Proœmium
ENARRATIO
IN LIBRUM JUDICUM
ENARRATIO
IN LIBRUM IUDICUM
JUDICES singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non sunt aversi a Domino, ut sit memoria illorum in benedictione. Eccli. XLVI, 13, 14.
Sicut ait Scriptura, Omnis potestas a Domino Deo est, qui juxta profundissimam sapientiæ suæ censuram, universa decenter gubernat, atque suaviter et connaturaliter cuncta disponit. Ipse suprema inter creata per se ipsum immediate est regens, et inferiora per superiora ad proprios dirigit fines. Denique juxta diversitatem et congruentiam temporum diversimode regit genus humanum, et populum ipsum Israeliticum sibi olim peculiarem, durante veteris Testamenti decursu, tripliciter legitur gubernasse. Primo per judices, secundo per reges, tertio per pontifices, prout communiter dici solet. Potest tamen addi et quartus modus. Primo etenim, si rite pensetur, rexit populum illum per legislatorem, qui præfuit toti populo illi, tanquam prælatus et princeps ac legifer. Judices autem (secundum doctores) non præerant, ut veri principes aut prælati plebis illius, aut per modum alicujus dominii, sed per modum exhortationis atque consilii, ut infra magis tangetur. Moysi vero successit Josue in principatu et jure dominii. Post Josue autem dati sunt judices secundum ordinem in hoc libro descriptum.
Primus itaque modus regiminis Israelitici populi, fuit principatus monarchicus, quo unus toti multitudini præsidebat, non tamen ut rex, sed ut princeps et dux : sicque Moyses et Josue præfuerunt. Secundus deinde regiminis modus fuit per modum consiliaris directionis : et ita judices gubernabant ; et duravit usque Saulem. Ex tunc usque ad transmigrationem plebis illius in Babylonem, duravit in ea regale dominium. Post reditum vero a captivitate illa, pro majori temporis parte, per pontifices rectus est populus ille. Nam et Joannes Hyrcanus filius Simonis fratris Judæ Machabæi, pontifex fuit, quamvis tandem imposuerit suo capiti regium diadema ipse aut filius ejus. Verumtamen infra in isto describitur libro, quod Abimelech filius Gedeonis, fuit rex Sichimorum. Sed ipse indignus est judex Israeliticæ plebis vocari, et habuit principatum usurpatum tyrannicum, nec præfuit toti territorio Hebræorum.
Porro judices Israel fuerunt viri virtutum ac justi, et si qui eorum aliquando peccaverunt, pœnituerunt tamen atque salvati sunt.1 Unde in themate præinducto quadrupliciter commendantur : Primo, a nominatione propria in libro vitæ conscripta, qua per approbationem a Deo sunt cogniti, quum dicitur, Judices singuli suo nomine, supple, vocati sunt. Secundo, ab interiori integritate, quum additur, Quorum non est corruptum cor. Hæc demum integritas, est virtuositas ipsa interna, quæ est immunitas a læsione peccati, et sanitas gratiæ ac virtutum, sicque includit virtutum congeriem. Tertio commendantur ex constantia perseverantiæ cultus divini, quod quamvis in præfata comprehendatur integritate, specialiter tamen exprimitur, ad designandum quod ceteris ad idololatriam corruentibus, judices Deo stabiliter adhæserunt. Unde subjunctum est, Qui non sunt aversi a Deo. Quarto, a suo commendabili fine, exemplarique fama, quia sic hujus vitæ curriculum finiverunt, quod in exemplum posteris sunt relicti, et facti sunt æterna memoria digni, magnisque laudibus extollendi. De quorum gestis tractat liber nunc exponendus, imo potius tractat de Deo, et ejus donis atque effectibus circa populum illum per judices seu eorum temporibus, ut jam in processu patebit.
ENARRATIO
IN LIBRUM JUDICUM
HEBRAICE SOPHETIM
AGITUR IN EO DE JUDICIBUS, PRINCIPIBUS, DEFENSIONEQUE POPULI ISRAEL, ET DE VICTORIIS AC TRIUMPHIS HABITIS CONTRA ADVERSARIOS.
Footnotes
-
Judic. IX, 6. ↩
Chapter 1 of 35