Skip to the text

Articulus 16

ELUCIDATIO CAPITULI SEXTIDECIMI: TUNC CANTAVIT CANTICUM HOC DOMINO JUDITH.

FINALITER introducitur hic laus et gratiarum actio Judith, quam obtulit Deo in recognitionem beneficiorum suorum ac tanti triumphi. Consuetudo autem fuit Judæis, de magnis beneficiis atque victoriis canticum Deo offerre. Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith, dicens : Incipite Domino in tympanis, id est, cum talibus musicis instrumentis incipite Deum laudare, quatenus ex melodia musicorum provocemini ad devotionem majorem; et eadem ratione, cantate Domino in cymbalis. Porro tympanum est pellis seu corium super lignum extentum ex una parte :1 et significat carnis castigationem ac mortificationem, spiritualemque jucunditatem in tali virtuoso exercitio consistentem. Cymbalum vero est musicum instrumentum, ex permixtis metallis sonum reddens acutum : per quod unanimis plurima psalmodia, seu laus Deo oblata, exprimitur. Idcirco qui carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigit2, atque cum aliis concorditer psallit, spiritualiter cantat Domino Deo in cymbalis, juxta illud ad Romanos : Unanimes uno ore honorificetis Deum. Modulamini, id est, cantate illi, psalmum novum, id est recens præconium pro novis beneficiis istis. Exsultate spirituali lætitia, et invocate nomen ejus, id est, ex intimo cordis affectu ipsum orate. seus : Plures nobiscum sunt quam cum illis, id est cum pravis hominibus.

Venit Assur, id est exercitus Assyriorum cum principe suo, ex montibus ab aquilone, id est per loca montuosa a plaga septentrionali secundum unum respectum, ut tactum est supra, in multitudine fortitudinis suæ : cujus multitudo obturavit torrentes, eos terra replendo aut epotando per se et per sua jumenta. Dixit se incensurum fines meos, id est oppida, villas, castella terræ promissionis, et juvenes meos occisurum gladio, infantes meos dare in prædam, et virgines in captivitatem. Deus autem omnipotens : qui ait in Jeremia :3 Quis similis mei? et quis sustinebit me?45 et quis est iste pastor qui resistat vultui meo? nocuit, id est læsit, eum (secundum antiquam grammaticam), et tradidit in manus feminæ principem Assyriorum. Et confudit eum, id est, confusibiliter fecit occidi.

Dominus conterens bella, id est, bellatores et bella injusta contra populum suum insurgentia destruens, dando victoriam suis fidelibus, sicut in Exodo, Josue, Judicum, librisque Regum, Paralipomenon et Machabæorum, copiose describitur. Invisibilium quoque hostium tentamenta et prælia facit superari ac destrui, juxta illud ad Romanos :6 Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Dominus nomen est illi. Qui posuit castra sua, id est tentoria seu exercitus suos, vel angelorum subsidia : de quibus Joel, Multa (inquit) sunt nimis castra Dei, fortia et facientia verbum ejus.7 Unde visis angelis sibi obviantibus, Jacob ait in Genesi :8 Castra Dei sunt hæc. In medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum visibilium et invisibilium : juxta illud in Psalmo, Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.9 De quibus et quarto Regum libro loquitur Eli-

Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, id est Holofernes, princeps et potentior inter suos. Quemadmodum enim naturale robur corporis præcipue consistit in corde, sic fortitudo exercitus in principe militiæ. Hinc libro de Re militari ait Vegetius, quod sicut cor est in medio corporis, sic princeps militiæ esse debet in medio sui exercitus. Itaque potens ille non cecidit a juvenibus, id est, interfectus non est manu juvenum, qui in bellis frequenter se exponunt periculis, ut magnum aliquid agere videantur, et probitatem ostendant. Unde secundo libro Regum Abner dixit ad Joab : Surgant pueri et ludant coram nobis.10 Quorum unusquisque defixit gladium suum in latus contrarii. Et vocatus est locus ille, ager Fortium. Nec filii Titan percusserunt eum. Filii Titan dicuntur quidam Græcorum valde excellentes in viribus, qui interdum vocantur Titanes. Titan quoque nonnunquam pro sole accipitur : a quo dicuntur Titanes, quasi mundum sua proprietate illuminantes. Idcirco inepta videtur expositio intelligentium per filios Titan, filios gigantis sive gigantum.

De quibus et subditur: Nec excelsi gigantes opposuerunt se illi.

Sed Judith filia Merari: cujus genealogia supra descripta est; in specie faciei suæ dissolvit eum, hoc est, per pulchritudinem traxit eum in laqueum mortis, juxta sensum introductum:1112 ex qua expositione patet sensus verborum sequentium, Exuit se vestimento viduitatis, usque ibi, Amputavit cervicem ejus pugione, id est gladio brevi pungenti. Horruerunt Persæ constantiam ejus, hoc est, horror invasit corda Persarum, ex consideratione constantiæ Judith, quæ tantum principem ausa fuit invadere, et Medi audaciam ejus. Hi Persæ et Medi fuerunt in Assyriorum exercitu, qui cum stupore timuerunt tam horrendam sui principis mortem a femina attentatam.

Tunc ululaverunt castra Assyriorum, hoc est, acies eorum miserabiliter clamaverunt, sicut in quartidecimi fine capituli legitur: Factus est clamor incomparabilis in medio castrorum eorum;13 quando apparuerunt humiles mei, hoc est filii Israel, præsertim habitatores Bethuliæ ad Deum humiliter clamitantes, arescentes in siti, hoc est aridi præ potus inopia. Filii puellarum compunxerunt eos, id est, filii Israel ex Hebræis puellis nati, simul vulneraverunt et punxerunt fugientes Assyrios. Et perierunt Assyrii in prælio a facie Domini mei, hoc est, ab adspectu et adjutorio Dei occisi sunt Assyrii, in illa impugnatione eis ab Hebræis illata.

Hymnum cantemus Domino; hymnum novum cantemus Deo nostro. Adonai Domine, magnus es tu. Adonai, est nomen Hebraicum, quod interpretatur Dominus. Sicque duo hæc nomina, idem significant; et unum est expositivum alterius, sicut quum dicitur, Abba pater.14 Atque, ut asserit Glossa, Adonai est unum de decem nominibus Dei apud Hebræos.1516 Præterea aliqui libri habent: Adonai Domine Deus. Et sic Magister in historiis ponit, addens: Super hoc canticum invenis, quod dicit Hieronymus super Psalmum, Domine Dominus noster:17 quia quum in Hebræo legitur nomen

A Domini geminatum, sicut hic, Adonai Domine Deus, primum est τετραγράμματον, apud Hebræos ἄρρητον, hoc est ineffabile; secundum vero est nomen Domini commune. Itaque, Adonai Domine, magnus es tu, non corporis quantitate, sed incircumscriptibili majestate, et prorsus infinita perfectione. Et præclarus in virtute tua, hoc est excellentissimus potestate et sanctitate, ac in te ipso supersplendidissimus et superpulcherrimus, inaccessibilem lucem inhabitans.18

Tibi serviat omnis creatura tua: quia dixisti, et facta sunt; misisti spiritum tuum, et creata sunt, id est, imperium effudisti, seu Spiritus Sancti potestatem in opus procedere voluisti: juxta illud Psalmistæ, Verbo Domini cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.19 Et non est qui resistat voci tuæ, hoc est tuo imperio, quo absolute vis aliquid fieri. Nullus quoque potest verbis divinarum jussionum de jure resistere: quibus tamen de facto multi resistunt. Montes a fundamentis movebuntur cum aquis, quando tu jusseris: juxta illud, Qui respicit terram, et facit eam tremere;20 qui tangit montes, et fumigant. Petræ sicut cera liquescent ante faciem tuam, hoc est ex majestatis tuæ præsentia et præcepto. Quod tamen imminente futuro generali judicio, maxime fiet per ignem conflagrationis, secundum illud, Ignis ante ipsum præcedet;21 itemque, Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini.22 Hinc fertur in Job: Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutientur.23 Ecclesiasticus quoque ait: Ecce cœlum et cœli cœlorum, abyssus et universa terra, et omnia quæ in eis sunt, in conspectu Dei commovebuntur;24 montes simul et colles, et fundamenta terræ, et quum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. Qui autem timent te filiali timore, perseveranter usque in finem, magni erunt apud te per omnia: quia fulgebunt sicut sol in regno suo, et nihil deerit eis.252627

Væ genti insurgenti super genus meum, id est contra filios Israel, et nunc contra Christianos injuste se erigenti. Dominus enim omnipotens vindicabit in eis peccata eorum contra fideles commissa : juxta illud Deuteronomii, Quia sanguinem servorum suorum ulciscetur, et vindictam retribuet in hostes eorum.28 In die judicii generalis ac particularis visitabit illos, visitatione pœnæ et condemnationis. De qua loquitur per Sophoniam : Visitabo super omnem qui arroganter ingreditur; et visitabo super viros defixos in fæcibus suis.29 De qua visitatione loquitur Isaias, Post dies multos visitabuntur :30 quia damnati post quamcumque seu quantumlibet longam durationem punientur. Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum : juxta illud Isaiæ, Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur.31 Ideo subditur : ut urantur et sentiant usque in sempiternum. Et de igne illo nulla est dubitatio, quin vere sit corporalis et acerrime puniens, sed non consumens. Porro de verme communiter dicitur, quod sit spiritualis, videlicet remorsus synderesis. Verum, quia hic dicitur, Dabit ignem et vermes in carnes eorum; aliqui, ut Haymo et eum sequentes, de corporalibus, edacibus, horrendissimis ac monstruosissimis vermibus istud exponunt. De quo nuper plenius scripsi super illud Ecclesiastici, Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii, ignis et vermis :32 idcirco hoc loco pertranseo.

Amplius, veneranda hæc Judith ac populus, non laudibus tantum, sed et sacrificiis Deum honoraverunt, sicut subjungitur. Et factum est post hæc, omnis populus, id est quidam de omnibus, præsertim majores ac bellatores, post victoriam venit ad Jerusalem, ubi erat locus sacrificiorum, adorare Dominum : quem in omni loco poterant adorare, sed adorare cum sacrificiis non licebat nisi in templo, nisi ex inspiratione et dispensatione divina. Et mox ut purificati sunt omnes, secundum legem. De purificatione autem redeuntium a bello, legitur in Numerorum libro :33 qui purificabantur adspersione aquæ lustrationis, de qua iterum Numerorum libro habetur. Obtulerunt holocausta : quæ ad divinæ majestatis honorem totaliter incendebantur, in signum quod rationalis creatura debet se totam Deo offerre, ac divino mancipare obsequio; et vota, id est votivas seu spontaneas hostias, et repromissiones suas, id est oblationes quas facere promiserunt.34 De quibus omnibus in Levitico legitur. Porro Judith universa vasa, id est arma, bellica Holofernis, quæ dedit illi populus, et conopeum, de quibus jam dictum est, obtulit Deo totius victoriæ donatori, in recognitionem et jugem commemorationem beneficiorum ipsius. Propter quod subditur : in anathema oblivionis, id est ad condemnationem et exclusionem immemorationis beneficiorum tantorum. Fecit enim ea suspendi vel reservari in templo, ut filii Israel ea intuendo, memores semper essent beneficiorum istorum.

Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum, id est spirituali lætitia secundum apparatum hominum virtuosorum, et sicut in faciebus sanctorum virorum solet ex interiori sinceritate et jucunditate interna, jucunditas quædam forinsecus ac claritas relucere. Et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith. Post dies autem illos unusquisque rediit in sua.

Et Judith magna facta est in Bethulia, quia crevit quotidie in sapientia et virtute, et in honore habebatur præcipuo, et præclarior erat universæ terræ Israel, id est clarissima mulierum Israelitarum tempore illo. Erat autem virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suæ, ex quo defunctus est Manasses vir ejus. Erat autem festis diebus procedens cum magna gloria : non utique cum fastu et pompa, sed ex devotione, et pro Dei honore, qui eam sic exaltavit, et cujus gratia considerabatur in ea. Processit autem cum decenti ornatu atque familia, prout decuit excellentiam; et gloriabatur in Domino.35 Mansit autem in domo viri sui annis centum et quinque : non quod tot annis habitaverit in domo mariti defuncti, sed tamdiu quod pervenit ad annos vitæ suæ centum et quinque. Et dimisit abram suam liberam, id est, liberavit, imo et locupletavit eam abunde : quam dilexit ut filiam, juxta illud Ecclesiastici, Servus fidelis sit tibi dilectus quasi anima tua, et quasi filium tracta eum.36 Et defuncta est, ac sepulta cum viro suo in Bethulia, luxitque eam populus diebus septem, sicut in Ecclesiastico scriptum est : Luctus mortui, dies septem ; luctus autem fatui et iniqui, omnes dies vitæ eorum.37

In omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israel. Hoc non potest intelligi sicut sonat, quum ea vivente Assyrii gravissime perturbaverint Israelem. Sed sensus est, quod in spatio vitæ ejus post præfatam victoriam, nullus generalem persecutionem Israelitico intulit populo. Et post mortem ejus multis annis : et hoc meritis sanctæ feminæ hujus. Dies autem victoriæ hujus festivitatis, ab Hebræis in numero sanctorum et festivorum dierum accipitur, et colitur a Judæis ex illo tempore usque in præsentem diem ; atque, ut in Scholastica historia fertur, Cambysa est vocata a Cambyse seu Nabuchodonosor rege, ad Dei honorem ac impii regis confusionem.

Præterea constat, hanc magnanimem, castam et fervidam Judith, fuisse figuram Virginis gloriosæ atque Ecclesiæ:38 Holofernem autem et ejus exercitum, designasse diabolum et angelos tenebrarum, qui semper impugnant Ecclesiam. Beatissima autem Maria virgo prorsus devicit diabolum, sicut de ea Deus prædixit illi iniquo : Inimicitias ponam inter te et mulierem, ipsa conteret caput tuum. Et quanto Christifera Virgo et sancta Ecclesia in omni virtute et gratia pulchriores exsistunt, tanto plus impius ille eas subvertere nisus est. Sed ipsæ prostraverunt eum proprio pugione ipsius, dum tentamenta illius penitus confutantes, per ea sibi ipsis meruerunt coronam, et illi procuraverunt confusionem; cunctis quoque fidelibus formam resistendi dæmonibus ostenderunt, ita quod fideles exemplis et documentis Virginis benedictæ et almæ matris Ecclesiæ succensi ac roborati, fugaverunt et vicerunt dæmones tentatores, suamque victoriam Deo cum omni humilitate, laude, gratiarumque actione, et sacrificio evangelicæ legis attribuerunt et obtulerunt. Pretiosissimas demum opes, id est animas deceptas, quas abstulerunt Holoferni, id est diabolo, incorporaverunt Domino Jesu Christo in anathema oblivionis, quatenus nunquam obliviscamur beneficiorum Salvatoris. Sed et Virgini benedictæ optime convenit laus illa : Tu gloria Jerusalem, tu lætitia Israel, tu honorificentia populi tui.

C Postremo, de præfato Nabuchodonosor seu Cambyse in Historiis recitatur : Cambyses post prædicta cum grandi exercitu intravit et vastavit Ægyptum, et abominatus religionem Ægypti, cærimonias ejus ac templa deposuit, ædificavitque urbem Babylonem in Ægypto : a qua dum regrederetur, ægrotavit ac ferebatur cervicibus regum, et mortuus est in Damasco ; reddente illi quod meruit Judice summo, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

D

Footnotes

  1. IV Reg. vi, 16. ↩

  2. Galat. v, 24. ↩

  3. Ps. cl, 5. ↩

  4. Jer. XLIX, 19. ↩

  5. Rom. xv, 6. ↩

  6. Rom. XVI, 20. ↩

  7. Joel II, 11. ↩

  8. Gen. XXXII, 2. ↩

  9. Ps. XC, 11. ↩

  10. II Reg. II, 14, 16. ↩

  11. II Reg. x, 17. ↩

  12. Judith viii, 1. ↩

  13. Judith xiv, 18. ↩

  14. Marc. xiv, 36; ↩

  15. Galat. iv, 6. ↩

  16. Rom. viii, 15; ↩

  17. Ps. viii, 2. ↩

  18. 1 Tim. vi, 16. ↩

  19. Ps. xxxii, 6. ↩

  20. Ps. ciii, 32. ↩

  21. Ps. xcvi, 3. ↩

  22. Ibid. 5. ↩

  23. Job ix, 5, 6. ↩

  24. Eccli. xvi, 18, 19. ↩

  25. Matth. xiii, 43. ↩

  26. Matth. xii, 43. ↩

  27. Dan. xii, 3; ↩

  28. Deut. xxxii, 43. ↩

  29. Soph. i, 9, 12. ↩

  30. Is. xxiv, 22. ↩

  31. Is. lxvi, 24. ↩

  32. Eccl. vii, 19. ↩

  33. Num. xxxi, 19-24. ↩

  34. Num. xxviii, 2-9. ↩

  35. Eccli. vii, 19. ↩

  36. Eccl. xxxiii, 31. ↩

  37. Eccli. xxii, 13. ↩

  38. Sensus spiritualis. ↩

Chapter 18 of 18