Articulus 34
EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI PRIMI : JURAVERUNT QUOQUE FILII ISRAEL IN MASPHA.
QUALITER reparata sit tribus Benjamin, quæ pene exstincta fuit, hic enarratur. Juraverunt quoque filii Israel in Maspha, antequam contra Benjamin pugnare cœperunt : Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem. Hoc juraverunt in detestationem facinoris Benjamitarum, et puto quod juraverunt, postquam cognoverunt tribum Benjamin velle adsistere Gabaanitis, quia extunc communicaverunt illis in crimine. Veneruntque omnes in domum Dei in Silo, etc., et flere cœperunt, dicentes : Quare, Domine Deus Israel, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis, id est ex Israelitico populo ? quasi dicant, Utinam non contigisset. Verumtamen nondum fuit tribus Benjamin omnino occisa, sed videbatur breviter peritura, quia non apparuit prima facie modus, qualiter posset per generationem conservari, eo quod ceteræ tribus jurassent filias suas non sociare Benjamitis conjugio, nec poterant gentiles accipere ob legis prohibitionem.
Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare in tabernaculo Domini. Sed nonne jam erat ibi altare ? Dicunt aliqui, quod illud prius in aliquibus reparaverunt, vel translatum fuit, ideo novum fecerunt; vel ejus relatio, atque in pristino loco positio, vocatur ejus exstructio. Et obtulerunt ibi, per manus sacerdotis, holocausta pro gratiarum actione de triumpho concesso, et pacificas victimas pro remissione culpæ, pace, et gratia conservationis in bono statu, et dixerunt : Quis non ascendit in exercitu Domini qui Benjamitas occidit, de universis tribubus Israel ? Hoc inquisierunt, ut ea occasione providerent residuis Benjamitis de nuptiis : qui enim ibi non erant, non juraverunt se non daturos filias suas filiis Benjamin; et item ut illos punirent. Ideo subditur : Grandi enim juramento se constrinxerant, quum essent in Maspha, interfici, id est, quod interficerent, eos qui defuissent. Ductique pœnitentia filii Israel super fratre suo Benjamin, cœperunt dicere : Ablata est tribus una de Israel. Unde uxores accipient ? Omnes enim in commune juravimus, non daturos nos his filias nostras. Idcirco dixerunt : Quis est de universis tribubus Israel, qui non ascendit ad Dominum in Maspha ? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Galaad, hoc est urbis sitæ in terra Galaad, in illo exercitu non fuisse. Eodem quoque tempore quum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.
Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et præceperunt eis : Ite et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos. Mirum videri potest, quod tam in tota tribu Benjamin quam in urbe hac Galaad etiam feminas ac parvulos peremerunt, quum parvuli penitus fuerint innocentes. Estque probabile, quod multæ feminæ displicentiam habuerunt de crimine illo Gabaanitarum. Ad quod dici potest, quod in majorem tanti facinoris detestationem hoc factum sit, et viri in suis uxoribus ac parvulis sint puniti, quum tamen viri in Benjamin ante mulierum ac parvulorum occasionem, fuerint pene omnes perempti. Fuit quoque mors illa innocentibus major corona, et feminis quæ pœnituerunt, vel in mortali culpa non erant, purgatio. Sed et rigor divinæ justitiæ commendabatur in hoc. Vir quoque et mulier una sunt caro, et proles est aliquid suorum parentum.1 Et hoc erit quod observare debebitis: Omne generis masculini et mulieres quæ cognoverunt viros, interficite; virgines reservate.
Antequam inceperunt interficere eos qui in Jabes commorabantur, cum diligenti examine scrutabantur pro posse, quæ virgines essent, et separabant eas seorsum. Et satis faciliter poterant invenire, quæ nec maritatæ nec diffamatæ fuerunt. Unde subjungitur: Inventæque sunt de Jabes Galaad quadringentæ virgines, quæ nescierunt viri torum, imo nec illegitimam copulam, et adduxerunt eas ad castra in Silo in terram Chanaan. Miseruntque filii Israel nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Remmon, hoc est in loco saxeo illo valde munito, et præceperunt eis, videlicet nuntiis, ut susciperent eos, scilicet Benjamitas illos, cum pace, reducendo eos inde pacifice ad populum Dei in Silo. Veneruntque filii Benjamin in illo tempore. Et datæ sunt eis uxores de filiabus Jabes Galaad, quadringentis videlicet viris, totidem sponsæ.
Dixeruntque majores natu, qui in suis familiis præsidebant, quorum tamen nullus præfuit toti plebi: Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? etc. Et ingenti studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israel, etc. Nonne ex quadringentis illis conjugiis poterat tribus Benjamin reparari? Poterat plane, sed non ita cito. Ideo propter ducentos residuos uxorandos, non debebant filii Israel præfatum suum frangere juramentum, quamvis quidam dicat oppositum. Ceperuntque, hoc est excogitaverunt, seu ab invicem acceperunt, consilium, atque dixerunt: Ecce solennitas Domini est in Silo anniversaria, id est annua quædam festivitas, quæ Silo sita est ad septentrionem urbis Bethel, non illius, quæ alio nomine vocatur Jerusalem. Præceperuntque majores natu filiis Benjamin, atque dixerunt: Ite et latitate in vineis. Quumque videritis filias Silo, id est filias civium urbis nomine Silo, ad ducendos choros, id est choreas, ex more procedere extra urbem, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli singulas uxores, id est quilibet unam puellam ad nubendum. Verumtamen raptus talis secundum legem non licuit, sed necessitas et majorum commissio excusavit raptores in toto vel partim. Quumque venerint patres earum ac fratres, et adversum vos queri, id est conqueri, atque jurgari cæperint, violentiam vobis objiciendo, dicemus eis: Miseremini eorum. Non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum: id est, isti Benjamitæ non dicunt quod filias vestras de jure acceperint, sicut hi qui vincunt in prælio, rapiunt filias eorum quos superant, et quantum ad hoc, non habent se præsumptuose; sed rogantibus ut acciperent, non dedistis: id est, filias vestras noluistis dare his Benjamitis, quum tamen rogarent sibi de uxoribus provideri. Et a parte vestra peccatum est, hoc est, vos ipsi estis in culpa: non ideo, quoniam filias vestras non dedistis filiis Benjamin, eas sibi dari rogantibus, eo quod promisistis vos non daturos filias illis, sicut et nos natu majores; sed quoniam filias vestras permisistis sic chorizando vagari, quod rapi taliter potuerunt.
Feceruntque filii Benjamin ut sibi fuerat imperatum, et juxta numerum suum rapuerunt sibi de his quæ ducebant choros, uxores singulas. Abieruntque in possessionem suam, quam habuerunt latissimam, quia sexcenti isti residui totam terram tribus Benjamin poterant possidere: idcirco feminæ eis assignatæ, et parentes quarumdam, facilius consenserunt filiis Benjamin ad ineundum connubia; ædificantes urbes, et habitantes in eis. Filii quoque Israel reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua.
In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat, id est, sine refrenatione fecit quod voluit.2 Nullus autem respiciens ad malum operatur, ut divinus Dionysius contestatur, id est, nullus optat aut facit malum sub ratione mali, sed solum sub ratione boni veri aut apparentis, quum bonum sit appetitus objectum. Hinc in Proverbiis habetur : Omnis viri via recta sibi videtur.3 Et rursus : Via stulti recta in oculis ejus.4 Verumtamen non est putandum, quod in diebus illis unusquisque in Israel fecit omnino sine refrenatione omne quod voluit, aut quod sibi bonum apparuit, quia et parentes prohibuerunt sobolem suam a multis malis, et domini suos ministros, in urbibus quoque fuerunt speciales rectores ac judices : ideo distributio præfata, est accommoda pro generibus singulorum ; vel per hyperbolen dictum est hoc, et quia in multis sic fuit. Denique, non solum dum deest superior aut prælatus, sed item dum is qui præest, est penitus negligens in corrigendis et corripiendis excessibus, verbum hoc dici potest : In diebus illis non erat rex in Israel. Talis etenim præsidens, nomine et non re præsidens est : cui loquitur Zacharias, O pastor et idolum !5 Præterea, quoniam clausula ista, In diebus illis, etc., etiam posita est in descriptione casus ipsius Michæ et Danitarum, asserit Josephus casum istum et illum circa eadem tempora contigisse.
Moraliter ex horum trium capitulorum historia informamur, quanta mala nascantur ex carnali concupiscentia, et quam ineffabiliter illa obtenebret et incorrigibilia faciat corda seducta :6 ideo prorsus vitanda est. Porro, per tribum Benjamin, quæ hominibus suæ prosapiæ opem et defensionem in malis exhibuit, intelliguntur, qui ex carnali amore aut commodo defendunt, excusant, et adjuvant suos propinquos, amicos, aut socios in peccatis, sicque ipsorum involvuntur sceleribus, atque justitiæ renituntur, tandemque pereunt. Rursus ex prædictis instruimur, quod volentes corripere aut corrigere alios, debent hoc facere ordinate, et in primis emendare se ipsos, neque ex rancore, sed zelo justitiæ vitia vindicare. Docemur quoque incauta nequaquam facere juramenta, sed omnia agere cum cautela. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
Chapter 35 of 35