Articulus 33
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI : EGRESSI ITAQUE SUNT OMNES FILII ISRAEL.
REORUM justa debellatio modo describitur. Egressi itaque sunt omnes filii Israel : non simpliciter omnes, sed omnes de quibus in fine præcedentis capituli continetur ; et pariter congregati, quasi vir unus de Dan usque Bersabee, hoc est de extremitatibus terræ promissionis a parte aquilonari, in qua erat tribus et urbs Dan, usque ad partem australem, in qua fuit civitas Bersabee, et terra Galaad, id est tribus Israel ultra Jordanem in terra Galaad, et circumcirca morantes, aliquibus tamen demptis, ut infra habetur, ad Dominum in Maspha, hoc est in loco aut oppido sic vocato.12 Et omnes anguli populorum, id est in extremis terminorum tribuum Israel demorantes, et cunctæ tribus Israel, verumtamen tribu Benjamin dempta, in ecclesiam populi Dei convenerunt.34 Jam dictum est quod convenerunt in Maspha ; porro domus seu tabernaculum Dei fuit adhuc in Silo : quomodo ergo nunc dicitur, quod convenerunt in ecclesiam populi Dei ? Respondetur, quod ecclesia populi Dei vocatur hic intransitive, ipse Dei populus congregatus, sicut et multitudo Christifidelium nunc appellatur Ecclesia. Convenerunt ergo in ecclesiam populi Dei, quia partes populi seu particulares tribus et turmæ, confluxerunt ad totum, imo confluendo totum constituerunt. Possunt quoque per angulos populorum, principes seu principales in tribubus designari. Quemadmodum enim latera concurrunt in angulo, sic communes et vulgares connectuntur in superioribus suis. Unde et Christus lapis angularis est appellatus, quia in ipso5 tanquam in angulo, conjuncti sunt per fidem et caritatem populi duo, videlicet Judæi atque gentiles. Quadringenta millia peditum pugnatorum. Hinc elici potest, quod filii Israel magis multiplicati fuerunt in Ægypto, non obstante ibi eorum servitute gravissima, deinde in solitudine, quam in terra promissionis hucusque. Nempe, si his quadringentis millibus addantur qui defuerunt, videlicet Benjamitæ et habitatores Jabes Galaad qui deerant, ut infra narratur, adhuc summa multum deficit a summa eorum, ad quam in prima numeratione, et item ab ea ad quam in secunda numeratione ascenderunt.67
Interrogatusque Levita maritus mulieris interfectæ, quomodo tantum scelus perpetratum esset : de qua re voluerunt certius informari, quamvis jam illud audierint per nuntios ejus. Voluerunt quoque agnoscere, an ejus recitatio nuntiis concordaret, quoniam factum principaliter tetigit eum. Respondit: Veni in Gabaa Benjamin cum uxore mea, illucque diverti. Et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam, hoc est, quidam viri Belial post solis occasum vallabant hospitium meum, volentes me occidere, id est per concubitum contra naturam usque ad mortem affligere, secundum unam expositionem in præcedenti articulo tactam ; vel secundum Josephi opinionem, volebant interficere virum, nisi eorum voluntati suam exponeret conjugem. Est autem satis probabile, quod femina illa fuit multum decora, et quod ejus pulchritudinem perceperunt pravissimi illi. Et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes, id est, immoderate et innaturaliter eam tractantes. Et recte ait, Libidinis furore : quia tam irrefrenatissimus concupiscentiæ ardor, merito furor vocatur, tanquam rationi prorsus contrarius. Denique mortua est. Quam arreptam, in frusta conscidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestræ, quia nunquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israel. Adestis omnes filii Israel. Decernite, hoc est, judicate secundum legis tenorem, quid agere debeatis: quia secundum legem tenebantur hoc vindicare.
Stansque omnis populus, et quasi unius hominis voce respondit, id est, concorditer determinaverunt: non quod omnes simul protulerint verba hæc, sed aliqui superiorum et judices, quorum sententiæ ceteri acclamabant. Credendum est quoque, quod Levita per testes probavit quæ dixit, præsertim per ministrum suum quem habuit secum, et per senem hospitem suum, et ejus domesticos, qui fortassis ob tantum flagitium egressi sunt Gabaa, atque ad testificandum adducti sunt. Non recedemus, id est non revertemur, in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum, donec fecerimus quæ sequuntur. Sed hoc contra Gabaa in commune faciemus. Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israel, et centum de mille, et mille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa Benjamin, et reddere ei pro scelere quod meretur.
Convenitque universus Israel, per synecdochen sumendo partem majorem pro toto, ad civitatem Maspha, quasi homo unus, eadem mente unoque consilio, ut dictum est; et miserunt nuntios ad omnem tribum Benjamin, scilicet ad diversas urbes ipsorum, qui dicerent: Cur tantum nefas in vobis repertum est, id est in aliquibus de vestra progenie? quasi dicant: Hoc vobis cedet in dedecus, nisi dissentiatis, et puniendos tradatis malefactores. Ideo subditur: Tradite homines de Gabaa qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israel.
Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israel audire mandatum, sed ex cunctis urbibus quæ sortis suæ erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Israel dimicarent. Quod fuit omnino injustum, et ex carnali amore atque elatione processit, non ex zelo justitiæ, nec ex caritate. Inventique sunt viginti quinque millia de Benjamin educentium gladium, præter habitatores Gabaa qui septingenti erant præter mulieres et parvulos, viri fortissimi, hoc est valde fortes in corpore, fortitudine virtutum carentes in anima, ita sinistra, ut dextra præliantes: sicque instar Aod judicis quasi ambidexteri erant;8 et sic fundis jacientes lapides ad certum, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur. Hoc totum hyperbolica est locutio, in qua aliquid dicitur per excessum, ad insinuandum magnitudinem aut eminentiam rei, quæ aliter tam convenienter exprimi nequit: ideo in tali locutione non continetur mendacium, quia et loquens scit quousque credatur. Itaque per verba inducta non aliud designatur, nisi quod habitatores Gabaa erant fundibularii valde periti, non autem quod juxta verborum tenorem, potuerint tangere a remoto capillum, quem nec videre sic poterant: sicut et Pharao dixit ad Joseph, Sine oris tui imperio nemo movebit manum aut pedem in omni terra Ægypti.9
Virorum quoque Israel, absque filiis Benjamin, inventi sunt quadringenta millia educentium gladios, et paratorum ad pugnam. Qui, scilicet filii Israel contra Benjamin congregati, surgentes, venerunt in domum Dei, hoc est in Silo. Itaque de Maspha venerunt in Silo, et in tabernaculum Dei causa orationis, atque ut ibi per summum sacerdotem consulerent Dominum, sicut tunc moris erat. Unde subjungitur: consulueruntque Dominum per Phinees, qui per orationem et sacrificium petiit sibi revelari quod quærebatur, atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Benjamin? Ex hoc probatur vera esse opinio Josephi, affirmantis quod ista historia gesta sit ante Othoniel, nullo judice præsidente. Si enim Othoniel aut alius judex tunc præfuisset, accepissent illum pro duce exercitus, nec super hoc Dominum consuluissent. Nam et in ceteris bellis sub judicibus gestis, ipsi judices fuerunt duces exercitus. Quibus respondit Dominus per angelum : Judas sit dux vester. Hoc potest intelligi vel de tribu illa, vel de viro aliquo principali in ea, ut scilicet tribus illa esset in exercitu prima ac principalis, vel quod aliquis vir ex ea esset princeps exercitus.
Statimque filii Israel surgentes mane, castrametati sunt juxta Gabaa. Et inde procedentes ad pugnam contra Benjamin, urbem Gabaa expugnare cœperunt. Egressique filii Benjamin de Gabaa, occiderunt de filiis Israel viginti duo millia virorum. Rursum filii Israel et fortitudine et numero confidentes. Ex hoc habetur, quod tam in primo congressu quam in isto filii Israel cum immoderata audacia et quadam elatione, videlicet in sui exercitus multitudine, ac propriis viribus magis, quam in Domino confidentes, processerunt ad pugnam : ideo Dominus permisit eos bis prosterni, ut humiliati, ad ipsum confugerent. In eodem loco in quo prius certarant, aciem direxerunt, ita tamen, ut prius ascenderent in Silo ad domum Dei, et flerent coram Domino usque ad noctem. Verumtamen fletus ille non processit ex vera contritione et humilitate, sed magis ex damni sui dolore, et suæ dejectionis rubore. Consulerentque eum, et dicerent : Debeo ego populus et exercitus tuus, ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin fratres meos : dicendo, Fratres meos, fatentur se non ex invidia, sed zelo justitiæ contra illos moveri, quasi justitiam carni et sanguini præferentes ; an non? Quibus ille respondit : Ascendite ad eos, et inite certamen.
Quumque filii Israel altera die contra filios Benjamin ad prælium processissent, eruperunt filii Benjamin de portis Gabaa, et occurrentes eis, tanta in illos cœde bacchati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent.
Quocirca mirum videtur quod succubuerunt, quum tamen, Deo jubente, inissent certamen. Et cur Dominus dixit eis, ut congrederentur, quum eos agnosceret ruituros? Et respondendum, quod ideo, quia justam causam habebant. Expediebat quoque eorum saluti, in prælio cadere, quia et ipsa congressio morsque illata, fuerunt eorum purgatio. Voluit item eorum fidem probare, et obedientiam coronare ; imo nos omnes instruere, ut nequaquam frangatur spes nostra et fides in Domino, etiamsi adversa contingant, quemadmodum sanctus Job loquitur :10 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo. Hinc elici potest, quod interdum in bellis succumbunt hi qui justam prælii habent causam : quod propter eorum aliquas culpas solet accidere, et pro eorum salute. Porro injusti ad majorem suam damnationem, temporalem sortiuntur prosperitatem, quia et ipsi fortassis aliquid habent boni, quod temporaliter multeretur. Denique præter causam prætactam, assignatur et alia rationabilis causa a Catholicis et Hebræis, cur filii Israel bis sunt victi : quia videlicet circa vindictam injuriæ Dei fuerant negligentes (quia Danitas, qui modico tempore ante hoc factum ad idololatriam corruerunt, non impugnaverunt, sicut in Deuteronomio fuit præceptum ;11 et sicut tempore Josue voluerunt novem tribus pugnam inire contra tribum Ruben et Gad, ac mediam tribum Manasse, quum putassent illos altare12 sacrilegum construxisse), quum tamen ad ulciscendam injuriam hujus Levitæ, fuerint satis proni.13
Quamobrem omnes filii Israel, puta residui de eorum exercitu, venerunt in domum Dei, et sedebant flentes coram Domino, ex vera contritione et humilitate, certi quod propter aliqua sua peccata sic essent prostrati. Jejunaveruntque illo die usque ad vesperam, pro satisfactione divinæ offensæ, et obtulerunt ei holocausta, ad divinæ reverentiam majestatis, quam offende- runt, et pacificas victimas, pro remissione suarum culparum ad pacificandum se Domino, et ut victoriam obtinerent. Fuitque magnum, quod bis tam lamentabiliter pro causa justa prostrati, imo et semel ad prælium ire jussi, nequaquam contra Dominum murmuraverunt, imo nec contra Phinees sacerdotem, suspicando quod eos deceperit referendo divina responsa, aut confingendo; sed humiliter confugerunt ad Deum, eumque orando, plorando, sacrificando, et jejunando, imo et cordialiter pœnitendo placare conati sunt. Et super statu suo interrogaverunt, hoc est, per sacerdotem petierunt sibi divinitus revelari, quid eis esset agendum in tali articulo et eventu. Eo tempore ibi erat arca fœderis Domini, et Phinees filius Eleazari filii Aaron præpositus domus, id est princeps et pontifex tabernaculi Dei. Consuluerunt igitur Dominum per Phinees, per cujus manus et sacrificia obtulerunt, atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite. Unde apparet, quod urbs Gabaa fuit altius sita, quam campus in quo filii Israel erant. Cras enim tradam eos in manus vestras.
Posueruntque filii Israel insidias per circuitum urbis Gabaa: quatenus viri illi in insidiis positi, intrarent atque incenderent urbem, Benjamitis inde egressis ad pugnam contra reliquos Israelitas. Qualiter autem liceat uti insidiis in præliis justis, dictum est super Josue octavo.14 Et tertia vice, sicut semel et bis, contra filios Benjamin exercitum produxerunt. Sed et filii Benjamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios15 longius persecuti sunt, hoc est filios Israel, qui ex industria et condicto fugerunt, ut filios Benjamin ab urbe sua protraherent; ita ut vulnerarent ex eis, sicut primo die et secundo, et cœderent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel, et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros. Putaverunt enim eos solito more cedere. Qui fugam arte simulantes, inierunt consilium, ut abstraherent eos de civitate, et quasi fugientes, ad supradictas semitas perducerent. Omnes itaque filii Israel surgentes de sedibus suis, etc., hoc est, major pars exercitus quæ se remote a civitate absconderat, surgens de suis latibulis, cœpit Benjamitis resistere. Erat quippe exercitus filiorum Israel in tres partes divisus: quarum una et minor jacuit in insidiis circa urbem; alia pars et major, accessit urbem ad provocandum et extrahendum filios Benjamin; tertia et maxima pars fuit remote latens, et ad illam protraxerunt filios Benjamin, filii Israel qui simulaverunt fugam. Ingravatumque est bellum contra filios Benjamin, et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus.
Percussitque eos Dominus, hoc est percussioni exposuit, in conspectu filiorum Israel, quibus dedit virtutem percutiendi Benjamitas. Et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque millia, et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium, etc. Remanserunt itaque de omni numero Benjamin, qui evadere potuerunt et fugere in solitudinem, sexcenti viri. Sederuntque in petra Remmon, hoc est in loco petroso, munito in solitudine, mensibus quatuor. Et planxerunt ibi suam calamitatem magno ploratu. Regressi autem filii Israel, omnes reliquias civitatis Gabaa, a viris usque ad jumenta gladio percusserunt. An vero quod ait, Usque ad jumenta, intelligendum sit inclusive, an potius exclusive, dubium esse potest. Cunctasque urbes et viculos Benjamin vorax flamma consumpsit. Occiderunt autem filii Israel etiam mulieres et parvulos ac parvulas in tota Benjamin tribu.
Refert Lyra in Hebræo haberi, quod filii Benjamin præter habitatores Gabaa, erant viginti sex millia, et quod mille ex eis fugerunt ad oppida sua, ex quibus prius venerunt in Gabaa, atque in oppidis illis a filiis Israel sint occisi. Sed hoc non videtur textui consonare, quo dictum est: Remanserunt itaque de omni numero Benjamin, qui evadere potuerunt, et fugere in solitudinem, sexcenti viri : nisi forte quod ait, Et fugere in solitudinem, sit determinatio ejus, quod dicitur, Qui evadere potuerunt. Ex his patet tota hujus capituli littera, quæ est prolixa.
Footnotes
Chapter 34 of 35