Articulus 1
EXPOSITIO CAPITULI PRIMI : ARPHAXAD ITAQUE REX MEDORUM SUBJUGAVERAT GENTES MULTAS.
BENEFICIUM magnificæ liberationis concessæ filiis Israel per venerabilem viduam Judith, in hoc libro describitur: ideo præmittuntur præambula quædam ad declarandum, qualiter facta sit liberatio illa. Arphaxad itaque rex Medorum subjugaverat gentes multas imperio suo: quia non suffecit suæ ambitioni atque tyrannidi regnare in Media, sed ad monarchiam quamdam adspirans, multas provincias per armorum violentiam subdidit sibi; nec erat heres regni Medorum, sed natus ex populo regni illius. Cyrus quippe rex Persarum, victo Astyage avo suo rege Persarum, ipsum Astyagem tractavit humane, dans ei regnum Hyrcanorum, id est Parthorum, et Dario fratri matris suæ filiæ Astyagis, dedit regnum Medorum sub spe redeundi ad illud, seu rehabendi id ipsum: quod et factum est. Mortuo autem Cyro, Arphaxad Medus partem regni illius sibi attraxit, ut tandem toti Mediæ præsideret. Atque in urbe Ecbatanis nomine surgens, urbem illam vehementer auxit, reparavit, munivit, et quasi inexpugnabiliter confortavit muris, portis et turribus, præsertim ad resistendum filio Cyri regis: prout hæc in Scholastica historia plenius recitantur. Hinc subditur: et ipse ædificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis: quam dicitur ædificasse, quia præfato modo eam reparavit, auxit et melioravit. Juxta quem sensum Nabuchodonosor fertur dixisse: Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi in domum regni?1 quum tamen Babylon diu ante fuerit ædificata, quum scriptum sit in Genesi:2 Fuit autem principium regni ejus, scilicet ipsius Nemrod, Babylon et Arach.
Arphaxad itaque urbem illam construxit ex lapidibus quadratis, ut muri, turres, portæ, et domus exsisterent fortiores, et sectis, ut essent pulchriores. Fecit muros ejus in altitudine cubitorum septuaginta, et in latitudine cubitorum triginta; turres vero ejus posuit in altitudine cubitorum centum. Quod totum ministerio gravissimo gentium quas subjugaverat, fecit, sicut et Nabuchodonosor Babylonem, cum qua urbs ista Ecbatanis similitudinem habuit magnam; sed ad ipsius æqualitatem et excellentiam non pervenit, quum muri Babylonis legantur fuisse altitudinis centum cubitorum, et quinquaginta in latitudine, turres vero ducentorum cubitorum. Per quadrum vero earum, latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, id est, utrumque latus turrium per quadrum cubitorum protendebatur spatio pedum viginti ultra latitudinem murorum. Nam turres erant figuræ quadrangularis ad æquales angulos, et muri turrium extendebant se per spatium viginti pedum, tam extra urbem quam infra, ultra latitudinem murorum. Posuitque portas ejus in altitudine turrium : ita quod erant centum cubitorum, quemadmodum turres, ut littera videtur sonare, quamvis aliqui aliter dicant.
Et gloriabatur inaniter, quasi potens, id est tam superbe et præsumptuose, ac si a se ipso habuisset potentiam, sicut in Ezechiele Dominus loquitur Pharaoni :3 Audi, Pharao, draco magne, qui dicis, Meus est fluvius, et ego feci me ipsum. Vel, Quasi potens, quia utique potens fuit, sed non tam singulariter ut putavit. In potentia exercitus sui copiosi, et in gloria quadrigarum suarum, id est in multitudine, fortitudine, ac eminentia suorum curruum bellicorum : quia frequenter consueverunt olim pugnare stando in curribus, prout ex libris Josue et Judicum innotescit.45
Anno igitur duodecimo regni sui, non præfati Arphaxad, sed duodecimo anno regni Cambysis filii Cyri, de quo subditur, Nabuchodonosor rex Assyriorum : qui alio nomine dictus est Cambyses, atque in Esdra nominatur Artaxerxes vel Assuerus ;6 qui regnabat in Ninive civitate magna, quam ante jam Chaldæi destruxerunt, sed postea exstitit reparata. Porro Cyrus rex adhuc vivens, filio suo Cambysi tradidit regnum Assyriorum, cujus regni metropolis Ninive erat. Regnavit autem Cambyses in monarchia solummodo octo annis. Idcirco, quod hic dicitur de duodecimo anno regni ejus, accipitur per inclusionem annorum quibus regnavit, Cyro monarcha patre suo adhuc vivente. Pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit, id est vicit, eum in campo magno qui appellatur Ragau, in quo tam magni exercitus poterant collocari, circa Euphraten et Tigrim, id est inter duo flumina illa, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum.
Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor hujus, tanto adversario suo dejecto, et cor ejus elevatum est in superbiam plus quam ante, non Deo, sed robori suo triumphum illum adscribens, quum tamen omnipotens mundi Rector per ipsum tanquam per suum flagellum castigasset et occidisset violentum illum, tyrannicumque Arphaxad : secundum quod in Isaia rex Assyriorum Sennacherib, vocatur virga furoris Dei et baculus ejus.7 Et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco, metropoli regni Syriæ, juxta illud Isaiæ, Caput8 Syriæ Damascus, et Libano, et ad gentes quæ sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Galilæam, in campo magno Esdrelon, et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse.
Circa hoc oritur quæstio duplex. Prima, quoniam Cyrus pater istius fuit monarcha : unde ait, Omnia regna terræ dedit mihi Deus cœli ;9 monarchia autem nondum ablata fuit Medis et Persis ; ergo Cambyses imperavit jam et præfuit omnibus regnis his. Secunda est, quoniam Samaritani leguntur in libro primo Esdræ favisse huic regi, ad quorum petitionem prohibuit templi reparationem, quod pater ejus licentiavit reædificari.10 Iste est namque Artaxerxes, cui scripserunt Samaritani, memores salis quod in palatio comederant regis.11 Ad primum horum aliqui dicunt, quod Cambyses seu Nabuchodonosor iste petiit a præfatis regnis et populis tributa multo graviora quam pater ipsius. Ideo contradixerunt ei, et nuntios ejus remiserunt vacuos a tributis et sine honore, sicut habetur in textu. Alii dicunt, quod Cyrus habuit monarchiam in partibus orientalibus, non in occidentalibus, inter quas dicunt istas in textu expressas fuisse, respectu partium in quibus Cyrus habuit monarchiam. Ad aliud Lyra respondet, quod liber iste ab Hebræis omnino apocryphus reputatur, quia in hac re et aliis multis non videtur bene consonus quibusdam Scripturis canonicis. Potest etiam dici, quod quamvis Samaritani illi favebant regi huic contra Judæos, tamen quia jam tam gravia exegit tributa, fuerunt aversi: vel quamvis aliqui superiores inter ipsos zelabantur pro rege, communes tamen Samaritæ noluerunt regi sic subjici; vel quod de contradictione inductum est, non refertur ad eos, de quibus objectio loquitur, qui quoniam aliorum respectu erant paucissimi, quasi non computantur.
Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum: qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, ac sine honore abjecerunt. Tunc indignatus Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam, id est contra habitatores regnorum et provinciarum illarum, juravit per regnum suum et thronum, id est per propriam potestatem et jurisdictionem, tanquam per sacra et quædam dignissima, quod defenderet se de omnibus regionibus his, id est, injuriam sibi factam ab illis vindicaret. Nempe ex vehementi superbia, abjectionem legatorum suorum reputavit quasi sui ipsius impugnationem; vel minus dicendo, plus designabat, per quemdam tropum loquendi, qui litotes nuncupatur.
Quidam per Nabuchodonosor istum spiritualiter intelligunt diabolum, qui quum plurimos sibi subjecerit, intumescit; sed prosecutioni historiæ non videtur ad sensum hujusmodi concordare. Non enim per Arphaxad regem potest intelligi princeps fidelis, sed ipse quoque diabolus; Satanas autem (ut ait Salvator) in se ipsum divisus non est: vel princeps incredulus, qui non resistit diabolo. Similiter gentes idololatræ, quæ in textu leguntur contradixisse Nabuchodonosor regi, non designant plebem fidelium: nec repugnant, sed subduntur, serviuntque diabolo.12
Footnotes
Chapter 3 of 18