Proœmium
HÆC vocabitur virago. Gen. II, 23.
Quamvis hoc nomen, Virago, primæ mulieri ac matri omnium nostrum, tanquam proprium fuit impositum ab homine protoplasto, quia de viro sumpta fuit et formata; unicuique tamen mulieri viriliter agenti jam potest competere, et tanto eminentius venerabili atque magnanimi viduæ Judith, quanto inter feminas virilius egit: quæ tam fortissime agnoscitur operata, quod etiam superbæ et feroces gentes barbaricæ, Persæ, Medi, Assyrii, horruerunt constantiam ejus. Multa narrantur de viris præclaris, qui amore boni communis se magnis exposuerunt periculis, et pro liberatione populi sui se dederunt mortis discrimini: quibus hæc fidelissima femina, omni virtute ornata, fide, spe, caritate, et boni communis affectu tota succensa, non immerito comparatur. Hæc typus est Virginis gloriosæ, hæc figura militantis Ecclesiæ: quæ sub lege Mosaica evangelicam duxit vitam, imo in vita activa et contemplativa perfecta fuisse ostenditur; quæ sua conversatione honestissima, facta est exemplar et regula vitæ et castimoniæ vidualis;1 quæ sacerdotibus et principibus plebis suæ fuit prudentior atque constantior; cujus præconia infra in expositione libri sui plenius innotescunt.
Qualiter autem intelligendum sit, quod beatus Hieronymus in prologo libri hujus asserit, librum hunc ab Hebræis inter Hagiographa computari, et a Nicæna synodo in sanctarum numero Scripturarum collocari, supra in proœmio super Tobiam expositum est.
ENARRATIO
IN LIBRUM JUDITH
Footnotes
-
Judith VIII, 9 et seq. ↩
Chapter 2 of 18