Skip to the text

Prologus

ENARRATIO

IN LEVITICUM

HONORA Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum; et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt. Prov. III, 9, 10.

In his verbis duo tanguntur in generali, quatuor vero in speciali. Primo namque in generali tangitur in eis exhortatio, imo et jussio ad honorificentiam majestatis divinæ, per ejus effectus et dona, quum dicitur: Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum. Secundo, venerationis illius merces, quum subditur: Et implebuntur horrea tua saturitate.

Quamvis autem Creator omnipotens et excelsus, per suos effectus et dona multipliciter honoretur, videlicet per eleemosynarum largitionem, per piam mutuationem, atque per omnem virtuosum usum illorum; in præinducta tamen auctoritate fit specialiter ad litteram jussio et exhortatio de oblationibus Deo fiendis, secundum legis tenorem, ad Dei honorem. Sicque in primo generali, tanguntur duo in speciali. Primum est, ut Deus honoretur per oblationes quæ fiebant de pecoribus, quæ per substantiam designantur, quoniam pecora erant præcipuæ antiquorum divitiæ, prout primo de Doctrina christiana Augustinus testatur. Secundum est, ut Deus honoretur oblationibus, quæ de terræ nascentibus (juxta legem) fiebant. Unde subjunctum est: Et de primitiis frugum tuarum.

In secundo quoque generali, duo in speciali tanguntur. Primum est, quod pro mercede oblationum, horrea fideliter offerentis implebuntur saturitate, hoc est saturitatis seu sufficientis refectionis materia, videlicet fructibus terræ. Secundum est, quod torcularia quoque abundabunt fructu uvarum, seu vino exprimendo ibidem. Per quæ duo, ceterarum etiam rerum domesticarum exuberantia denotatur. Nempe decimarum et oblationum persolutio prompta ac debita, multipliciter etiam in præsenti remuneratur a Domino. Propter quod per Malachiam loquitur Deus: Inferte omnem decimam in horreum meum, et sit cibus in domo mea; et probate me super hoc, si non aperuero vobis cataractas cœli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam.1 Porro in veteri Testamento, temporalium rerum abundantia atque prosperitas, longitudoque vitæ præsentis, pro præmio actuum virtuosorum promittebantur a Domino, non autem spiritualia et bona futura aperte: quæ tamen implicite dabantur intelligi in temporalibus illis, quoniam temporalia illa nequaquam esse valebant merces sufficiens et condigna observantiæ legis divinæ, et virtuosorum ac spiritualium actuum ex fide et caritate manantium.

Præterea, quamvis in præcedenti libro, videlicet Exodo, de sacrificiis et oblationibus multa sint dicta, præsertim a vicesimo capitulo et deinceps; nihilo minus in volumine isto nunc exponendo, de eisdem specialius diffusiusque tractatur, quemadmodum in processu hujus operis ostendetur.

ENARRATIO

IN LEVITICUM

VAICRA HEBRAICE

IN QUO DE RITU AGITUR HOLOCAUSTORUM, DE SACRIFICIIS ET HOSTIIS OFFERENDIS, DE LEPRA, DE VARIIS SCELERIBUS MORTE PUNIENDIS, ET DE ORDINE ET MINISTERIO LEVITARUM.

Footnotes

  1. Malach. III, 10. ↩

Chapter 1 of 52