Articulus 51
SPIRITUALIS INTELLIGENTIA EJUSDEM CAPITULI VICESIMI SEPTIMI.
LOCUTUS est Dominus: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub æstimatione dabit pretium. Vota illa legalia, imperfecta et typica, figuræ fuerunt votorum, quæ nunc in Ecclesia fiunt perfecte, præsertim dum utriusque sexus personæ religionem sanctam monasticam intrare promittunt, vel potius profitentur in ea, et solenni se voto adstringunt ad tria illa omni religioni substantialia, sive ad certa quædam. Aliqui quoque in sæculo ad continentiam, abstinentiam, aut consimiles actus virtutum se voto adstringunt : estque multo laudabilius talia facere ex voto, quia sic arbor cum fructibus Deo offertur ; et idem actus ex pluribus virtutibus principiatur, et ipsum votum est actus præclaræ virtutis, quæ latria nuncupatur. Quemadmodum autem in lege quædam vota sub redemptione cadebant, et quædam non, ita in evangelica lege quædam vota dispensabilia, quædam indispensabilia reputantur. Itaque homo qui vovit Deo animam suam, hoc est, ad opera supererogationis seu consiliorum completionem, sive ad actus virtutum præcipuarum voto adstringit se, sub æstimatione dabit pretium. Per pretium istud, quo redimit se coram Deo a periculo et peccato transgressionis sui voti, intelligenda est vera atque idonea sui voti impletio, quæ justa æstimatione solvenda est, ut quanto quis altiora et plura promiserit, eo virtuosius vivat. Ideo subditur :
Si fuerit masculus a vicesimo anno usque ad sexagesimum, dabit quinquaginta siclos; si mulier, triginta. In illa quippe ætate homo est fortior corpore, et validior mente. Vir quoque in naturalibus multo exstat perfectior muliere. Cui autem plus datum est, plus requiretur ab ipso. Per siclos autem quinquaginta, intelliguntur exercitationes virtutum cum speciali tranquillitate, et abundantia gratiæ Spiritus Sancti exhibitæ, qui datus est quinquagesimo die. Annus etiam quinquagesimus, fuit tempus remissionis et quietis et magnæ jucunditatis. Per siclos vero triginta, tricesimus potest intelligi fructus continentiæ conjugalis, vel decem præceptorum impletio, in fide, spe, et caritate superbenedictæ Trinitatis exhibita. A quinto autem anno, etc., quia in illa ætate minor virtutum perfectio exigitur. Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos; mulier, decem: quia in ætate senili non requiritur ab homine tantus exterior labor. Quindecim tamen siclos reddere debet, decem implendo præcepta, cum sensuum spiritualium quinque custodia, ut sit coram proximis exemplaris, et coram Deo internus seu contemplativus. Feminæ magnum est si observet præcepta, nec est ad contemplationem tam idonea ut vir, nisi ex gratia speciali. Si pauper fuerit, etc., hoc est, ab imperfecto, inexercitato, pusillo, rudi, et eo qui incipit, nil ultra ejus vires requiratur: sed paulatim ædificetur, informetur, enutriatur, et perficiatur. Quis enim fit subito summus, nisi quod Omnipotenti cuncta facilia sunt? Sed ipse dona gratiæ variis modis largitur.
Animal quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit, et mutari non poterit: hoc est, si quis voverit aliquem actum virtutis implere, religionem intrare, aut Christi visitare sepulcrum, per se ipsum hoc facere et implere tenetur; nec in his quæ sibi possibilia sunt, substituat alium; et si substituerit, nihilo minus personaliter operetur. Hoc est contra eos, qui horas canonicas quas legere obligantur, faciunt legi per alios, putantes se excusari, quum et quotidie tot horas infructuose, imo et vitiose expendant. Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem, etc. Per animal immundum Deo promissum, designatur opus illicitum, ad quod quis sub specie boni se obligat, qui se exponere debet sui sacerdotis seu confessoris ac prælati discretioni, et juxta illius judicium opus tale redimere, hoc est, per pœnitentiam de stulta promissione, et per actum vere virtuosum se a periculo expedire.
Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit eam Domino, hoc est, sobolem suam atque familiam, seu corporis sui motus et opera proposuerit ad Dei honorem efficaciter gubernare, et divino cultui applicare, considerare debet superior ejus, an digne hoc impleat quantum valet; et quo defectuosior in hoc fuerit comprobatus, eo major ei satisfactio imponatur; et si domesticos suos voluerit a periculo liberare, oret pro eis, et omni quo potest modo conetur eos ad salutis trahere viam. Si agrum possessionis suæ voverit et consecraverit Domino, juxta mensuram segmentis æstimabitur. Ager iste est proprium cor semine verbi cœlestis seminatum, gratiarumque donis ornatum, et meritis fecundatum: quem vovet quis Deo, dum de omnibus bonis his firmiter statuit soli Altissimo grates et debitam servitutem rependere, a quo tanto majora ac plura exiguntur a Judice, quanto plus fuerit eruditus, gratiosiusque præventus, et affluentius adimpletus. Primogenita quæ ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere. Primogenita sunt perfecti discipuli, qui humana sanctificatione non indigent, et ipsi Deo intime sunt conjuncti.
B
C
D
Omne quod Domino consecratur, non veniet, nec redimi poterit. Quum igitur in Baptismo, in sacrorum Ordinum susceptione, in sacramentali benedictione, in professione monastica consecrati simus Creatori nostro ac Salvatori, non committamus sacrilegium detestandum, exhibendo membra nostra arma iniquitatis peccato, nec animæ nostræ Sponso unitæ superno, dæmonum fiant adulteræ ; sed in sanctitate et justitia proficientes quotidie, cum ampliori puritate et fervore obsequamur indesinenter Domino Deo nostro. Templum etenim Dei sumus, si tamen Spiritus Sanctus demoratur in nobis. Non igitur profanemus templum Dei altissimi : imo ut bonæ oves, transeamus cum omni obedientia sub summi Pastoris et ejus Vicarii virga. Postremo, in verbo nunc præinducto, et in eo quod subditur, Quidquid semel consecratum est, sanctum sanctorum erit Domino, quidam fundaverunt se, asserentes quod nec dominus Papa possit in voto solenni continentiæ dispensare ; quod et Albertus affirmat, allegans pro se quod beatissimus evangelista Matthæus noluit sanctam Iphigeniam virginem consecratam, velatam, tradere conjugem regi, quum tamen rex ille promitteret se cum omni regno suo fidem acceptur um catholicam. Hoc idem Thomas defendit in secunda secundæ, quæstione 88. Verumtamen super quartum Sententiarum, distinctione 38, dicit oppositum.
Postremo, in fine expositionis Levitici dicit Glossa, et videtur esse verbum Hesychii : Paulus et Barnabas aliquando dissenserunt. Nam Barnabas dixit Marcum assumendum : Paulus sensit oppositum, et assumpsit Silam, Barnabas Marcum. Qui in tantum claruit, ut fieret unus de quatuor Evangelistis. Verumtamen (salva reverentia istud dicentis) hoc ipsum non potest salvari : quoniam Marcus ille quem Barnabas secum duxit, fuit consobrinus ipsius, et vocabatur Joannes, cujus mater, ut in Actibus Apostolorum habetur, in Jerusalem habitavit. Marcus vero unus quatuor Evangelistarum, fuit natione Alexandrinus, et specialis gloriosissimi principis Apostolorum discipulus, qui cum ipso sacratissimo Petro Romam profectus est. Deinde in Aquilegia, post hoc in Alexandria prædicavit, martyriumque perpessus est. Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
FINIS COMMENTARIORUM LIBRI LEVITICI
Chapter 52 of 52