Skip to the text

Articulus 50

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI SEPTIMI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN.

DE obligationibus, redemptionibusque devotorum, de consecratis quoque et decimis nunc tractatur. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Loquere filiis Israel, et dices ad eos : Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, id est, se ipsum promiserit Deo, ita ut se offerat illi, seu ejus honorificentiæ mancipet vitam suam. Unde Symmachus transtulit, Si separaverit se Deo. Et Septuaginta, Si spoponderit honorem animæ suæ Deo. Sub æstimatione dabit pretium, id est, secundum certam taxationem se redimet, secundum mensuram sui valoris, si se redimere voluerit, ut sicut ante, vel instar aliorum, actibus vacet humanis. Nam illa promissio sic fuit intelligenda, et Deo instituente ita fiebat. Unde et primogenita quæ Domini erant, redimebantur. Nec homo fuit animal immolaticium : propter quod factum votum de ejus oblatione, persolvendum non erat per ejus mactationem, sed redemptionem. Nec tunc poterat quisque sic applicari divinis, quando sacerdotium fuit in una tribu, et per generationis successionem cultus Dei conservabatur in una dumtaxat plebe, sicut nunc potest. Deinde æstimatio seu mensura pretii determinatur : quod pretium secundum varietatem ætatum ejusdem et sexus diversorum diversificabatur.

Si fuerit masculus a vicesimo anno usque ad sexagesimum, dabit quinquaginta siclos argenti, id est pecuniam tanti valoris. Siclus autem (ut infra dicitur) viginti obolos habet, atque (ut alii dicunt) siclus in Scripturis pro uncia sumitur, pro quo Septuaginta transtulerunt, διδραχυα. Porro ad insinuandum qualitatem ponderis pretii hujus, subjungitur, ad mensuram sanctuarii. Tanquam dicat, Pretium hoc erit illius sicli vel ponderis, cujus usus est in templo seu tabernaculo Dei : quod pondus differebat ab eo, cujus usus fuit in mercationibus aliis. Refertque Josephus, quod siclus quo utebantur in templo, continebat quatuor drachmas, et quælibet drachma obolos quinque. Obolus quoque (ut legitur) est media pars nummi. Est etiam obolus scrupulus, qui tribus appenditur siliquis. Scrupulus vero sex siliquarum pondere constat. Tamen (ut dixi) frequenter numismata et mensuræ ac pondera apud diversos diversificantur, ita quod eorum quantitatem pro certo scire non possumus quantum ad omnes. Sicli demum, per quos voventes se Deo ita se redemerunt, divinis usibus templi seu ministrorum ejus applicabantur. Si mulier, triginta, id est, si femina vovit se Deo ab anno vicesimo usque ad sexagesimum, dedit pro sua redemptione triginta siclos. Vir enim muliere præstantior, validiorque censetur.

A quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos ; mulier , id est puella, decem siclos : non quod proles in quinto suæ vitæ anno poterat se Deo vovere aut pretium solvere, sed in tali ætate interdum vovebantur Deo a suis parentibus, a quibus et redimi poterant. Unde et primo Regum Anna legitur Samuelem nondum natum Deo vovisse.1 Si autem parentes obiissent, poterant pueri Deo promissi se ipsos redimere, quum ad discretionem venissent. Ab uno mense usque ad quintum annum pro masculo sic promisso ac redimendo, dabuntur quinque sicli ; pro femina, tres. Quare non potius duos cum medio, scilicet pro media parte tantum, quantum pro masculum ? Forsan quoniam in ætate tam tenera minor apparet elegantia masculi ultra femellam, vel quia frequenter tunc mori solent. Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos, id est, si quis a sexagesimo anno vel majori et ulteriori ætate voluerit se redimere a voto quo vovit se Deo, dabit pro sua redemptione quindecim siclos ; mulier, decem. Ab illa namque ætate valor viri deficere incipit, nec tantum eminet mulieris valori ut ante, nec ad bella aptus videtur :2 ideo minus tunc dedit, nec duplum respectu feminæ. Itaque quatuor gradus ætatis expressi nunc sunt, per quos (ut apparet) alii proportionabiliter erant taxandi.

Si pauper fuerit is qui se aut sobolem suam nondum adultæ ætatis vovit Deo, et æstimationem, id est quantitatem, pretii reddere non valebit pro sua aut prolis suæ redemptione ; stabit coram sacerdote, id est, sacerdoti ad hoc deputato causam suam inopiamque exponet et comprobabit ; et quantum ille, puta sacerdos discretus, æstimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit : quoniam ultra vires viri non vult Deus ulla requiri.

Animal autem quod immolari potest Domino, si quis voverit, id est, si quis promiserit Deo immolare animal ei aptum offerri, ut sunt bos, ovis et capra, deformitatis maculam non habentes ; sanctum erit, id est, ad Dei honorem offeretur ; et mutari non poterit, id est nec melius malo, nec pejus bono, id est, aliud animal pro ipso offerri non licebit, sive aliud sit melius, sive pejus : quoniam illud sic Deo promissum, ex hujusmodi promissione quamdam idoneitatem et consecrationem ad ea quæ Dei sunt, sortitum videtur. Quod si mutaverit, id est, si vovens adduxerit aliud animal ad immolandum pro illo, et ipsum quod mutatum est, id est animal deputatum offerri pro alio per viam mutationis, et illud pro quo mutatum est, scilicet animal prius promissum, consecratum erit Domino : ita quod utrumque immolabitur Deo, quia et illud secundum, ratione suæ deputationis ad sacrificationem, jam quamdam consecrationem consecutum censetur.

Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit. Istud secundum Glossam stare non potest, non enim licuit immunda animalia Deo voveri aut immolari. Verumtamen salva hac Glossa interlineari, dicere possumus, quod animal immundum nunc appellatur, non quod secundum legem nec offerri licet nec manducari, sed quod per immunditiam, id est maculæ deformitatem seu monstruositatem aut debilitatem immolari non potest, quamvis ex sua specie immolabile esset. Tale itaque animal adducetur a vovente ante sacerdotem, qui dijudicans utrum bonum vel malum sit, id est aptum offerri vel non, statuet pretium, id est, determinabit quantum dandum sit pro redemptione hujusmodi animalis, postquam judicaverit ipsum animal non esse immolaticium. Quod pretium si dare noluerit is qui offert, id est, si ille qui animal illud ineptum adduxit ad offerendum, non voluerit ipsum redimere cum pretio a sacerdote taxato, sed rehabere voluerit animal illud ; addet supra æstimationem quintam partem, id est, pro animali illo rehabendo dabit pretium a sacerdote statutum, et ultra hoc quintam partem illius pretii, ita quod carius emet animal illud, quam emeretur ab alio. Cujus causam expositores assignant, dicentes : Ne voventes adspirarent ad rehabendum quod voverant, quasi pœnitentia ducti, sicque votum eorum esset inacceptius Deo ; ne etiam reputarent se digniores in emptione talium rerum, quia dederant eas.

Circa hæc scribit Petrus Comestor : Distinguendum est de hujusmodi votis. Aliquando enim aliquid ex voto sanctificabatur sic Domino, quod anathematizabatur, id est separabatur, ita ut eo nullus uteretur, et tunc non poterat vendi a sacerdotibus, vel alienari ; quandoque autem non sic obligabantur votiva, sed poterant a sacerdotibus vendi pretio determinato secundum mensuram utilitatis, quæ ex re votiva poterat provenire, sive esset animal, sive fundus.

Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit eam Domino, id est, si quis domum suam aut domos suas promiserit ac deputaverit Deo, ut ejus consecrentur honori aut cultui; considerabit eam sacerdos peritus et constitutus ad hoc, utrum bona sit an mala, id est, an domus illa sit bene disposita ad applicandum divinis obsequiis, an non; et juxta pretium quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur, id est, domus illa, præsertim si apta non est ad divina, vendetur pro pretio quod sacerdos statuerit, qui valorem domus pensabit. Sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem æstimationis supra, id est, quintam pretii partem addet, ut dictum est in casu præcedenti, et habebit domum illam ut ante.

Quod si agrum possessionis suæ, id est agrum hereditario jure possessum: quod dicitur, ad differentiam agrorum emptorum aut aliter acquisitorum; voverit et consecraverit Domino; juxta mensuram sementis æstimabitur pretium, id est, tanto plus valere judicabitur, quanto plus de semine requiritur ad ejus seminationem, hoc est, quanto majoris est quantitatis: et hoc intelligendum est, ceteris paribus. Alioqui contingere potuit, quod minor ager fuerit appretiabilior agro majore, utpote fertilior illo. Si triginta modiis hordei seritur ager, id est, si tot modii hordei requiruntur ad seminationem alicujus agri; quinquaginta siclis argenti vendetur.3 Et proportionabiliter dicendum videtur de agris qui aliis seruntur seminibus. Sed quia in jubilæo agri et cetera vendita ad pristinum revertebantur possessorem, valor agrorum fuit etiam attendendus penes distantiam a jubilæo minorem aut ampliorem. Hinc subditur: Si statim ab anno incipientis jubilæi voverit agrum, id est, si quis voverit agrum talem Deo in anno jubilæi instantis et inchoantis, scilicet in ipso anno jubilæo, aut in anno jubilæum immediate sequente, si in jubilæo non licebat venditio; quanto valere potest, tanto æstimabitur, id est, tam care vendetur, sicut valor ejus secundum se extendit se, seu tam pretiose sicut secundum legem fieri potuit, jamque prætactum est, quinquaginta videlicet siclis, ut sic pro quolibet anno siclus unus acciperetur. Sin autem post aliquantum temporis, id est, si voverit agrum aliquibus annis a jubilæo evolutis; supputabit sacerdos pecuniam, id est, justum pretium dandum pro redemptione seu emptione agri illius pensabit atque taxabit, juxta annorum qui reliqui sunt, numerum, id est secundum multitudinem, paucitatemve annorum restantium usque ad jubilæum, et detrahetur ex pretio, id est, tanto plus de pretio præfato defalcabitur, quanto plures anni fluxerunt a jubilæo proxime elapso, ita quod pro quolibet anno tali detrahetur a pretio illo quinquaginta siclorum unus siclus.

Quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat, addet quintam partem æstimatæ pecuniæ, id est pretii prætaxati propter causas præhabitas, et possidebit eum sicut et ante votum: imo quintam hanc partem pretii addidit iste qui vovit, obtulit et redemit agrum, non solum propter rationes illas prætactas, sed item, quia ex hoc quod ipsemet agrum redemit, damnum sacerdotibus imminebat. Dum etenim alteri venundabatur, rediit in jubilæo ad sacerdotes, et fuit possessio Domino consecrata, seu ejus ministris deputata. Dum vero vendebatur voventi, non ad sacerdotes revertebatur in jubilæo, sed mansit ejus qui vovit atque redemit eum. Istud tangit littera sequens. Si autem redimere noluerit agrum, qui vovit et obtulit eum, sed alteri cuilibet fuerit venundatus, ultra eum qui voverat redimere non poterit, id est, is qui voverat agrum, non poterat eum ultra redimere, postquam alter aliquis eum emit a sacerdote; quia quum jubilæi venerit dies, id est tempus sive exordium, sanctificatus erit Domino, id est, redibit ad sacerdotes, deputatusque erit usui ministrorum templi; et possessio consecrata, ad jus pertinet sacerdotum: qui etsi hereditaria bona non possidebant, tamen quæ Domino vovebantur et offerebantur, erant eorum aliquo modo.

Si ager emptus est, et non de possessione majorum sanctificatus fuerit Domino, id est, si quis voverit Deo agrum emptum, quem non habet hereditario jure ex possessione progenitorum suorum; supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilæum, pretium, id est, taxabit pretium seu valorem illius agri juxta numerum annorum qui restant a tempore voti facti de agro illo, usque ad proximum jubilæum; et dabit pretium tale pro agri redemptione, ille qui voverat eum, Domino. In jubilæo autem revertetur ager ille ad priorem dominum qui vendiderat eum præfato voventi, qui (ut dictum est) per emptionem acquisierat agrum illum: propter quod non potuit eum tenere pro se, nisi usque ad jubilæum, nec longius vendere; et habuerat in sortem possessionis suæ, id est, prior ille dominus seu possessor agri, habuit agrum illum hereditario jure ex sortium distributione.

Circa hæc omnia ait breviter Glossa: In sequentibus, hujus scilicet capituli, verbis dicitur: Omne quod Domino consecratur, sive homo, sive animal, sive ager, redimi non poterit; nunc autem præcipit redimi domum et agrum. Sed forsan hoc secundum diversas vendentium intentiones decernit, tanquam ibi, scilicet in votis in quibus infra prohibetur redemptio votivorum, non habuerint voventes voluntatem habendi ulterius, quod penitus consecraverunt, id est, Deo voverunt; in præcedentibus autem votis, de quibus jam mentio facta est, aliam habuerint intentionem. Verum de ista materia paulo post dicetur diffusius.

Omnis æstimatio siclo sanctuarii ponderabitur, id est, universus valor, omneve pretium in præfatis redemptionibus, determinabitur quantitate seu numero siclorum, quorum usus est in sanctuario seu in templo. Siclus viginti obolos habet. Circa quod Lyra allegat Rabbi Salomonem, dicentem: Siclus communis, quo scilicet utebantur vulgares in suis commutationibus, erat siclo sanctuarii major, quia continebat viginti quatuor obolos. Quidam tamen affirmant oppositum, asserentes quod pondus sanctuarii fuerat respectu communis ponderis duplex. Primogenita quæ ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere. Primogenita enim pertinebant ad Dominum ex institutione ipsius, in memoriam quod primogenita Ægyptiorum percussit. Ideo subditur: sive bos sive ovis fuerit primogenitum, Domini sunt. Nemo autem potest Deo vovere ac libere deputare, nisi quod suum est; et rursus, ut tangit Glossa, quoniam primogenita ex divino statuto sanctificata sunt Deo. Quod si immundum animal est, id est inidoneum immolari ob maculam suam; redimet qui obtulerit juxta æstimationem suam, id est, qui animal tale præsentaverit sacerdoti ad offerendum, redimet illud secundum taxationem sui valoris, et addet quintam partem pretii, ob causas præhabitas. Si redimere noluerit, vendetur alteri quantumcumque fuerit æstimatum valere, id est pro pretio a sacerdote juste determinato.

Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, id est brutum: sumitur enim genus pro specie subalterna; sive ager, non veniet, id est, non vendetur, nec redimi poterit pretio a vovente seu consecrante. Hinc subditur: Quidquid semel consecratum, id est oblatum ac deputatum, est, sanctum sanctorum erit Domino, id est, ad gloriam Dei manebit valde sanctum, seu divinis applicatum, nec in usum redigetur humanum. Omnis consecratio, id est omnis res consecrata, quæ offertur ab homine, sive se ipsum, seu sobolem suam, aut agrum, aut brutum, aut mobilia aliqua bona voverit, et sanctificaverit Deo, non redimetur, sed morte morietur.

Ista plena sunt difficultate. Primo enim videntur manifeste contraria præinductis in isto capitulo in quo jam multa de talium votivorum et consecratorum redemptione sunt dicta. Denique homo non est animal immolaticium, nec Deo consecratus aut voto ei adstrictus, potest occidi. Ager quoque, et cetera inanimata quæ Deo voventur et consecrantur, interfici nequeunt, quia nec vivunt. Hinc fertur in Glossa: Secundum litteram multa obscura et insolubilia hic interposuit legislator. Verumtamen ex præmemoratis Glossæ et Petri Comestoris verbis patet aliquantula horum intelligentia atque concordia. Et rursus ex verbis Glossæ dicentis: Aliud est anathematizare, id est separare, aliud sanctificare. Quod enim anathematizatum est, in nullius usum humanum, imo nec in sacerdotis usum, reverti potest. Ideo qui de rebus Jericho aliquid furabatur, periit, quia anathematizatæ fuerunt;4 quæ autem filii Israel rapuerunt ab inimicis suis, videlicet Chananæis, cum quibus amicitiam jungere prohibiti erant, præcipiente Domino anathema fecerunt, quia videlicet de talibus rebus aliqua sponte obtulerunt, ut in libro Numerorum de rebus et personis Madian legitur factum:5 et talia juxta formam præscriptam, vel redimi, vel non redimi poterant.

De hoc super hunc locum diffusius scribit Lyra: Consecratio, inquiens, sumitur hic pro deputatione alicujus ad cultum divinum, absque reditu ad usus communes: et tale consecratum non potuit vendi aut redimi. Juxta hoc dictum, consecratio sumitur hic magis stricte quam ante. Insuper ait, quod in Hebræo habetur hic nomen, quod designat non solum consecrationem, sed item destructionem, non qualemcumque, sed factam ad Dei honorem, quemadmodum Jericho cum suis habitatoribus fuit destructa;6 spolia vero urbis quæ ad divinum poterant cedere cultum, ut aurum, argentum, ferrum et æs, fuerant Domino consecrata, ita quod aliis usibus ea non licuit applicari. Consecratio autem hæc stricte sumpta, poterat esse in persona humana, vel in animali, vel in re inanimata: sicque quum dicitur, Morte morietur, mors æquivoce sumitur, quia homo consecratus non occidebatur, neque res inanimata. — Itaque si res Domino consecrata erat persona humana, vel erat Hebræa, vel gentilis. Si Hebræa, vel erat de tribu Levi, vel de alia. Si de tribu Levi, sic pueri poterant a parentibus Domino consecrari ad serviendum in tabernaculo Dei usque ad mortem: sicque Samuel fuit a parentibus consecratus.7 Sic quoque, ut videtur, Levita adultus poterat se ipsum Domino consecrare, ut in Deuteronomio habetur.8 Si autem persona Hebræa erat de alia tribu, non poterat taliter consecrari, quia non licuit ei accedere ad ministerium sanctuarii aut altaris: poterat tamen Domino consecrari per aliquem modum vivendi perfectiorem communibus, quemadmodum Samson per abstinentiam a cibo immundo et potu inebriativo. Si autem erat persona gentilis, utpote servus vel ancilla Hebræi, sic erat res domini sui, et per consequens eam poterat consecrare, quia erat persona serva simpliciter ad semper, non tamen consecrabatur ad faciendum opera Levitarum, sed ad servilia opera quædam templo et ejus ministris necessaria, sicut est cædere ligna, et portare aquas ad locum cultus divini:9 sicque Josue decrevit Gabaonitas esse in ministerium populi et altaris.10 Hoc autem modo non poterat consecrari persona Hebræa, quia non erat serva simpliciter, sed ad tempus, videlicet usque ad septimum annum, qui fuit annus remissionis, vel ad longius usque ad jubilæum, si septimo anno egredi libera recusavit. — Porro si res consecrata erat inanimata, aut erat immobilis ut ager, et tunc distinguendum: quia aut erat ager de hereditate paterna, et sic poterat Domino simpliciter consecrari, quia in jubilæo non revertebatur ad pristinum dominum, sed mansit possessio templi aut sacerdotum; si vero acquisitus fuit per emptionem, non poterat taliter consecrari, quia in jubilæo ad dominum revertebatur priorem. Si vero res consecrata fuit mobilis, ut aurum, argentum, æs, etc., de quibus fieri poterant sanctuarii vasa ac instrumenta;11 poterat Domino consecrari, nec potuit ultra ad usus alios applicari. — Quod si res consecrata fuit animal immolaticium, sine mutatione et redemptione Domino offerebatur, nisi post consecrationem suam facta esset ad immolationem inepta, antequam ad locum immolationis veniret. Et tunc interficiebatur absque venditione seu redemptione, quia non poterat aliis usibus applicari. Si autem erat animal non immolaticium, utile tamen ad ministerium templi aut sacerdotum, ut equus et asinus, mansit in obsequio sacerdotum aut templi usque ad mortem. — At vero si prætactum verbum Hebraicum sumatur hoc loco pro destructione ad Dei gloriam ordinata, talis destructio fuit implenda, aut ex sententia Dei, aut ex sententia judicum ejus, aut ut impleretur promissio Deo facta. Si primo modo, tunc erat simpliciter inferenda tam in homines, quam in bruta. Unde filii Israel reprehendebantur, quia Chananæos non occiderunt; et Saul, quia pepercit pecoribus Amalec.12 Si secundo modo, tunc etiam fuit infligenda, videlicet quando aliquis per judices fuit morti adjudicatus, propter homicidium aut simile crimen. Si tertio modo, iterum erat infligenda, secundum quod legitur in Numeris, quod Israel voto se obligans Domino, ait: Si tradideris populum istum in manus meas, delebo urbes ejus.13 — Itaque quum dicitur, Omne quod Domino consecratur, morte morietur, mors æquivoce sumitur. Nam homines consecrati Deo, puta Levitæ, dicebantur mortui morte civili, sicut apud nos religiosi. Ager autem et res inanimatæ dicebantur mori seu mortuæ, sicut possessiones Ecclesiæ dicuntur amortizatæ. Eodem modo de servis et ancillis dicendum est. Animalia vero immolaticia proprie occidebantur. Hoc quoque pensandum, quod consecratio prædictorum quandoque cessit in usum sacerdotum, interdum vero in necessaria templi, secundum quod vovens et consecrans exprimebat in consecrando.

Sequitur de decimis. Omnes decimæ terræ, sive de frugibus, id est bladis et fructibus, sive de pomis, id est fructibus arborum, sumendo pomum pro quocumque hujusmodi fructu accommodo, sicut et in Marco, fructus arboris fici, pomum vocatur;14 Domini sunt, id est, Deo sunt offerendæ, et illi sanctificantur, id est, ad sustentationem ministrantium sibi in templo deputantur ac dantur.15 Si quis autem voluerit redimere decimas suas, quas debuit immolare seu obtulit, addet quintam partem earum, id est, quintam partem pretii quo redimet eas, dabit ultra pretium illud principale, eadem ratione qua ita fiebat in redemptione votorum, ut dictum est. Omnium decimarum ovis et bovis et capræ, quæ sub pastoris virga transeunt: quia a pastore diriguntur, educuntur et reducuntur cum virga, pala seu baculo pastorali: horum itaque animalium quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino, id est, offeretur ad laudem ipsius in usum ministrorum ejusdem, sive nascendo, sive numerando decimum erat. Non eligetur nec bonum, nec malum, id est, pro decimo tali animali, non licebit assignare aliud melius eo, neque deterius. Si quis mutaverit decimum animal, dando aliud pro eo; et quod mutatum est, id est illud aliud, et pro quo mutatum est, utpote decimum pro quo aliud assignatur, sanctificabitur Domino, sicut expositum est, et non redimetur, juxta expositionem præhabitam.

Hæc sunt præcepta quæ mandavit Dominus Moysi ad filios Israel: id est, Moysi ea insinuavit et jussit, ut ea filiis Israel ex parte Dei denuntiaret atque juberet.

Præterea, circa præsens capitulum multa possent induci de voto quid sit, et de comitibus ejus, et cujus virtutis sit actus, de obligatione quoque et dispensatione ac mutatione votorum: de quibus doctores super Sententias, et in Summis suis, specialiter vero Thomas in secunda secundæ, et super quartum pulchre et magistraliter scribit; sed brevitati studens, pertranseo.

Postremo, de decimis scribit S. Thomas in secunda secundæ, quæstione 87 : Decimæ in veteri Testamento dabantur ad sustentationem ministrorum Dei. Sicque præceptum de decimis persolvendis, partim fuit morale, utpote naturali inditum rationi : quoniam naturale est, ut necessaria vitæ ministrentur a populo eis, qui propter totius plebis salutem divino sunt cultui mancipati, quemadmodum et militibus dantur stipendia. Partim vero erat judiciale, in quantum determinatio decimæ partis ex divina ordinatione est instituta. Multa namque instituta sunt in populo Hebræorum a Deo, ad conservandam æqualitatem justitiæ inter eos. Ex hoc autem quod decima pars dabatur, et nunc datur, servatur æqualitas ista justitiæ, quia ministris templi sufficienter providetur, et populus non gravatur : imo qui primitias, oblationes et decimas fideliter solvunt, copiose et multipliciter remunerantur a Deo, etiam in præsenti atque in corporalibus bonis. Rursus, præceptum de decimis, ex consequenti fuit et cærimoniale, in quantum aliquid significavit.16 Nam omnia in figura contingebant illis. Denarius namque perfectus est numerus, et decima ejus unitate seu parte sublata, manent novem, quæ sunt numerus imperfectus : sicque per decimarum persolutionem significatur, quod ipse persolvens et offerens, recognoscit se imperfectionem suam a se ipso habere, perfectionem vero exspectare a Deo, et eam adscribere Domino. Nunc autem determinatio ista decimæ partis, quæ solvitur ex instituto Ecclesiæ, observatur : imo Ecclesia posset determinare aliam partem, sive majorem, sive minorem, esse solvendam, opportunitatibus personarum, causarum ac temporum consideratis. Porro ante legem scriptam, videlicet in lege naturæ, ministri cultus divini non erant ita determinati ut modo, sed primogeniti erant (ut dicitur) sacerdotes : idcirco non erat tunc determinata pars decima, sed unusquisque offerebat sacerdoti, prout occurrebat sponte quod voluit. Hinc Jacob legitur decimas vovisse, quia ad certam determinatamque partem non tenebatur.17

Footnotes

  1. 1 Reg. 1, 11. ↩

  2. * femina ↩

  3. *venundetur ↩

  4. Josue vii, 1, 25. ↩

  5. Num. xxxi, 28, 29, 50. ↩

  6. Josue vi, 21, 24. ↩

  7. 1 Reg. 1, 28. ↩

  8. Deut. xvi, 6, 7. ↩

  9. Judic. xiii, 7. ↩

  10. Josue ix, 27. ↩

  11. Deut. xviii, 6, 7. ↩

  12. 1 Reg. xv, 9-23. ↩

  13. Num. xxi, 2. ↩

  14. Marc. xi, 13. ↩

  15. Osee ix, 10. ↩

  16. I Cor. x, 11. ↩

  17. Gen. xxviii, 22. ↩

Chapter 51 of 52