Articulus 1
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI PRIMI : POST MORTEM JOSUE, CONSULUERUNT FILII ISRAEL DOMINUM.
LIBER Judicum est continuatio et pro-secutio historiæ libri Josue : quia, ut asserit Augustinus, historia libri Josue por-rigitur usque ad tempora, quibus filii Is-rael ad idololatriam labi cœperunt : quod qualiter factum sit, in isto volumine reci-tatur. Unde in isto capitulo aliqua per reca-pitulationem dicuntur. Itaque, Post mortem Josue consuluerunt filii Israel Dominum, dicentes : Quis ascendet ante nos contra Chananæum, id est populum Chananæo-rum in hac terra superstitem, et erit dux belli? Consuluerunt autem Dominum per Phinees sacerdotem, qui patri suo Eleaza-ro in pontificatu successit : ideo sicut Jo-sue et filii Israel tempore suo Dominum per Eleazarum consuluerunt, sic isti per Phinees. Fiebat quoque consultatio ista per hoc, quod summus sacerdos, scilicet Phi-nees, per orationes et sacrificium petebat revelationem a Deo de agendis aut omitten-dis. Circa hæc scribit quidam : Filii Israel experti fuerunt male eis contigisse, dum Josue misit exercitum ad debellandum oppidum Hai, Domino inconsulto :1 ideo isti Dominum consuluerunt, quasi tunc male ipsis evenerit, quoniam Domino inconsul-to, a Josue missi fuerunt, aut quasi non evenisset eis male, si tunc Dominum su-per hoc consuluissent. Verumtamen infra in isto narratur libro, quod filii Israel bis processerunt ad pugnam contra filios Ben-jamin, Deo consulto et annuente;2 et nihilo minus multo pejus accidit eis, quam dum contra Hai profecti sunt.
Dixitque Dominus, id est, angelus ex parte Dei respondit sacerdoti Dominum consulenti : Judas ascendet. Ecce tradidi terram in manu ejus. Quæritur, an hoc sit intelligendum de certa et particulari persona, an de tribu Juda. Videtur quod de persona, quoniam personæ, non tribui, esse competit ducem belli. Denique in ex-ercitu necessarium fuit habere principem bellatorum, quem oportebat esse determi-natam personam. Oppositum hujus proba-tur, quia expositores per Judam intelligunt communiter tribum Juda : quod etiam Augustinus probat per hoc, quod Scriptura non solet nominare ducem populi Israel, nisi exprimat ejus originem seu tribum, de qua ortus sit; non autem nunc exprimit, de quo ortus sit Judas hic: idcirco per Judam, intelligitur hoc loco tribus Juda. Infra quoque habetur, quod Othoniel filius Cenez, fuit primus dux seu judex populi Israel post Josue. Ad argumenta in oppositum Augustinus respondet, quod Dominus dixit tribum Juda debere esse ducem belli, ad innuendum, se velle quod totus populus Juda contra Chananæos pugnaret.3 Habito autem isto responso, potuerunt filii Israel inter se communi consensu ordinare exercitum suum, et aliquem in eo constituere principalem. Porro in Scholastica fertur historia: Creditur Caleb post Josue populo præfuisse, sed propter temporis brevitatem quo præfuit, nec rectoribus neque judicibus annumeratur.
Insuper circa hæc scribit Lyra: Judas ascendet, id est tribus Juda. Hoc communiter exponitur sic, quod Judas instituebatur dux in bellis filiorum Israel generaliter; sed hoc non bene consonat sequentibus, quoniam Aod et Barac, Jephthe et Gedeon, fuerunt duces in magnis præliis, et tamen non erant de tribu Juda. Ideo aliter exponunt Hebræi, dicentes per verba illa, Judas ascendet, intelligi, quod tribus Juda prima expugnaret adversarios in sorte sua: propter quod subditur, Et ait Judas Simeoni fratri suo: Ascende mecum in sortem meam. Hæc Lyra. Circa hæc dico, quod nec Augustinus, nec Glossa, nec Magister in historiis, nec aliquis expositor notabilis quem legerim, dicit quod Judas seu aliquis de tribu Juda, instituebatur generaliter dux in bellis filiorum Israel, eo scilicet tempore, quo judices plebem illam regebant. Augustinus quoque satis innuit, quod ille refert Hebræos asserere. Ait equidem Augustinus: tribu Juda voluit Dominus incipere conteri Chananæos. Ideo expositores catholici non erant ita notandi, nec eis sic erant præferendi Hebræi.
Et ait Judas, id est tribus Juda, Simeoni fratri suo, id est tribui Simeon: quam nominat fratrem, quia de toto populo tribus illius loquitur collective, quasi de homine uno, et omnes erant de semine Jacob, quemadmodum in Numeris leguntur filii Israel dixisse per nuntios regi Edom: Hæc mandat frater tuus Israel.4 Ascende mecum in sortem meam, id est in terram quæ per sortis missionem data est mihi, et pugna contra Chananœum, id est, adsiste et adjuva me ad expugnandum residuos Chananæos quos nondum devici. Nondum enim obtinuerunt filii Israel omnia oppida et fortalitia eis per Josue distributa, propter diversas causas in expositione libri Josue introductas. Ut et ego pergam tecum in sortem tuam, ad debellandum ibi adversarios tuos. Et abiit cum eo Simeon. Cur Judas potius postulavit auxilium Simeonis, quam tribuum aliarum, quarum aliquæ numero et robore excesserunt progeniem Simeonis? Respondetur, quod ideo, quia (ut dictum est) per Josue hereditas seu sors filiorum Simeonis fuit in medio filiorum Juda, ideo congruebat ut invicem se juvarent.5 Ascenditque Judas, fultus auxilio Simeonis, et tradidit Dominus Chananœum et Pherezœum in manus eorum. Ante jam dictum est, quod filii Israel consuluerunt Dominum, quis ascenderet contra Chananæum; et item quod Judas dixit ad Simeonem, Pugna mecum contra Chananæum. Nunc autem dicitur Dominus tradidisse in manus ipsorum, non Chananæum dumtaxat, sed etiam Pherezæum, id est quosdam de residuis Chananæis ac Pherezæis. Superius ergo per Chananæum designatæ sunt etiam ceteræ gentes de tribu Cham, habitantes ibidem. Et percusserunt in Bezec, id est in loco seu oppido sic dicto, aut prope, decem millia virorum Chananæorum.
Inveneruntque Adonibezec in Bezec. Adonibezec interpretatur Dominus Bezec, et præerat loco illi. Adonai quippe interpretatur Dominus. Et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt. Fugit autem Ado- nibezec, multis de ejus exercitu cæsis, et quibusdam fugientibus secum; quem persecuti, comprehenderunt in via, cæsis summitatibus, id est extremis partibus, manuum ejus ac pedum, scilicet digitis vel potius pollicibus, secundum quod in Hebræo fertur haberi. Ideo autem absciderunt ei sic pollices, ut amplius esset ad bella ineptus, et forte ad irrisionem ipsius, quia fortassis audierunt eum aliis sic fecisse. Deo tamen sic ordinante id factum est. Propter quod subditur: Dixitque Adonibezec: Septuaginta reges, amputatis manuum ac pedum summitatibus, colligebant sub mensa mea ciborum reliquias. Ex hoc patet, quod fuit magnæ potentiæ, imo et prosperitatis terrenæ. Attamen reges illi non fuerunt tam magni, ut modo sunt reges communiter. Unde in Josue habitum est, quod filii Israel percusserunt in terra Chanaan triginta unum reges. Ex isto etiam constat, quod Adonibezec fuit crudelis et arrogans, qui ad potestatis suæ ostentationem, ita tractavit tot reges;6 nec æstimare oportet, quod eodem tempore tot reges sub mensa ejus comederunt ciborum fragmenta, sed forsitan successive. Sicut feci aliis, ita reddidit mihi Dominus. Itaque recognovit justo Dei judicio se ita plagatum, et filios Israel divina virtute sibi prævaluisse. Jam enim ex tot mirabilibus Dei, quæ vidit aut percepit, habuit aliqualem veri et summi Dei notitiam. Quod si suam temporalem punitionem pro suis peccatis æquanimiter toleravit, atque in Deum Israel credendo, pœnituit, prout verba ejus aliqualiter sonare videntur, non esset damnatus. Est ergo impletum in eo, quod in libro Sapientiæ legitur: Per quæ quis peccat, per hæc et punitur.7 Habacuc quoque: Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te reliqui.8
Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est. Hoc dicitur hic per anticipationem. Nam subditur: Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam : quo facto, introduxerunt illuc Adonibezec regem, et ibi mortuus est; non tamen ex sola illa abscisione summitatum pedum ejus ac manuum. In Scholastica autem historia dicitur, quod reliquerunt eum ibidem, et ita supervixit ad tempus. Præterea scriptum est in Josue, quemadmodum Adonibezec rex Jerusalem, cum aliis regibus oppugnavit Gabaon, quia transfugerunt Gabaonitæ ad filios Israel, et illum Adonibezec cum ceteris regibus sibi adjunctis, filii Israel occiderunt.9 Hic ergo Adonibezec fuit alter ab illo. Nec constat, an fuerit ejus successor an filius. Et percusserunt in ore gladii, id est, habitantes in Jerusalem occiderunt filii Juda, tradentes cunctam incendio civitatem, id est, urbem pro majori ipsius parte combusserunt, ita quod istud per synecdochen atque hyperbolen intelligendum est. Fuit enim in quadam parte Jerusalem quoddam fortissimum fortalitium, in quo aliqui Jebusæi manebant, et usque ad tempus David mansit invictum, ut secundo Regum habetur.10 Unde et in Josue legitur:11 Jebusæum habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere. Ex quo apparet, quod Josue vivente, filii Juda obtinuerunt Jerusalem præter fortalitium illud. Propter quod quidam dixerunt, totum quod dicitur hic, dici per recapitulationem, usque ibi, Surrexerunt alii qui non noverunt Dominum.
Et postea descendentes filii Juda, pugnaverunt contra Chananæum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus. Terra etenim sortis Juda fuit magna præ ceteris sortibus, et erant in ea quædam loca montana, in quibus oppida erant sita, itemque loca campestria, quorum habitatores expugnaverunt filii Juda, sicut et eos qui ad meridianam plagam suæ sortis manebant. Pergensque Judas contra Chananæum qui habitabat in Hebron. Totum quod dicitur hic, quasi de verbo ad verbum in Josue continetur, et ibi expositum est, usque ibi, Filii autem Cinæi. Unde quod dicitur hic, Pergensque Judas, intelligendum est de Caleb et adjutoribus ejus ex tribu Juda progenitis. Sicque passus iste per recapitulationem hoc loco inducitur, ut aliqui opinantur. Verumtamen Augustinus probabilius reputat, ista post mortem Josue esse gesta, eo ordine quo hic narrantur, atque in libro Josue ea esse descripta per prolepsim, id est anticipationem sive præoccupationem.
Filii autem Cinæi cognati Moysis. Per Cinæum quidam intelligunt Hobab filium Jethro sacerdotis Madian: quem Hobab dicunt alio nomine Cin vocatum, qui, sicut Moyses exoravit, mansit et intravit cum filiis Israel terram promissionis; fuitque cognatus Moysis, id est affinis, quia frater conjugis Moysis. Alii per Cinæum intelligunt ipsum Jethro, quia fuit cognatus, id est socer Moysis. Unde (ut dicitur) in Hebræo habetur, Filii Cinæi soceri Moysis. Sed sensus redit in idem. Isti namque fuerunt posteri ipsius Jethro ac filii ejus, ad Judaismum conversi. Ascenderunt de civitate Palmarum, hoc est urbe nomine Engaddi, vel (ut alii dicunt) de Jericho, quæ interdum vocatur urbs Palmarum: quæ tamen tunc erat omnino destructa, nec reædificata [est] nisi post tempora David diu, ut legitur tertio Regum. Si ergo ascenderunt de Jericho, intelligendum est quod ascenderunt de locis vicinis urbi præfatæ.12 Unde Magister in historiis ait: Forte de campestribus Jericho, ubi erant cum filiis Benjamin, transtulerunt se ad tribum Juda. Jericho autem ad tribum Benjamin pertinebat, ut in Josue libro habetur.13 Ascenderunt ergo cum filiis Juda in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad. In sorte etenim Juda, fuit quoddam desertum ad plagam meridianam respectu loci aut oppidi nomine Arad. Et habitaverunt cum eo, id est inter filios Juda, quos ceteris principaliores et fortiores viderunt; atque (ut fertur) Hebræi dicunt, quod ideo illuc profecti sunt ac demorati, ut addiscerent legem ab Othoniel, quem dicunt fuisse peritum in lege. Verumtamen a Levitis poterant legem addiscere, præsertim a Phinees.
Consequenter narratur, qualiter tribus Juda reddidit vicem tribui Simeon, eam juvando. Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul14 Chananæum qui habitabat in Sephaath, id est Chananæos in oppido seu territorio illo, ad sortem Simeonis spectante, morantes, et interfecerunt eum, vocatumque est nomen urbis illius Horma, id est anathema, quia funditus fuit destructa. Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem atque Accaron cum terminis suis. Infra legitur: Hæ sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem:15 quinque satrapas Philistinorum. Porro Gaza, Ascalon et Accaron, erant urbes satraparum illorum. Ex quo videtur, quod urbes illæ manserunt sub illorum dominio satraparum. Quomodo ergo tribus Juda cepit eas? Nisi forte dicatur, quod post rursus eas amisit, vel cepit eas non perfecte ex toto, aut permixtim habitaverunt in eis cum Philistæis. Unde et postea contra se invicem pugnaverunt. Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit, id est, Dei auxilio adsistente, loca montuosa et oppida ibi sita in suo funiculo, jure et vi belli obtinuit; nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. Currus falcati, sunt ferrei currus instar falcis scindentes, seu ferreos uncos quasi falces habentes. Hinc et in Josue libro filii Joseph dixisse leguntur: Non poterimus ad montana conscendere, quum ferreis curribus utantur Chananæi qui habitant in terra campestri.16 Verumtamen, sicut filii Israel divina virtute obtinuerunt montana, ita et habitatores vallis ac campi potuissent eadem superare virtute, si tantam habuissent fidem, quod ex difficultate negotii per naturam, non hæsitassent de supernaturali adjutorio Dei, prout super Josue dictum est plenius. Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses;17 qui delevit ex ea tres filios Enac.
Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin; habitavitque Jebusæus cum filiis Benjamin in Jerusalem usque in præsentem diem. Jam dictum est, quod filii Juda ceperunt et combusserunt Jerusalem, habitatoresque ejus in ore gladii percusserunt. Quomodo ergo filii Benjamin nunc dicuntur habitasse in urbe illa, nec delevisse eos qui habitabant ibidem? Ad hoc B. Augustinus respondet, quod duæ tribus, scilicet tribus Juda et cognatio Benjamin, habuerunt urbem Jerusalem sibi communem. De hoc dictum est plenius super Josue, qualiter tribus Juda habuit urbes dupliciter, scilicet per concessionem et sortium divisionem; tribui vero Benjamin deputata est Jerusalem solum per sortem, et ita habitaverunt in ea aliqualiter reparata. Nec universi Chananæi habitatores Jerusalem fuerunt occisi a filiis Juda, quia nec illi qui in fortalitio erant, nec illi qui fugerant, nec qui tempore devastationis Jerusalem extra eam fuerunt; nec omnes hos potuit tribus Benjamin superare: et forsan ex cupiditate permisit quosdam illorum vivere, quos potuissent perimere, facientes in hoc contra Dei præceptum, ut in expositione Josue magis expressum est.
Domus quoque Joseph. Ex Joseph ortæ et computatæ sunt duæ tribus, videlicet Ephraim et Manasse. Sicque per domum seu familiam Joseph, potest intelligi utraque tribus, vel tribus Ephraim quæ principalior fuit. Itaque domus, id est filii ac posteri Joseph, ascenderunt in Bethel, quæ fuit urbs alia a Jerusalem, quæ etiam appellata est Bethel, quamvis et ista Bethel alio nomine vocata sit Luza, quemadmodum et Jerusalem. Fuitque Dominus cum eis. Nam quum obsiderent urbem quæ prius Luza vocabatur, viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum: Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam. Si viderunt virum illum exeuntem de Bethel, quare non consideraverunt qua via aut porta exierat? Respondetur, quod viderunt eum venientem de urbe, non tamen locum quo exiit: imo viderunt quod non exierat per aliquam urbis publicam portam. Ex quo conjecerunt, quod per occultum egressus fuerat locum. Dicuntque aliqui, quod civitas illa habuit subterraneum locum ad exeundum atque intrandum. Qui quum ostendisset eis secretum introitum, percusserunt urbem in ore gladii. Hominem autem illum et omnem cognationem ejus dimiserunt: propter benevolentiam et beneficentiam ejus in ipsos, sicut et Josue ac filii Israel eripuerunt Rahab et ejus cognationem a morte. Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et ædificavit ibi civitatem. Cognatio ejus profecta est secum, et habuit eum ut principem, quoniam per eum evaserunt interitum, et eorum subsidio urbem construxit. Vocavitque eam Luzam, quæ ita appellatur usque in præsentem diem.
Consequenter in textu describitur, qualiter quinque tribus Israel, puta Manasse, Ephraim, Zabulon, Aser et Nephthali, non deleverunt ex urbibus suis Chananæos, sed sub tributo permiserunt eos inter se commorari, contra præceptum Dei: ideoque paulo post inciderunt facinora multa, secundum quod Dominus eis per Moysen prænuntiavit. Textus autem est planus, atque in libro Josue pro magna parte præhabitus atque expositus, ita quod ista dicuntur vel hic per recapitulationem, vel ibi per anticipationem. Arctavitque Amorrhæus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent; habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testatio, in Aialon et Salebim:18 id est, Amorrhæi sic invaluerunt, quod non permiserunt Dannitas ad campestria suam habitationem diffundere, sed in urbibus suis in locis sublimibus compulerunt eos manere: quod Dannitæ pati meruerunt per sua peccata. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius. Hoc potest exponi, vel quod familia nata ex Joseph aggravata, id est oppressa est ab Amorrhæis, ita quod tandem facta est tributaria illis adversariis suis; vel quod manus seu potestas filiorum Joseph, aggravata est super Amorrhæos, et fecit eos sibi tributarios: quod magis verum existimo, quia et hoc de aliis tribubus Israel tunc legitur factum. Fuit autem terminus Amorrhæi, id est habitatio Amorrhæorum illorum superstitum, ab ascensu Scorpionis, id est montis sic appellati, in quo abundaverant scorpiones, ut super Josue dictum est, Petra, id est locus sic dictus a lapide quodam vel eventu qui contigit ibi, et superiora loca circa petram eamdem sita.
Footnotes
-
Josue vii. ↩
-
Judic. xx. ↩
-
Judic. III. 9, 10. ↩
-
Num. XX, 14. ↩
-
Josue XIX, 9. ↩
-
Josue xii, 24. ↩
-
Sap. xi, 17. ↩
-
Habac. ii, 8. ↩
-
* Adonibezec Josue x, 1-27. ↩
-
II Reg. v, 7. ↩
-
Josue xv, 63. ↩
-
III Reg. xvi, 34. ↩
-
Josue xviii, 21. ↩
-
Josue xv, 13-19. ↩
-
Judic. III, 1, 3. ↩
-
Josue xvii, 16. ↩
-
Josue XIV, 13; XV, 14. ↩
-
* testaceo ↩
Chapter 2 of 35