Skip to the text

Articulus 1

SECUNDUM LUCAM

DE PERFECTIONE EVANGELICÆ LEGIS.

ECCE Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. Job xxxvi, 22.

Quemadmodum in prima secundæ Thomas ostendit, lex est regula atque mensura actuum, per quam quis ad agendum vel non agendum bene se habet sive inducitur. Legis enim est, actus hominum regulare debito ordine secundum exigentiam finis a legislatore intenti.

Multiplex autem lex ponitur, videlicet : lex æterna, quæ est dictamen et ratio divinæ sapientiæ, in quantum est directiva actionum ac motuum omnium creaturarum. De qua lege Deo Sapiens ait : Quum sis justus, juste omnia disponis ;1 virtus enim tua justitiæ initium est. Hæc itaque lex realiter idem est quod summa et increata Sapientia, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens cuncta suaviter :2 quæ lex, secundum Anselmum in libro de Veritate, omnis rectitudinis et virtutis, omnis veritatis ac legis origo est, et fontale atque causale principium. — Alia est ergo lex naturalis, quæ est participatio legis æternæ, naturis rerum creatarum naturaliter indita, per quam quælibet tendit in proprium finem sibi a divina sapientia præstitutum, et operatur proprias actiones. Porro lex ista naturalis in homine est dictamen seu ordinatio vel censura practicæ rationis, per quam homo ad aliquid agendum vel omittendum inducitur. Istaque lex sufficeret homini, si homo non ordinaretur nisi ad naturalem felicitatem ac finem ; sed quia ad supernaturalem beatitudinem (quæ est visio Dei per speciem, seu facie ad faciem, secundum Apostolum) creatus et ordinatus est, ideo supernaturali indiget lege, quæ dicitur lex divina, per quam de vera ac supernaturali beatitudine instruatur, atque de præceptis et actibus perveniendi ad illam illuminetur.34 Quæ lex est mensura ac regula actuum humanorum in ordine ad felicitatem supernaturalem æternam. Siquidem per hanc legem ratio cognoscit et dictat quid de Deo sentiendum, quomodo ei obsequendum, ad quem finem sit omne nostrum exercitium referendum. De qua ait Psalmista : Lex Domini immaculata, convertens animas.5

Insuper, præter legem æternam et naturalem ac divinam, ponitur lex humana, quæ est quoddam rationis dictamen, quo diriguntur actus humani in ordine ad finem boni communis in vita præsenti ad convivendum pacifice : quæ lex ex naturali lege progreditur, estque determinatio et explicatio ejus circa particularia hominum opera. Quemadmodum enim ratio speculativa ex primis ac indemonstrabilibus principiis elicit varias diversarum scientiarum conclusiones: sic ratio practica ex primis principiis operativis, seu agendorum, quæ ad naturalem pertinent legem, procedit ad particulariora, inquirendo et discutiendo quid in certis negotiis sit agendum; et hujusmodi particulares dispositiones per rationem inventæ, dicuntur leges humanæ, observatis aliis conditionibus quæ ad legem concurrere debent. Lex enim concernit bonum commune. Dicit quoque Isidorus, quod lex humana, quantum possibile est, debet esse honesta, ut religioni conveniat; justa, ut secundum rationem procedat; possibilis, ut a subditis portari valeat et impleri. Erit demum secundum consuetudinem patriæ, et loco ac tempori debet congruere.

Denique lex divina dividitur in legem veterem seu Mosaicam, et novam seu evangelicam. Quæ divisio non est per diversas seu oppositas species, quum utriusque sit unus finis, scilicet Christus, seu Deo conjungi ac frui; in utraque etiam principalia præcepta, puta moralia, sunt eadem: sed est sicut dividitur aliquid per perfectum et imperfectum, quæ tamen unius sunt speciei, ut homo per virum et puerum.

Nunc ergo ostendenda est legis evangelicæ super omnem aliam legem creatam excellentia atque perfectio. Porro, quod omnem legem humanam excedat, certum et clarum est, et infra probabitur. Quod vero legem Moysis perfectione dignitateque superet, primo ostenditur ex parte legislatoris. Vetus enim lex a Deo data est, non immediate, sed mediate, imo per gradum duplicem ministrorum, puta per angelum et per Moysen. Deo namque jubente ac destinante, locutus est angelus Moysi, jubenteque angelo ex parte Dei, Moyses legem ab angelo immediate acceptam proposuit populo. Imo non unius dumtaxat ministerio angeli, sed plurium angelorum, data est vetus lex, juxta illud Apostoli: Lex propter transgressores posita est, ordinata per angelos in manu mediatoris. Unde in Actibus Stephanus exprobrans ingratis Judæis: Accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis. Evangelica vero lex a vero Deo, videlicet Jesu Christo Unigenito Patris æterni (de quo Christo in sua Canonica scribit Joannes: Hic est verus Deus et vita æterna) immediate collata est.

Galat. III, 19.

Act. VII, 53.

I Joann. V, 20.

Secundo ostenditur idem, quia vetus lex comparatur ad novam sicut imperfectum ad perfectum, sicut medium ad finem, sicut dispositio ad formam seu habitum; imo lex evangelica se habet ad veterem legem sicut meridies ad auroram, lumen ad umbram, veritas ad figuram, domina ad ancillam. Quum enim finis legis divinæ, videlicet veteris ac novæ, sit ad veram felicitatem perducere seu Deo uniri ac frui, illa lex divina vocatur perfecta, quæ ea includit per quæ beatitudo acquiritur, ad quam sine gratia gratum faciente nemo perducitur. Vetus autem lex gratiam non continuit, sed promisit. Evangelica vero lex gratiam includit et confert, quoniam sacramenta ejus gratiam non solum figurant, seu signant, sed etiam conferunt, et efficiunt quod designant. Ideo dicit Apostolus: Nihil ad perfectum adduxit lex, introductio vero melioris spei, per quam approximamus ad Deum; rursus: Lex pædagogus noster fuit in Christo Jesu; itemque: Si data esset lex quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato. Hujus autem ratio assignatur, quoniam sacramenta veteris legis gratiam non continebant nec conferebant; sed ipsa lex dispositiva fuit ad evangelicam legem, eam præfigurando, Christum prænuntiando, idololatriam reprobando, ideo Christi lege promulgata cessavit. Propter quod dicit Apostolus: Priusquam veniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in eam fidem quæ revelanda erat; ubi autem venit fides, jam non sumus sub pædagogo. Similiter loqui-

Hebr. VII, 19.

Galat. III, 24.

Ibid. 21, 22.

Ibid. 23, 25.

Hebr. vii, 18. tur ad Hebræos : Reprobatio quidem fit præcedentis mandati propter infirmitatem et inutilitatem.

Tertio, idem probatur, quia lex evangelica bona cœlestia et futura in patria manifeste prænuntiat, figurat, promittit, atque ad ea immediate introducit. Horum autem bonorum lex vetus non habuit significationem expressam et propinquam, sed obscuram atque remotam, prout scriptum est : Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. Hinc, juxta divum Dionysium, status evangelicæ legis medius est inter statum Synagogæ seu veteris legis, ac patriæ : ita quod sacramenta et cærimonialia novæ legis habent imaginem perfectam et evidentem similitudinem bonorum cœlestium, quorum umbram gerebant sacramenta ac cærimonialia veteris Testamenti, quia in veteri lege bona illa ventura promittebantur, et figurabantur sub velamine et confuse. Denique dicitur lex evangelica gratiam continere et dare, per inclusionem sacramentorum suorum, hoc est, in quantum includit Christi sacramenta, quæ sunt spiritualiter medicinalia vasa. Et quoniam lex vetus talia sacramenta gratiæ contentiva non habuit, ideo propria virtute non justificavit, sed fide et gratia Christi tunc venturi, per cujus fidem opera hominum sub lege positorum meritoria erant. Hinc ab Apostolo dicitur lex illa subintrasse, ut abundaret delictum, et quod per eam peccatum revixit;6 itemque, quod fuit administratio mortis, non utique causaliter et directe, sed occasionaliter et consecutive, et quoniam gratiam non præstabat;7 rursusque, quia peccatum post legislationem gravius fuit quam ante, et quoniam talis est nostra perversitas, quod nitimur in vetitum, et ea quæ nobis prohibentur, magis optamus.

Quarto declaratur id ipsum, videlicet excellentia et perfectio legis evangelicæ super omnem aliam legem divinam atque humanam, quoniam proprietates et actus legis eminentius ei conveniunt quam alicui alteri legi. — Quum enim legis officium sit homines facere virtuosos, et primo oporteat declinare a malo :8 ideo primo ad legem pertinet vitia exstirpare per comminationem seu inflictionem pœnarum, seu alio modo : quod propter vitiosos, protervos, et ad mala proclives, potissimum necessarium est; et quantum ad hoc dicit Apostolus : Justo non est lex posita, sed injustis, et non subditis, impiis et sceleratis.910 Hoc autem lex humana perfecte non efficit : nam quia communitati proponitur, in qua plures sunt imperfecti, vitiosi, ad malaque proni, quædam mala permittit ne deteriora contingant, videlicet meretrices et usurarios, quæ tamen divino relinquit judicio punienda, secundum quod asserit Augustinus :11 Lex quæ regendis civitatibus datur, multa concedit ac impunita relinquit, quæ per divinam providentiam vindicantur. Lex quoque Mosaica divinitus data, quia populo rudi ad maxima mala proclivi dabatur, quædam mala permisit, ut dare libellum repudii et ad usuram extraneis accommodare, ut patet in Deuteronomio, ne majora mala incurrerentur, videlicet ne Judæi uxores suas occiderent, neque fratribus suis ad usuram concederent.12 Hinc Christus ait Judæis :13 Ad duritiam cordis vestri, Moyses permisit vobis dare libellum repudii. Lex autem evangelica tanquam perfecta, nullum prorsus malum permittit, sed omne peccatum excludit, et puniendum testatur, imo de omni verbo otioso rationem Deo reddendam fatetur.14 — Secundo, ad legem pertinet virtutes inducere, seu mores componere : quod lex humana non facit perfecte. Homo enim interiora aliorum non intuetur, idcirco de secretis cordium judicare non valet : ideo lex humana non nisi exteriores actus habet ordinare et judicare. Interiores vero affectus et cogitatus reformare et rectificare, ad legem spectat divinam; sed et lex Mosaica non facit hoc plene. Propter quod dicunt doctores, quod cohibet manum seu opus, non animum : quod intelligendum non est, quasi voluntatem malam nequaquam prohibeat, vel in cogitationibus vi-

Exod. xx, 17; Deut. v, 21.

Lev. xix, 17, 18.

Deut. iv, 9.

Ibid. vi, 5.

Joann. i, 17. tium non consistat, quum Moyses dicat in Exodo, Non concupisces uxorem proximi tui, non bovem, non ancillam, non agrum, nec omnia quæ illius sunt; sed hoc ideo dicitur, quia lex Moysis, non tam plene et evidenter prohibet inordinatum affectum et cogitatum, nec tantum versatur circa interiorem reformationem sicut lex nova. Verumtamen in multis ordinavit interiores affectus, nec solam respicit inordinatam affectionem in vitiis avaritiæ atque luxuriæ, ut aliqui dicunt, sed et in aliis multis. Unde in Levitico legitur: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Et in Deuteronomio habetur: Custodi te ipsum et animam tuam sollicite, ne obliviscaris verborum Domini Dei tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Rursus in Deuteronomio præcipitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. Nihilo minus, si tota lex Moysis percurratur, patebit quod comparative loquendo, paucissima de interiorum directione et ordinatione loquatur, sed circa exteriora permaxime occupetur. Quod autem modicum est quasi pro nihilo computatur, sicque dici potuit, quod lex vetus manum non animum cohibebat. — Præterea, quoniam virtus ad beatitudinem ordinatur, ideo ad legem tertio pertinet, ad felicitatem perducere. Vera autem hominis beatitudo est supernaturalis: ad quam lex humana seu naturalis nequit perducere, sed supernaturalis dumtaxat. Rursus, ad felicitatem supernaturalem non pertingitur, nisi per gratiam gratificantem, quam (ut patuit) lex Moysis non continebat, nec conferebat, idcirco nec ipsa ad felicitatem sua virtute perduxit: quod lex Christi per sua efficit sacramenta, quæ de latere Christi in cruce dormientis fluxerunt, efficaciamque sortita sunt, ita quod per ea virtus et meritum passionis Christi hominibus applicatur. Ideo in evangelio Joannis inducitur: Lex per Moysen data est, gratia et veritas, per Jesum Christum facta est. — Insuper, quoniam lex pro communi datur utilitate, quarto spectat ad eam, ut omnibus promulgetur, et clare ac intelligibiliter proponatur, quia in communitate major pars grossa est, nec subtilia, difficilia, profundaque penetrat. Lex autem evangelica compendiosissime ac succincte datur atque proponitur. Mosaica vero lex multis velaminibus tegitur, et figuris involvitur; in qua etiam eadem sæpius repetuntur, et difficillimum fuit singula ejus præcepta memoriter continere, efficaciterque implere. Propter quod Petrus apostolus ait in Actibus de onere legis, Quod neque nos neque patres nostri portare potuimus.

II Cor. iii, 14, 15.

Act. xv, 10.

Adhuc autem evangelicæ legis eminentia constat ex hoc, quod vetus lex aperte atque communiter non promisit nisi bona terrena, de cœlesti præmio evidenter non loquens. Evangelica vero lex, cœlestia bona, spiritualem opulentiam, æternam ac deiformem beatitudinem apertissime et copiosissime pollicetur. Unde in principio prædicationis evangelicæ dicitur: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum. — Postremo, lex Christi ad observantiam sui inducit amore boni; lex autem Moysis, timore pœnarum: ideo, secundum Augustinum, brevis differentia legis et Evangelii est amor et timor. Unde Apostolus: Non dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.15

Matth. iii, 2; iv, 17.

Itaque de legislatore nostro unico Dei Filio vere accipitur, quod in principio hujus articuli dictum est: Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. De quo Isaias ait: Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos. Interea, quo major est dignitas legiferi hujus, et quo major est caritas, beneficentia et dignatio ejus ad nos, in hoc quod pro nostra salute, in propria persona descendit ad nos, et proprio ore legem nobis deprompsit; quo etiam major est excellentia atque perfectio legis istius: eo gravior est nostra ingratitudo, perversitas et im-

Job xxxvi, 22.

Is. xxxiii, 22. pietas, si legislatori huic inobedientes fuerimus. Propter quod dicit Apostolus : Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla contradictione, duobus vel tribus testibus moritur : quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, et Spiritui gratiæ contumeliam fecerit?16 Hinc ergo quo noster legifer exstat sublimior, et quo benignius se habuit circa nos, quo item præclariorem nobis contulit legem, eo diligentiores, ferventiores, efficacioresque simus in observatione suæ legis condigna, cum metu et reverentia servientes :17 scientes, quia cui plus datum est, plus requiretur ab eo; et servus sciens voluntatem domini sui nec faciens, plagis vapulabit multis.1819

Footnotes

  1. Sap. xii, 15, 16. ↩

  2. Sap. viii, 1. ↩

  3. I Cor. xiii, 12; ↩

  4. II Cor. iii, 18. ↩

  5. Ps. xviii, 8. ↩

  6. Rom. v, 20; vii, 9. ↩

  7. II Cor. iii, 7. ↩

  8. Ps. xxxvi, 27. ↩

  9. I Tim. 1, 9. ↩

  10. I Tim. i, 9. ↩

  11. Ps. i, 1. ↩

  12. Deut. xxiv, 1; xxiii, 19, 20. ↩

  13. Matth. xix, 7, 8. ↩

  14. Matth. xii, 36. ↩

  15. II Tim. i, 7. ↩

  16. Hebr. x, 28, 29. ↩

  17. Philipp. II, 12. ↩

  18. Luc. XII, 48. ↩

  19. Ibid. 47. ↩

Chapter 2 of 51