Skip to the text

Articulus 1

DE TRIPLICIBUS VETERIS TESTAMENTI PRÆCEPTIS : ET QUALITER CÆRIMONIALIA DIVIDANTUR IN SACRA, ET SACRAMENTA, AC SACRIFICIA, ATQUE IN OBSERVANTIAS.

QUEMADMODUM super tertium Sententiarum Alexander de Hales docet diffuse, in veteri Testamento erant præcepta triplicia, puta moralia, et cærimonialia, ac judicialia. Præcepta moralia erant, quæ immediate dabantur de actibus justitiæ ac virtutum, prout et ratio naturalis dictavit.1 Sicque Decalogus, hoc est decem præcepta in duabus tabulis scripta, vocantur moralia, quæ et de naturalis rationis dictamine esse dicuntur, prout super Exodum est plenius dictum. Sed et alia præcepta quæ reducuntur ad ea, et ex eis quæ sequuntur, moralia nominantur. Præcepta vero cærimonialia, erant speciales institutiones ac jussiones divinæ per Moysen datæ, de modo colendi verum Deum, quantum ad actus exteriores, quæ in tribus primis præceptis moralibus, cultum Dei concernentibus, præsertim in primo, implicite ac virtualiter includebantur. At vero præcepta judicialia, fuerunt specialia Dei statuta ac jussa, per Moysen data, de modo servandi justitiam atque pacificam conversationem inter fideles, per relationem et ordinationem eorum ad Deum ac ultimum finem seu veram felicitatem.2 Et ista præcepta virtualiter ac implicite comprehendebantur in septem præceptis moralibus, modum servandi justitiam inter proximos respicientibus.

Hinc in prima secundæ, quæstione 101, loquitur Thomas : Præcepta cærimonialia determinant præcepta moralia in ordine ad Deum, sicut judicialia determinant præcepta moralia in ordine ad proximum. Rursus in eadem Summa, quæstione 99, ait : Lex divina principaliter instituitur ad ordinandum homines in Deum; lex autem humana principaliter ad ordinandum homines ad invicem. Lex quoque divina ordinat homines ad invicem, secundum quod competit ordinationi eorum in Deum. Ordinatur autem homo in Deum, non solum per interiores actus mentis, qui sunt credere, sperare et amare, sed etiam per quædam opera exteriora, per quæ servitutem profitetur divinam. Ista quoque opera ad cultum Dei pertinere dicuntur : qui cultus dicitur cærimonia quasi munera, id est dona Cereris, quæ (ut aliqui dicunt) exstitit dea frugum, eo quod primo ex frugibus oblationes Deo offerebantur. Vel, ut Valerius Maximus refert, nomen cærimoniæ introductum est ad significandum cultum divinum apud Latinos, a quodam oppido juxta Romam, quod Cære vocabatur, eo quod Roma a Gallis capta, illuc sacra Romanorum allata sunt, et reverentissime habita.

Insuper in prima secundæ, quæstione 101, Thomas affirmat : Cærimonialia præcepta ordinantur ad Dei cultum exteriorem : in quo cultu considerari possunt et ipse actus colendi, et ipsi colentes; sed et instrumenta cultus divini. Cultus vero specialiter consistit in sacrificiis, quæ ad Dei reverentiam offeruntur. Instrumenta autem colendi, pertinent ad sacra, et sacra vocantur, ut tabernaculum, templum, vasa et consimilia. Porro ex parte colentium duo possunt pensari. Primum est, institutio eorum ad cultum divinum, quæ fit per quamdam consecrationem ministrorum aut populi : et ad hoc pertinent sacramenta. Secundum est, eorum conversatio singularis, per quam distinguuntur ab aliis qui Deum non colunt : atque ad hoc pertinent observantiæ in cibis ac potibus.

Denique de præceptis cærimonialibus specialiter in isto libro tractatur, de præceptis vero judicialibus in sequenti. Tamen et in isto libro aliqua judicialia, et in sequenti, scilicet libro Numerorum, quædam cærimonialia continentur.

Footnotes

  1. Exod. xx. ↩

  2. Exod. xxi, et seq. ↩

Chapter 2 of 52