Articulus 15
DECLARATIO CAPITULI QUINTIDECIMI : QUUMQUE OMNIS EXERCITUS DECOLLATUM HOLOFERNEM AUDISSET.
FUGA et debellatio Assyriorum hic describuntur. Quumque omnis exercitus Assyriorum decollatum Holofernem audisset, fugit mens, id est usus rationis quoad multa, et consilium ab eis: ita quod non conferebant, nec inquirebant de modo resistendi Hebræis, qui respectu Assyriorum paucissimi erant, ac ulciscendi tam confusibilem mortem principis sui. Et solo tremore et metu agitati, fugæ præsidium sumunt, id est, fugam pro remedio ac subsidio assumpserunt, ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebræos, quos armatos super se venire audierant. Sic enim timor prædominans et perturbatio obtenebraverant corda eorum;1 nec egerunt quemadmodum primo Machabæorum exercitus Jonathæ narratur fecisse: qui cognoscens Jonathan dominum suum perisse, hortati sunt se mutuo ad resistendum hostibus suis super se venientibus, et ipsos hostes verterunt in fugam.2 Fugientes Assyrii per vias camporum et semitas collium: fugientes enim de bello, divisim per diversas fugiunt vias. Ita- que filii Israel [fugientes secuti sunt...] ululantes, id est alte clamantes, post ipsos Assyrios fugientes. Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant præcipites, id est huc illucque ruentes seu vacillantes; filii autem Israel uno agmine, id est pariter adunati persequentes Assyrios, debilitabant, vulnerando aut occidendo, omnes quos invenire potuissent.
Misitque nuntios Ozias per omnes civitates et regiones, id est per terras duodecim tribuum Israel. Omnis itaque regio illa, omnisque urbs electam juventutem, id est elegantes robustosque juvenes bellatores, armatam misit post eos, id est ad insequendum Assyrios; et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum. Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et prædam abstulerunt. Hi vero qui victores reversi sunt ab insecutione Assyriorum, omnia quæ erant illorum, quæ scilicet Assyrii fugientes reliquerunt in campis atque tentoriis, abstulerunt.
Joachim autem summus pontifex: qui supra vocatus est Eliachim, secundum probabiliorem opinionem; venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis, ut videret Judith. Naturale namque est homini, libenter videre eos qui magna et mira atque insolita operantur. Nam et in ipsis auctoribus mirabilia gesta eorum quodammodo conspiciuntur, sicut effectus in sua causa. Similiter homines eminenter sapientes et sancti, libenter videntur, sicut et cetera quæ magnæ excellentiæ sunt.
Quæ quum exisset ad illum, benedixerunt, id est laudaverunt, illam omnes, videlicet pontifex et sacerdotes, una, id est consona voce, dicentes, seu uno verba alterius approbante et confirmante: Tu gloria Jerusalem, id est objectum, causa et materia gloriæ et honoris civitatis Jerusalem et habitatorum ipsius, quoniam eruisti eam et templum ac habitantes in ea a magnis periculis, et a violatione divini cultus. Sic quoque tu es lætitia Israel, id est Israeliticæ plebis, quam nunc magnifice lætificasti. Tu honorificentia populi tui, id est causa et materia honoris et sublimationis tuorum concivium, propinquorum et amicorum. Quia fecisti viriliter, non muliebriter, et gratiam sic agendi accepisti a Domino, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris3 vidualem ex caritate, hoc est Dei intuitu et amore, sine quo nihil est meritorium apud Deum, et post virum tuum alterum nescieris, quum tamen sis juvenis, pulchra, opulenta, nobilis, et multam familiam habens. Et ideo manus Domini confortavit te, ad faciendum opus tam magnum. Et eris benedicta in æternum, id est, in Ecclesia militante laudaberis usque in finem mundi, atque in triumphante Ecclesia eris perpetue gloriosa.
Per dies autem triginta vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israel. Porro universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, id est, cuncta quæ Judith et populus certe aut probabiliter cognoverunt proprie pertinuisse ad Holofernem et usum ipsius, dederunt Judith in auro et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili, et tradita sunt illi omnia a populo, tanquam victrici principis tanti, et procuratrici totius victoriæ.
Footnotes
Chapter 17 of 18