Skip to the text

Prologus

SECUNDUM LUCAM

DOCTRINAM quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque in longinquum, et illuminabo omnes sperantes in Domino, et relinquam illam quœrentibus sapientiam. Eccli. xxiv, 44-46.

Quemadmodum ait Ambrosius, Scriptura divina mundanæ evacuat sapientiæ disciplinam, quæ verborum magis est fucata ambitu, quam rerum ratione subnixa, hoc est, verbis magis inaniter decoratur, quam ratione et veritate firmetur. Nam et multi errores atque contrariæ opiniones inveniuntur in philosophica scientia. Porro in sacra Scriptura, summa concordia inviolataque veritas continentur. In sancta demum Scriptura etiam illa reperiuntur, quæ philosophi miranda putabant. Tria enim præcipua æstimaverunt, videlicet triplicem sapientiam, naturalem, moralem, et rationalem: quæ in Scripturis divinis multo excellentius esse et contineri noscuntur, tam in veteri quam in novo Testamento. Quod in tribus Salomonis libris ostenditur, qui in libro Proverbiorum, moralem seu ethicam, in Ecclesiaste, naturalem, in Canticis canticorum, rationalem simul et moralem sapientiam scripsit. In novo etiam Testamento, sapientia naturalis in evangelio S. Joannis, moralis in evangelio secundum Matthæum, rationalis in evangelio B. Lucæ præcipue fulget. Lucas namque magis historicus est, et Christi miracula plenius refert, quibus evangelica veritas comprobatur. Matthæus vero præcepta vivendi, et moralia Christi documenta prosecutus est clarius. Joannes autem de Christi divinitate sublimius loquitur. Quælibet tamen sapientia ista, in quolibet Evangelista habetur.

Pro cujus clariori intelligentia oportet advertere, quia ut octavo de Civitate Dei recitat Augustinus, studium sapientiæ circa duo versatur, videlicet circa actionem et contemplationem. Propter quod una pars sapientiæ, activa seu practica, altera contemplativa vocatur: quarum activa ad vitæ compositionem instituendosque mores spectat, contemplativa ad conspiciendas rerum naturas et naturæ causas intendit. Socrates itaque activæ, Pythagoras contemplativæ plus institit. Sed Plato utramque conjungens, philosophiam perfecisse laudatur, quam in tres partes divisit, videlicet: in moralem, quæ circa actionem versatur; in naturalem, quæ contemplationi deputatur; in rationalem, qua verum a falso discernitur, quæ licet actioni et contemplationi sit necessaria, amplius tamen ad contemplationem pertinet. Ideo ista tripartita philosophiæ divisio non contrariatur distinctioni qua dictum est, omne studium sapientiæ in actione et contemplatione consistere.

Denique, secundum Augustinum, libro præfato, celebriores Platonici aliquid tale de Deo senserunt, ut in ipso inveniatur causa subsistendi, et ratio intelligendi, et ordo vivendi: quorum trium primum ad naturalem, secundum ad rationalem, tertium ad moralem pertinet philosophiæ partem seu speciem. Quum ergo hæc tria multo præclarius de Deo sublimi et benedicto consideret theologia desuper revelata, quam philosophia humano studio adinventa, palam quod triformis illa sapientia in Scripturis divinis eminentius quam in libris philosophicis sit contenta.

Præterea, omnium philosophorum moralia documenta nequaquam Christi moralibus queunt comparari doctrinis, eo quod Christi moralis instructio ad privati seu proprii improbique amoris, qui omnium vitiorum origo est, plenariam eradicationem atque ad sui ipsius humillimum ducat contemptum, et ad Divinitatis intentissimam ac purissimam dilectionem: de qua perfectione, doctrina et re, ignari ac muti fuerunt philosophi. Nec enim humanæ rationis naturali lumine ad hujuscemodi doctrinam ac perfectionem pertingitur, saltem eo modo quo a Christo docetur, videlicet prout ad supernaturalem felicitatem perducit. Insuper, nulla humana scientia tam certe et efficaciter suas comprobat conclusiones, ut evangelica sapientia fidei sacræ articulos, qui in Evangelio, per legis et Prophetarum oracula, per Christi miracula, per revelationes cœlestes, per plurimos testes, aliisque fortissimis viis efficacissime comprobantur. Rursus, nequaquam philosophia tam excellenter de Creatoris ac creaturarum natura, proprietate, perfectione et operatione pertractat, ut evangelica theoria, cui omnis naturalis scientia cum ineffabili humilitate debet esse deserviens et subjecta. Idcirco ait Apostolus: Arma militiæ nostræ non carnalia, sed potentia Deo, destruentes omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam.1

Ex quibus auctoritas, certitudo, et excellentia sacræ Scripturæ, præsertim evangelicæ sapientiæ innotescunt. Cujus sapientialis descriptor fuit gloriosus evangelista lucidissimus Lucas, ita quod verba thematis præinducta eloqui potest. Nam instar exuberantissimi fontis evangelicæ veritatis doctrinam omnibus elucidavit, et sapientiæ rivos sibi desuper impertitos, liberalissima caritate cunctis diffudit, docuitque universos sperantes in Domino, et singulis veræ sapientiæ avidis copiosa reliquit cœlestis sophiæ fluenta. Hic Lucas rite sic appellatus, futuro præsagio cum Daniele sortitus est nomen. Ipse etenim vere fuit in primitiva Ecclesia, imo nunc usque est luculentissimus Lucas luciformis, lucifluus, de plenitudine lucis suæ universum orbem irradians: qui cum excellentia quadam venustiorique stilo evangelium suum conscripsit, præ ceteris quoque Evangelistis est historicus; scripsitque Evangelium post Matthæum et Marcum, et quæ ab illis omissa fuerunt de Christi ejusque præcursoris annuntiatione, conceptione, nativitate, circumcisione, infantia, eleganter supplevit. Fuit autem de Antiochia oriundus, et in Bithynia migravit ad Christum

De quo refert Græcus expositor: Quum autem Lucas bonæ indolis esset, capacitatisque strenuæ, Græcorum scientiam consecutus est, et grammaticam atque poesim adeptus perfecte. Rhetoricam autem et persuadendi leporem assecutus ad plenum, neque philosophiæ muneribus caruit. Denique et medicinam acquisivit. Et quoniam ingenii velocitate satis de humana gustaverat sapientia, ad altiorem convolat. Accelerat ergo ad Judæam, et visibiliter atque verbo tenus Christum adit. Quumque veritatem agnosceret, efficitur Christi discipulus, plurimum cum magistro hoc conversatus. — Ex quo patet, quod Lucas Christum in carne vidit atque audivit, ejusque discipulus fuit. Theophilus quoque testatur, quod non fuit discipulus Christi ab initio, scilicet prædicationis Christi, sed tempore procedente. Hieronymus autem fatetur, quod stilus Lucæ evangelistæ, tam in Evangelio quam in Actibus Apostolorum, ornatior est ceterorum stilo Evangelistarum et Apostolorum, et eloquentiam redolet sæcularem. Talis etiam est stilus Isaiæ inter Prophetas: sed et liber Job rhetorice scriptus est.

Footnotes

  1. II Cor. x, 4-6. ↩

Chapter 1 of 51