Secundum desideria sua ambulantes, proprias affectiones sequendo, carnaliterque vivendo. De quibus loquitur Paulus : Multi ambulant quos sæpe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum Deus venter est, etc.31 Et os illorum loquitur superbiam, quoniam jactant et laudant se ipsos, quum sint magni in oculis suis. Quibus Isaias ait :32 Væ qui sapientes estis in oculis vestris. Mirantes, id est, magnifice extollentes seu commendantes, personas, potissime divites ac potentes, quæstus causa, id est desiderio seu intentione proprii lucri seu commodi : quia ob hoc divitibus blandiebantur, ut plura ab eis acquirerent. De quibus in Isaia scriptum est : Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.33

Tales erant et pseudoprophetæ in veteri Testamento : contra quos in Jeremia, Michæa, aliisque Prophetis multa scribuntur. Contra quos Ezechiel vaticinatur :34 Væ qui consuunt pulvillos sub omni cubito, etc.35 Quorum impietatem nunc usque multi avari, carnales, injusti sacerdotes, prælati, prædicatores, ac alii imitantur, non Dei honorem, nec animarum salutem, sed propria commoda vitiosissime exquirentes : in quibus regnat affectio commodi, non honesti, amorque sui, non amor Dei. De quibus Paulus :36 Omnes, ait, quæ sua sunt quærunt, non quæ Jesu Christi. — Denique, tanto quis amplius murmurat atque conqueritur de præsentibus vitæ laboribus, quanto minus in se exstinxit desideria carnis. Qui vero spiritualibus desideriis sunt accensi, quanto diligentius sola superna desiderant, tanto libentius transitoria cuncta, adversa, paupertatemque tolerant. De prætactis vero quæstus causa personas mirantibus, loquitur Paulus ad Timotheum :37 Homines mente corrupti, qui veritate privati sunt, existimantes quæstum esse pietatem. Et sicut ibidem subjungitur, Quæstus magnus (id est spiritualis et verus) est pietas cum sufficientia.38

Vos autem, carissimi, memores estote verborum quæ prædicta sunt ab Apostolis Domini nostri Jesu Christi. Ecce quam humiliter loquitur sanctus iste Apostolus, quasi unus Apostolorum non exstitisset. Qui dicebant vobis, quoniam in novissimis diebus, præsertim tempore Antichristi, venient illusores, id est deceptores simplicium, per fictam religiositatem ac aliis modis illudentes : de quibus in Proverbiis fertur, Illusores Deus deludet;39 secundum desideria sua ambulantes in impietatibus, id est juxta propria vota viventes, quæ sunt affectiones impietatum, a vero Dei cultu impedientes, de quo juxta antiquam translationem in Job asseritur : Ecce cultus Dei ipsa est pietas.40 Tales vero ab initio primitivæ Ecclesiæ cœperunt venire. Ideo subditur :

Hi sunt qui segregant semetipsos ab ecclesiastica unitate, et devotorum fratrum communione. Cui contrarium ad Hebræos scribitur : Consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum, non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam.41 Animales, id est sensuales, carnalitatem sectantes, spiritum non habentes, id est caritatem et gratiam Spiritus Sancti, per quam fideles uniuntur in mystico corpore Ecclesiæ, et in Christo ejus capite : idcirco non sapiunt quæ Dei sunt. Tales sunt homines immansueti, pertinaces, indociles, in quibus vitium regnat singularitatis, qui plerumque se reputant aliis spiritualiores, et novitates inducunt. Contra quod ad Philippenses affectuosissime Vas electionis hortatur : Si qua consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, unanimes, id ipsum sentientes.4243

Vos autem, carissimi, superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, id est, vos ipsos in fide catholica per virtuosa exercitia stabilite, et fidei fundamento jugiter inhærete. Dicitur autem fides christiana sanctissima, quum sit supernalis radius increatæ veritatis, de supersanctissimo Deo uno ac trino, incarnationeque Verbi mentem illustrans. In Spiritu Sancto orantes, id est, vere salubria cum attentione fervida, prece assidua, postulantes secundum instinctum, directionem et inflammationem Spiritus Sancti : juxta illud ad Corinthios, Orabo spiritu, orabo et mente.44 Idcirco ait Salvator : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate;45 Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Quo constat, quod qui absque attentione et diligentia orat, non proprie orat, quum oratio sit ascensus mentis in Deum, ut asserit Damascenus.

Vosmetipsos in dilectione Dei servate, id est, divina præcepta implete, opera caritatis continuate, corda vestra per ardentes affectus ad Deum frequenter erigite. Nempe per hæc caritas Dei conservatur, nutritur, perficitur. Si autem quis negligens sit, et loco ac tempore opportuno actus caritatis non faciat, caritatem amittit;46 multoque plus meretur ea privari, si aliquid caritati contrarium operetur. Hinc ad Colossenses dicitur: Super omnia caritatem habete.47 Exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi, id est, gratiosum Christi auxilium, ejus piissimam conservationem indesinentem, et finem salubrem, incessabiliter præstolantes ac invocantes, in vitam æternam, id est, ut per hoc perpetuam obtineatis felicitatem.

Et hos quidem arguite judicatos, id est, hæreticos obstinatos, qui ob suam infidelitatem jam judicati dicuntur, secundum illud, Qui non credit, jam judicatus est:48 hos, inquam, arguite, id est redarguite, eorum ostendendo errorem, ne decipiant alios, vel eos præsentialiter increpando ac informando, si aliqua de eorum reductione spes habeatur; observando tamen quod loquitur Paulus:49 Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui hujusmodi est, et delinquit, proprio judicio condemnatus. Illos vero salvate, id est, peccatores non obstinatos hortando, exemplariter conversando, orando, ad viam salutis reducite, de igne rapientes, id est, de fervore libidinis, aliorumque vitiorum fervore eos avertentes, atque per hoc ab infernali incendio quod meruerunt, eos eripientes: quia ut dicit Jacobus, Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte.50 Aliis autem miseremini, id est, quos convertere non potestis, eis condolete, et orate pro illis. In timore: id est, cum Dei timore hæc omnia agite, non præsumentes de viribus vestris, neque inaniter gloriantes, sed de proprio periculo formidolosi ac providi: juxta illud ad Corinthios, Qui se existimat stare, videat ne cadat;51 atque ad Galatas:52 Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.

Odientes eam, quæ carnalis est, maculatam tunicam. Per maculatam tunicam et carnalem, intelligi potest conversatio prava, qua peccator se operit. De qua Sponsa ait in Canticis:53 Exui tunicam meam, quomodo induar illam? Hæc tunica absolute est odienda, quum sit malum culpæ, de quo loquitur Paulus:54 Odientes malum. Potest quoque per tunicam istam intelligi corpus istud mortale, variis culpis fœdatum, quum exhibitum fuit arma iniquitatis peccato:55 quod est quasi quoddam animæ indumentum. Estque odien dum: Primo, quantum ad hoc quod est maculatum, ut malum culpæ odio habeatur, et exstinguatur in eo, secundum illud ad Romanos: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Secundo, ut corpus salubriter castigetur ac edometur, quasi odio habeatur:56 quod tamen ex caritate procedit. Propter quod loquitur Paulus: Castigo corpus meum et in servitutem redigo; itemque, Mortificate membra vestra quæ sunt super terram. Sic quippe et animam nostram debemus odire, Christo protestante: Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.5758 Non est autem corpus odiendum simpliciter, sed spiritualiter diligendum, quatenus futuræ glorificationis sit particeps.59 Unde ad Ephesios inducitur: Nemo unquam carnem suam odio habuit.

Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato: Deus enim omnipotens potest nos a vitiis præservare, nec sine ejus ope et gratia possumus ea evadere;60 et constituere ante conspectum gloriæ suæ: id est coram gloriosa et adoranda præsentia sua, seu coram se ipso, immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi, id est in die judicii: ita quod tunc appareamus puri, et jucunditate repleti, stantes inter Sanctos a dextris Judicis summi; soli Deo salvatori nostro. Hoc potest exponi de Patre æterno: qui qualiter solus Deus dicatur, prætactum est;61 qui est salvator per principalem auctoritatem et efficientiam; qui gratiam in præsenti, et gloriam in futuro, creando largitur. Potest quoque exponi, et melius, ut videtur, de tota superbenedicta Trinitate, quæ est unus, solus verusque Deus, et principalis salvator.

Huic igitur soli Deo per Jesum Christum Dominum nostrum : qui licet sit una in Trinitate persona, tamen secundum naturam assumptam, per ipsum quasi per mediatorem ministerialemque causam, honor et gloria Deo attribuuntur : in quantum per Christum hominem Deus Trinitas, et ipsemet secundum quod Deus, tot bona nobis exhibuit seu concessit, et tot bona per eumdem Christum peracta sunt. Idcirco subjungitur : gloria, id est clara cum laude notitia sublimisque fama, magnificentia, id est magna seu præclara efficientia (de qua in Deuteronomio fertur : Magnificentia ejus discurrunt nubes62), imperium, id est dominatio omnium rerum, et potestas, id est auctoritas ac omnipotentia. Omnia (inquam) hæc per Christum Deo attribuantur, seu convenire noscantur, qui per Christum nos illustravit et docuit, et per eum magnifice egit nobiscum. Per Christum ergo Deo convenire noscantur, quantum est ex parte virtutis Dei, ante omnia sæcula, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum, Amen, id est æternaliter, præsentialiter, et infinibiliter. Non quod ante omnia sæcula Deus creaturis actualiter imperavit, aut noscebatur ab eis, vel magnificentiam in ipsis exercuit, sed quoniam inerat ei virtus atque auctoritas summa ad omnia ista. Unde et dicitur æternus creator, non quod ab æterno creavit. Invariabilis vero in se et prorsus omnipotens, ipse est in se ipso, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS COMMENTARIORUM IN SEPTEM EPISTOLAS CANONICAS

Footnotes

  1. Num. XXII-XXIII; XXXI, 16. ↩

  2. Gen. IV, 3 et seq. ↩

  3. Thren. II, 19. ↩

  4. Num. XXII, 5. ↩

  5. Num. XXXI, 16. ↩

  6. Num. XVI. ↩

  7. Ephes. V, 8. ↩

  8. Prov. XV, 27. ↩

  9. Eccli. I, 27. ↩

  10. Eccli. I, 22. ↩

  11. Job IX, 28. ↩

  12. Eccli. I, 28. ↩

  13. Eccli. XVIII, 27. ↩

  14. Is. LX, 8. ↩

  15. Is. V, 6. ↩

  16. Ps. XXXV, 6. ↩

  17. Ephes. IV, 14. ↩

  18. Matth. III, 10; VII, 19. ↩

  19. I Tim. V, 6. ↩

  20. II Reg. XXIII, 6. ↩

  21. Rom. XI, 20. ↩

  22. Ephes. III, 17. ↩

  23. Is. LVII, 20. ↩

  24. Ps. XI, 9. ↩

  25. Ps. LXXXII, 14. ↩

  26. Is. XIX, 14. ↩

  27. Matth. VIII, 12. ↩

  28. Ps. X, 7. ↩

  29. Matth. xu, 36. ↩

  30. Is. III, 14. ↩

  31. Philipp. III, 18, 19. ↩

  32. Is. V, 21. ↩

  33. Is. III, 12. ↩

  34. Ezech. XIII, 18. ↩

  35. Matth. xii, 36. ↩

  36. Philipp. u, 21. ↩

  37. 1 Tim. vi. 5. ↩

  38. 1 Tim. , 6. ↩

  39. Prov. III 34. ↩

  40. Job xxviii, 28. ↩

  41. Hebr. x, 24, 25. ↩

  42. Philipp. ii, 1, 2. ↩

  43. Philipp. ii, 1, 2. ↩

  44. 1 Cor. xiv, 15. ↩

  45. Joann. iv, 23, 24. ↩

  46. Philipp. ii, 21. ↩

  47. Coloss. III. 14. ↩

  48. Joann. III. 18. ↩

  49. Tit. III. 10, 11. ↩

  50. Jacob. V. 20. ↩

  51. 1 Cor. X. 12. ↩

  52. Galat. VI. 1. ↩

  53. Cant. V. 3. ↩

  54. Rom. XII. 9. ↩

  55. Rom. VI. 13. ↩

  56. Rom. , 12. ↩

  57. 1 Cor. IX. 27. ↩

  58. Coloss. III. 5. ↩

  59. Joann. XII. 25. ↩

  60. Ephes. V. 29. ↩

  61. vers. 4. ↩

  62. Deut. xxxiii, 26. ↩

Chapter 2 of 2