Skip to the text

Articulus 50

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI QUARTI : UNA AUTEM SABBATI VALDE DILUCULO VENERUNT AD MONUMENTUM.

POSTQUAM beatus et lucidissimus Lucas evangelista Christi incarnationem, atque in sæculo isto conversationem, prædicationem et operationem, ac passionem gloriose descripsit, nunc in ultimo isto capitulo ejus resurrectionem describit. In fine quoque capituli aliquid tangit de ipsius ascensione et Sancti Spiritus missione.

Itaque ait : Una autem sabbati, videlicet prima die post sabbatum, qui fuit dies festivus Judæorum, id est die dominica, valde diluculo, utpote incipiente aurora, quando adhuc apparuit aliquid tenebrarum, venerunt ex Jerusalem ad monumentum Christi, mulieres, de quibus in fine præcedentis capituli dictum est, portantes quæ paraverant aromata. Dictum est namque in præcedentis capituli fine : Subsecutæ mulieres, quæ cum ipso venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum fuit corpus ejus; et revertentes, paraverunt aromata et unguenta.1 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento. Postquam enim de clauso sepulcro Christus surrexit, sicut de clauso Virginis utero exiit, angelus lapidem sepulcro superpositum mox removit, ut Dominum monstraret resurrexisse, sicut in Matthæo habetur :2 Angelus Domini descendit de cœlo, et accedens, revolvit lapidem, et sedebat super eum.3 Et ingressæ monumenti speluncam, non invenerunt corpus Domini Jesu. Jam enim surrexit.

Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, id est animo dejectæ ac stupefactæ de dominici absentia corporis, revolutioneque lapidis, de quo inter se dixerunt cum ingenti anxietate in via : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Erat quippe magnus valde, ut in Marco legitur.4 Ecce duo viri steterunt juxta illas in veste fulgenti, id est, duo angeli in specie virorum, sicut et juxta Apostolos Christo ascendente in cœlum. Verumtamen Matthæus et Marcus mentionem non faciunt nisi de angelo uno. Sed major numerus minorem includit, et minor majorem non excludit. Matthæus quoque et Marcus loquuntur de angelo qui lapidem revolvit, et ex parte amborum mulieribus loquebatur. Si autem objiciatur, quod secundum Joannem, Maria Magdalene vidit angelos duos sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes :5 respondet Chrysostomus, quod primo sederunt, deinde feminis sanctis assurgebant.

Quum timerent autem et declinarent vultum in terram. Mulieres istæ visis

Matth. xxviii, 3. angelis, valde pavebant: quia eorum adspectus erat ut fulgur, ut Matthæus refert de uno, nec dubium quin idem sit intelligendum de alio; et cœlesti claritate fulgebant. Et quia in specie juvenum apparuerunt virorum, feminæ istæ devotæ etiam erubuerunt, et facies suas depresserunt deorsum, quasi illos adspicere non audentes. Dixerunt angeli ad illas. Consuetudo Scripturæ est, ut multitudo sive societas facere aut loqui dicatur, quod facit aut loquitur pars ipsius seu unus ex ea. Sic nunc angeli isti dixisse scribuntur, quod unus dixit ex persona amborum. Quid quæritis viventem cum mortuis? id est, cur Jesum Christum, secundum suam deitatem æternaliter invariabiliterque viventem, atque secundum naturam assumptam jam suscitatum, quæritis in sepulcro quasi unum ex mortuis nondum resuscitatis? Verumtamen antequam angelus verba hæc protulit, consolabatur mulieres, dicendo: Nolite expavescere, scio enim quod Jesum quæritis. Et tunc inter cetera dixit verba prætacta ac subsequentia. Non est hic, secundum corporalem præsentiam, qui omnia implet per divinitatis suæ incircumscriptibilem majestatem, sed surrexit propria sua virtute divina. Recordamini qualiter, id est quam vere et evidenter ac frequenter, locutus est vobis, quum adhuc in Galilæa esset, dicens: Quia oportet, id est, opportunum est et conveniens, et secundum divinam præordinationem necesse, Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, videlicet Judæorum ac gentilium: qui Dei Filium male tractando et occidendo, facti sunt antonomastice peccatores, id est sceleratissimi transgressores, utpote deicidæ. Propter quod scelus machina mundi expavit, et vultus naturæ discoloratus est, et ordo rerum confusus. Et crucifigi. Nam etsi alio modo redimi potuit genus humanum, iste tamen convenientissimus fuit. Et tertia die resurgere. Ex quibus probatur, quod Christus non solum discipulis, sed et feminis istis devotis

Ibid. 5; Marc. xvi, 6.

6 passionem et resurrectionem suam prædixit.

Et recordatæ sunt mulieres istæ verborum ejus jam prætactorum, quæ ex magnitudine compassionis et doloris fuerunt oblitæ. Et regressæ a monumento, renuntiaverunt hæc omnia, quæ eis acciderant, et verba ista angelica, illis undecim Apostolis, nam Judas jam periit, et ceteris omnibus Christi discipulis, ad suam societatem pertinentibus. Erat autem Maria Magdalene, quæ fuit familiarissima, fidelissima ac ferventissima Christi discipula, et Joanna conjux Chusæ procuratoris Herodis, quam Dominus Jesus sanavit, et Maria Jacobi mater, et etiam Salome, ut in Marco legitur, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad Apostolos hæc, et item ad alios, sicut jam patuit; sed Apostolos tanquam principaliores jam repetit. Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, id est, phantastica, abusiva, et femineæ levitatis ea reputabant, nequaquam credentes Jesum resurrexisse, nec angelos feminis istis vere apparuisse, sed eas esse illusas. Verumtamen beatissimus Petrus non penitus putavit feminas delirare, sed veritatem certius optavit cognoscere, sicut subjungitur.

Petrus autem surgens a sua pusillanimitate, formidine et torpore, corporaliter quoque surgens, quia sedebat in terra mœstissimus, cucurrit ad monumentum. Prout in Joanne legitur, non solum Petrus, sed et Joannes cum eo currebat ad monumentum; sed Petrum tanquam seniorem, ferventiorem et principaliorem exprimit Lucas, cujus exemplo cucurrit et Joannes. Verumtamen iste cursus fuit ex denuntiatione solius Mariæ Magdalene, ut Joannes insinuare videtur: et ita evangelista Lucas non videtur hic servare ordinem rei gestæ. Et procumbens, id est, ad inspiciendum se inclinans, vidit linteamina sola posita. Linteamina namque, quibus corpus Christi fuerat involutum, fuerunt posita sola, id est seorsum decenter composita seu plicata, et a sudario separata. Suda-

8

9

10

Marc. xvi, 1.

11

12

Joann. xx, 3, 4.

Ibid. 1, 2.

B

C

D rium quoque fuit decenter convolutum, et seorsum locatum. Quod tamen fuit angelico obsequio factum, ad declarandum quod corpus Salvatoris non fuit ab ejus discipulis furtive sublatum: quoniam totis viribus festinassent hoc faciendo, timore custodum præsentium; neque tamdiu aut curiose se occupassent cum hujusmodi lineorum compositione pannorum, imo eos simul cum corpore abstulissent. Verumtamen apud Joannem scribitur, quod Petrus intravit locum sepulcri. Idcirco dicendum, quod primo ad inspiciendum se inclinavit, ut recitavit Lucas; deinde ut omnia diligentius consideraret, ingressus est. Et abiit, secum mirans quod factum fuerat, utpote quod Christus surrexit, ut quidam exponunt, vel potius quod corpus ejus sic deerat, et linteamina ita disposita erant. Et tunc, ut creditur, Petrus a Joanne divertit se, et anxie cogitavit de istis, moxque Christus ei apparuit.

Deinde describitur apparitio Christi facta duobus discipulis. Et ecce duo ex illis, non ex numero Apostolorum, sed septuaginta duorum discipulorum, ut dicitur, ibant ipsa die dominicæ resurrectionis, in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. Sedecim stadia faciunt leucam: et ita sexaginta stadia faciunt quatuor leucas, quatuor stadiis deficientibus. Porro stadium continet passus centum viginti quinque; passus vero est spatium quinque pedum. Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant circa Christum, et circa mulieres visitantes sepulcrum. Itaque de utilibus conferebant. In quo itinerantes sequi debent eosdem, et vana vitare colloquia, atque sæpe orationibus meditationibusque vacare in ambulando.

Et factum est, dum fabularentur, id est, conferrent (sumendo verbum hoc, Fabulari, prout derivatur a verbo, For, faris, non a Fabula), et secum quærerent, id est, invicem interrogarent, qualiter gesta et narrata se possent habere; et ipse Jesus appropinquans, id est, per modum itinerantis et peregrinantis eis se applicans, ibat cum illis. Ipse etenim dixit: Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.6 Et quia de Christi passione contulerunt, et ei pie compatiebantur, apti fuerunt visitari et consolari ab eo. Specialiter etenim complacet Salvatori compassio et collatio de sua passione.

Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent:78 quia, ut Marcus habet, in alia effigie apparuit eis: et hoc, propter dubitationem et incredulitatem eorum. Non tamen putandum quod faciei Christi dispositio sit mutata: quia vere fuit glorificatus, nec alia illa effigies fuit subjective in facie Christi, ut probabilior tenet opinio; quamvis aliqui dicant, quod Christus ad horam mutavit vultus sui effigiem, sicut in transfiguratione.9 Verisimilius ergo fertur, quod altera illa effigies fuit subjective solum in oculis discipulorum, vel, ut aliqui opinantur, in aere.

Potuit equidem Christus visum discipulorum diversimode immutare, per solam impressionem talium aut talium visualium specierum seu radiorum. Hinc aliqui dicunt, quod erant percussi specie cæcitatis quæ vocatur acrisia: quemadmodum Syri videntes Eliseum, nec tamen eum recognoscentes;1011 et Sodomitæ quærentes domum Lot, nec invenientes. Est quippe acrisia quædam cæcatio, qua aliquid confuse et imperfecte videtur, nec tamen sub propria specie apprehenditur. Unde secundum Gregorium, Christus discipulis istis ipsum amantibus et de ipso loquentibus, exhibuit se præsentem, et tamen de ipso dubitantibus suæ cognitionis abstulit speciem.

Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem, ambulantes, et estis tristes? Non ex ignorantia hoc quæsivit, sed ut ad eorum responsionem eos congruenter instrueret. Et respondens unus, cui nomen Cleophas, qui fuit de septuaginta duobus discipulis; alter, secundum Ambrosium, fuit Amaus .12 Gregorius vero in prologo super Moralia Job dicit, quod creditur fuisse Lucas iste evangelista, ita quod ex humilitate suum subticuit nomen. Dixit : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus? Hoc totum non assertive, sed interrogative protulit Cleophas, quasi diceret : Venisti tu solus in Jerusalem in hoc Pascha, ut ignores quæ in ea contigerunt uno horum dierum, hoc est, in die Parasceves, et etiam ante, quando in die Palmarum et postea multa prodigia fecit in Jerusalem Christus? Nam ita te habes nos interrogando, quasi solus peregrinus hic fueris, et idcirco ab aliis peregrinis nihil audieris : quum tamen certum sit, quod his diebus innumerabiles fuerint in Jerusalem peregrini, a quibus merito percepisses quæ in ea sunt facta, quoniam peregrini libenter inquirunt atque percipiunt nova.

Quibus ille dixit : Quæ? id est, quænam sunt illa quæ in Jerusalem his diebus sunt facta? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, id est, Jesum Nazarenum facta ista concernunt, et de eo ac in eo facta sunt, qui fuit vir sexu et omni perfectione virtutum, propheta summus, omnium præscius futurorum : ita quod gratia prophetiæ fuit in eo per modum habitus fixe, imo semper in actu et æque perfecte; potens in opere, id est in omni actu virtuoso, perfecto, et in signis, prodigiis atque miraculis. Unde et dixit :13 Opera quæ dedit mihi Pater, testimonium perhibent de me; itemque, Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent.14 Et sermone : quia in verbis sapientissimus ac eloquentissimus fuit, juxta illud : Diffusa est gratia in labiis tuis.15 Mirabantur omnes in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ejus.16 Adversarii quoque ejus coacti sunt dicere : Nunquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur.17 Et recte nunc dicitur, quod fuit potens in opere et sermone, præmittendo, in opere : cœpit enim facere et docere, ita quod primo egit quod postmodum prædicavit.18

Sed jam multi sunt quasi potentes in sermone, debiles vero in opere : qui de humilitate, patientia, mansuetudine, temperantia, justitia, caritate, copiose sermocinantur, et tamen faciliter a propriis passionibus superantur, inquinamentis carnis et animæ viliter infeliciterque succumbunt. Itaque, Jesus fuit potens in opere et sermone, coram Deo, id est vere et infallibiliter, virtuose, et meritorie sibi ipsi quantum ad præmium accidentale, et aliis absolute, et omni populo, id est secundum omnium præsertim vulgarium reputationem : qui dixerunt, Nunquam apparuit sic in Israel ;19 et, Propheta magnus surrexit in nobis.20 Porro, quidam sunt potentes in opere et sermone coram hominibus, sed non coram Deo, sicut hypocritæ.

Et quomodo, id est quam injuste, tradiderunt eum summi sacerdotes et principes nostri, videlicet pontifices et seniores, in damnationem mortis, id est, morte dignum eum judicaverunt, dicentes :21 Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Importune quoque impetraverunt a præside sententiam condemnationis ad mortem adversus Christum. Et crucifixerunt eum, quia ejus crucifixionem procuraverunt.

Nos autem sperabamus, ante passionem ipsius, quia ipse esset redempturus Israel, hoc est liberaturus Israeliticum populum, tanquam verus Messias in lege et Prophetis promissus, ab originali et omni peccato, et captivitate diaboli, et servitute peccati. Quasi dicerent : Hoc sperabamus, sed modo non speramus. Et nunc super hæc omnia, id est ultra ea quæ dixi, tertia dies est hodie, quo*, id est a die Parasceves in quo* facta sunt ista*, quo scilicet Jesus morti adjudicatus et crucifixus est.22*

Sed et mulieres quædam ex nostris, id est ad societatem nostram spectantes, quia nobiscum Dominum Jesum sequebantur devote, terruerunt nos : quæ ante lucem, id est valde diluculo, fuerunt ad monumentum, et non invento corpore ejus, quia

Et appropinquaverunt castello Emmaus quo ibant. Et ipse se finxit longius ire. Secundum Gregorium, Fingere, pro Componere sumitur in hoc loco, ut sit sensus, quod Dominus Jesus composuit seu disposuit se ad procedendum remotius.23 Potest etiam dici, quod finxit, id est, simulavit se longius ire : quia simulatio facti licita est et commendabilis, quando fit ex rationabili causa, et bono fine. Unde et Josue cum filiis Israel simulavit fugam. Christus autem sic simulavit multiplici ratione : primo, mystice, ad innuendum quod adhuc longe fuit ab illorum nondum credentium mente; secundo, ut per hoc daret eis occasionem operis misericordiæ, videlicet invitandi et cogendi se ad hospitium ; tertio, ut per hoc ipsum doceret nos ut et nos taliter faciamus.

Et coegerunt, hoc est, multum instanter et quodammodo importune invitaverunt, illum, dicentes :24 Mane nobiscum, cœnam et hospitium nobiscum sumendo, quoniam advesperascit, et, pro id est, inclinata est jam dies, sole ad occasum tendente. Sic et nos quotidie Christum rogemus ac invitemus, ut in cordis nostri cubiculo manere dignetur. Ipse etenim apud Joannem loquitur : Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum.25 Atque ut in libro Sapientiæ legitur, Neminem diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat.2627 Denique spiritualiter advesperascit, quoniam vita nostra ad occasum quotidie tendit; et inclinata est dies, quando tempus promerendi deficere incipit.28 Specialiter quoque advesperascit in anima, dum propinquat ad culpam; et inclinatur dies, quando elongatur a gratia, hoc est, quando disponitur ad peccata.29

Præterea, sicut prætactum est, ex hoc loco atque exemplo elicitur, quam caritative, instanter, imo et importune peregrini ac pauperes ad mensam et hospitium sint vocandi. Hoc namque est opus misericordiæ. Opera autem misericordiæ ad Christianos potissimum pertinent, quum lex Christi sit lex totius caritatis et pietatis.

Magna quoque est virtus hospitalitatis : de qua et in veteri Testamento Abraham et Lot specialiter commendantur. Unde et sanctus Job : Foris (inquit) non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit.30 Et Christus in Evangelio perhibet se in die judicii esse dicturum ad electos, Hospes fui et collegistis me; ad reprobos vero, Hospes fui et non collegistis me. Hinc princeps Apostolorum hortatur : Hospitales invicem sine murmuratione.31 Et Paulus : Hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim placuerunt quidam Deo, angelis hospitio receptis.32

Et intravit cum illis : in quo dedit exemplum obtemperandi rationabili petitioni, ne quis in proprio sensu sit pertinax. Et factum est, dum recumberet, id est, quiesceret et manducaret, cum illis, accepit panem, et benedixit, non tamen in suum corpus convertit, sicut in cœna, sed ut moris est benedicere cibum : in quo instruxit nos, ut ante refectionem benedicatur cibus et potus ; ac fregit, et porrigebat illis panem jam fractum ad manducandum. Et aperti sunt oculi eorum : non quod corporales eorum oculi hucusque fuerint clausi, sed quia nunc aliter viderunt Christum quam ante. Nunc enim cœperunt eum in propria et cognoscibili ac determinata effigie cernere, quem ante viderunt confuse. Sic oculi primorum parentum dicuntur aperti post perpetrationem peccati, quantum ad alium modum videre ; et in libris Regum legitur Eliseus dixisse : Domine, aperi oculos istorum (puta Syrorum).33 Idcirco subjungitur : et cognoverunt eum in fractione panis, ut paulo post subditur. Habuit enim Salvator consuetudinem sic accipiendi, benedicendi, frangendi, distribuendique panem, ut ex Evangelio comprobatur : sicut dum turbas refecit ex quinque panibus hordeaceis, et postmodum ex panibus septem. Aliqui vero dicunt, quod Christus manibus fregit panem, ac si cultello fuisset divisus, et per hoc eum noverunt.34 Potest quoque intelligi de intejam resurrexit, venerunt ad Apostolos, dicentes se etiam visionem, id est visibilem formam, angelorum vidisse : ita quod angelos in assumptis corporibus corporaliter conspexerunt; qui angeli dicunt eum vivere, id est Christum resurrexisse. Itaque discipuli verbis mulierum istarum auditis, terrebantur, quia forsitan metuebant quod Judæi increduli imponerent eis quod corpus sui abstulissent magistri, et propterea eos persequerentur. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, utpote Petrus et Joannes (ut dictum est), et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, videlicet lapidem revolutum, et linteamina posita;35 ipsum vero, id est corpus Jesu, non invenerunt.

Et ipse dixit eis : O stulti, id est Scripturarum notitiam non habentes, et veræ fidei luce carentes, et tardi corde ad credendum in omnibus verbis et vaticiniis, quæ locuti sunt Prophetæ de mea passione et resurrectione : quum tamen habeatis sufficientia inductiva ad credendum quod ego sum ille de quo illa prædixerunt Prophetæ, nam verbis et sufficientibus miraculis Christum me esse probavi. Quæritur, cur Christus discipulos istos vocaverit stultos, quum alibi dicat, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennæ ignis.36 Et respondendum, quod peccata verborum pensantur penes intentionem, affectionemque cordium, quoniam ea quæ sunt in voce, sunt earum quæ sunt in anima passionum, affectionum intentionumque notæ. Christus ergo prohibuit dicere proximo, Fatue, ex contemptu, derisione, aut simili vitiosa radice, non autem ex caritate et zelo justitiæ, rationabili causa id exigente.

Nonne hæc oportuit pati Christum, propter æterni Patris præordinationem, et Prophetarum verificationem atque humani generis salvationem, sanctorum de limbo eductionem, cœlestis patriæ apertionem, cœlestis Jerusalem reædificationem, et ita, puta per passionem, intrare in gloriam suam, id est in cœlum ascendere, et corpore glorificari, gloriamque cœlestem plenarie possidere? Christus quippe sua humiliatione, passione et morte, promeruit sibi ipsi præmium accidentale, atque dominium omnis creaturæ, dicente Apostolo : Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, propter quod et Deus exaltavit illum.37 Et tamen hæc gloria debebatur Christo etiam aliunde, videlicet ratione hypostaticæ unionis cum Verbo, et propter plenitudinem beatificæ visionis, seu essentialis felicitatis animæ ejus : quæ redundasset indesinenter in corpus ipsius, et impassibile illud fecisset, nisi Deo dispensante, redundantia illa fuisset usque ad resurrectionem dilata, ut in epistola ad Dioscorum loquitur Augustinus. Et ita gloria illa fuit proprie gloria Christi. Sed et universa gloria curiæ cœlestis, fuit et est gloria Christi, secundum quod Deus est, tanquam domini ac datoris. Si itaque Christum per passionem, et multiplicem tribulationem oportebat propriam gloriam ingredi, nos qui sumus, qui absque tribulationibus et adversitatibus, pœnitentialibusque operibus gloriam volumus ingredi alienam?38 Numquid servus major est domino suo, aut membrum capite suo præstantius, aut redemptus redemptore sublimior, aut fragilis creatura, creatore suo Dei unico Filio? Merito ergo dixit Apostolus : Quia per multas tribulationes, oportet nos intrare in regnum cœlorum;39 et item, Omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patientur.40

Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis : id est, ex verbis Moysis sumpsit exordium, quia primus et principalis fuit inter eos qui libros ad vetus Testamentum pertinentes scripserunt; deinde aliorum Prophetarum allegavit oracula; interpretabatur illis, id est, expositionem fecit istis duobus discipulis, in omnibus Scripturis quæ de ipso erant loquentes, id est, prophetias de ipso prædictas eis declaravit et allegavit, vel in generali et multas in speciali, vel omnes ad propositum pertinentes ac sufficientes. rioribus oculis, qui aperti sunt, id est illuminati, Christum cognoscendo. Et ipse evanuit ex oculis eorum, id est, repente et quasi imperceptibiliter ac velocissime per dotem agilitatis ab eorum adspectu disparuit : per quod monstravit se corpus glorificatum habere ; non autem evanuit tanquam phantasma.

Et dixerunt ad invicem duo isti discipuli : Nonne cor nostrum, præsertim voluntas, ardens erat in nobis, id est inflammatum desiderio veritatis, ac Christi, dum loqueretur in via, id est, quando Christus increpavit ac informavit nos, ambulando nobiscum, et aperiret, id est exponeret, nobis Scripturas? — Posset hic quæri, an discipuli isti in via fuerunt veræ caritatis fervore accensi. Et videtur quod imo : nam Glossa ait, quod cor eorum fuit igne Spiritus Sancti accensum et caritatis ardore. Sed videtur contrarium, quia non erant in fide, ergo nec in caritate. Ad hoc quidam respondent, quod non erant in caritate, nec veræ caritatis fervorem habebant, et quod ardor iste erat a Spiritu Sancto, sed non cum Spiritu Sancto, quemadmodum timor servilis. Et si objiciatur quia de istis duobus discipulis dicit Gregorius, quod esse extranei a caritate non poterant hi cum quibus Veritas gradiebatur : respondetur, quod hoc propterea dixit Gregorius, quia habebant aliquid simile caritati et ejus effectui. Porro si istud quis teneat, cogetur concedere quod et feminæ pergentes ungere corpus Jesu, erant extra caritatem atque in statu damnationis.

Et surgentes eadem hora a mensa, regressi sunt in Jerusalem : quia præ caritatis ardore quem nunc cum fide vere habebant, quiescere, et differre tam saluberrimum nuntium non valebant, nec senserunt viæ laborem ; dilectionisque ardor exstinxit in eis servilem Judæorum timorem. Et invenerunt congregatos undecim Apostolos in conclavi, et eos qui cum ipsis erant, videlicet alios quosdam Christi discipulos ex septuaginta duobus, aut feminas aliquas Christi discipulas. Itaque Thomas tunc aderat, et paulo post exiit, non credens auditis ;41 sicque defuit apparitioni quæ consequenter describitur, prout in Joanne legitur. Dicentes, quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni. Participium istud, Dicentes, quidam referunt ad verbum, Invenerunt, ut sit nominativi casus : eritque sensus, quod duo isti discipuli invenientes undecim congregatos, dixerunt eis, quod Dominus vere surrexit et Petro apparuit. Aptius tamen videtur, ut dictio ista, Dicentes, referatur ad Undecim congregatos, sitque accusativi casus : ut sit sensus, quod duo discipuli invenerunt congregatos undecim inter se recitantes, et etiam istis duobus dicentes, quod Dominus vere surrexit. Et istud ex duobus probatur. Primo, quoniam isti duo discipuli nondum scivisse videntur quod Christus apparuerit Petro, sed Petrus hoc Apostolis retulit. Secundo, ex modo loquendi ipsius Evangelistæ in loco præsenti, quia post verba prædicta mox subditur : Et ipsi narrabant quœ gesta erant in via. Ex quo apparet, quod participium illud, Dicentes, et pronomen hoc, Ipsi, referenda sint ad diversos : ita quod isti duo quum audissent verba Apostolorum, Christi resurrectionem et apparitionem Petro factam eis narrantium, tunc et ipsi narraverunt narrantibus sibi, quæ gesta erant in via, scilicet qualiter Christus se eis in via associavit, eosque interrogavit, increpavit, edocuit, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

D Denique, secundum Glossam, inter viros, Dominus Jesus primo apparuit Petro : nam sicut inter feminas post Virginem gloriosam Maria Magdalene fuit Christo devotior, et in ejus amore ardentior, familiariorque eidem, sic inter viros Petrus ; item, quatenus tantam misericordiam exhibendo Simoni Petro, instrueret eum omnem misericordiam peccatoribus exhibere ; et rursus, ne Petrus abundantiori absorberetur tristitia, et ne ex trina negatione desperationem incurreret. Et fuit revera ineffabilis pietas, quod illi discipulo primum ac specialiter se monstravit, a quo inhonestius ac frequentius fuit negatus : et merito S. Petrus fuit postmodum aliis misericordissimus.

Deinde describitur adhuc alia apparitio Salvatoris, quæ et a Joanne est descripta, ubi quædam habentur quæ hic omittuntur, sicut et hic aliqua describuntur quæ ibi non recitantur. Non enim omnes omnia conscripserunt. Dum autem hæc loquerentur Apostoli et duo præfati discipuli, stetit Jesus in medio eorum, hoc est, repente januis clausis intravit, atque in medio stetit, sicut promisit :42 Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.43 Stetit autem in medio ad litteram, ut ab omnibus melius videretur et audiretur, seque demonstraret esse eumdem qui ante passionem in medio eorum consistere solitus erat ; spiritualiter vero, ut humilitatem commendaret, et virtutum magistrum se esse ostenderet : nam virtus consistit in medio ; et ipse ante passionem disseruit, Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat.44 Per hoc quoque ostendit dilectionem suam ad discipulos suos.

Et dixit eis : Pax vobis, hoc est, pacem pectoris, quæ est tranquillitas seu quies mentis in Deo, habete modo per gratiam, et pacem æternitatis habete nunc per spem, et aliquam prægustationem. Itaque, sicut Salvator ante passionem præcepit discipulis, In quamcumque domum intraveritis, primum dicite, Pax huic domui ;45 sic ipsemet post resurrectionem visitando eos, primum locutus est, Pax vobis. Quo constat quam magnum bonum sit pax vera, spiritualis et interna. Ego sum vere magister et Dominus vester, paulo ante crucifixus, et nunc vere resuscitatus : qui secundum deitatem sum æternaliter et perfecte, cujus esse est plenum, infinitum, simplicissimum, omniformiterque perfectum ; qui dixi ad Moysen :46 Ego sum qui sum. Nolite timere inordinato timore, quasi velim vos fallere aut nocere.

Conturbati vero præ admiratione, et conterriti, sicut naturale est fragilitati humanæ defunctorum apparitionem horrere, et insolitas expavescere visiones, sed et propter periculum, existimabant se spiritum videre, videlicet animam Christi, aut alium spiritum forte fallacem in corpore assumpto. Sed mirum, quomodo hoc putabant, quum jam paulo ante dixissent, quod surrexit Dominus vere : quod audierunt a sanctis mulieribus, et a Petro, a duobus quoque discipulis, atque ut reor, a Jacobo Minore, cui ante hanc horam apparuit Christus. Et respondendum, quod ideo forsitan putabant spiritum se videre, non verum corpus, quoniam clausis introiit januis : quod adhuc impossibile forsitan æstimabant vero humanoque corpori. Verumtamen Petrus et duo prædicti discipuli, et Jacobus Minor, de resurrectione Christi non dubitabant, quamvis virtutem et dotes corporis glorificati nondum cognoscerent.

Et dixit eis : Quid turbati estis, hoc est immoderanter inquietati, formidolosi et stupidi, et cogitationes erroneæ ascendunt in corda vestra, ex proprii intellectus imbecillitate, quia suspicamini spiritum vos videre? Videte manus meas et pedes, in quibus manent vulnerum cicatrices, ad insinuandum quod vere in proprio corpore resurrexi, quia ego ipse sum, qui fui mortuus, et nunc corporaliter vivo atque appareo ; palpate, ut certificemini etiam tactu, et videte, exteriori interiorique oculo, me veraciter surrexisse et apparere ; quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere : spiritus enim in sua natura est simplex. Et quum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes, et cicatrices in eis : forsan etiam latus, ejusque cicatricem. Voluit autem cicatrices in suo corpore reservare : primo, ut tactum est, ad probandum veritatem suæ resurrectionis ; secundo, in signum victoriæ ; tertio, ut per hoc electos et Sanctos in patria in suo magis accendat amore ; quarto, ut eas Patri pro nobis præsentet ; quinto, ad majorem impiorum et ingratorum confusionem.

Adhuc autem illis non credentibus, quod verum conspicerent corpus Christi, ob causam prætactam; nec omnes erant æque increduli, imo quidam omnino credebant, et quidam nondum complete: ideo subditur, et mirantibus præ gaudio, quia ut apud Joannem legitur, Gavisi sunt discipuli viso Domino.47 Ergo aliquo modo credebant; sed mirabantur de tam nova et insperata consolatione et apparitione, de qua vehementer gaudebant; atque præ gaudio mirabantur, quod et qualiter tam bene et optime eis contigerit, qui paulo ante tam desolatissimi erant: quia ut asserit Augustinus, quæ multum læta sunt, vix creduntur. Occulte enim metuit animus, ne forsan contingat oppositum, et tunc duplex mœror nascatur. Sic Jacob patriarcha audito a filiis, Joseph vivit, quasi de gravi somno evigilans, non tamen credebat eis. Dixit, non ex ignorantia quærens, sed solitum loquendi modum observans, ut magis agnosceretur: Habetis hic aliquid quod manducetur? quatenus non tantum per visum, tactum, auditum, sed etiam per gustum meam vobis resurrectionem demonstrem. At illi obtulerunt ei partem piscis assi, cujus forsitan partem jam comederunt, et favum mellis. Et quum manducasset coram illis, sumens reliquias dedit eis, ut secum comederent. Nec dubium quin et potavit cum eis, secundum quod princeps Apostolorum dixit: Manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit.48 Porro, Christus comedit, non tamen aliquid convertebatur in corpus ipsius; sed potestative cibum et potum consumpsit, quemadmodum aquam consumit radius solis calens.

Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos, hoc est, isti effectus, videlicet apparitiones et meæ resurrectionis probationes, sunt res significatæ per verba quæ vobis prædixi, quando adhuc inter vos ante meam passionem passibilis conversabar, a quibus nunc carnis immortalitate et plenæ beatitudinis statu disto.49 Itaque, Verbum, hic sumitur pro re verbo significata, sicut in libris Regum loquitur Ezechias: Non fuit verbum in domo mea, et in omni potestate mea, quod non ostenderim eis, videlicet nuntiis regis Babylonis.5051 Quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysis, et Prophetis, et Psalmis de me. Eodem modo necesse fuit illa impleri, quo necesse fuit Christum pati: quod qualiter oportebat, jam dictum est. Itaque necesse fuit illa impleri, necessitate conditionata, non absoluta, hoc est necessitate consequentiæ, non consequentis, seu in sensu composito, non in sensu diviso; non necessitate coactionis liberi arbitrii, sed præordinationis divini decreti. Porro in lege Moysis multa de Christo conscripta sunt: ut quod Deus dixit ad Abraham, Isaac, et Jacob, In semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ;5253 et, Prophetam suscitabit vobis Dominus, etc. Insuper, quamvis Psalmista fuit propheta, tamen liber Psalmorum proprie inter Hagiographa computatur: et ita nunc Psalmi a Scriptura Prophetarum distinguuntur.

Tunc aperuit illis sensum, id est, intellectum eorum illuminavit, ut intelligerent Scripturas. Verumtamen non tam perfecte eos jam illustravit, sicut in die Pentecostes, quando limpidissimam Scripturarum intelligentiam eis infudit; nunc tamen eos aliqualiter illuminavit, quia ut habet Joannes, insufflavit in eos, et dixit:54 Accipite Spiritum Sanctum.

Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, hoc est de mea passione et resurrectione prophetatum in Daniele, Osee, in Psalmis, aliisque Prophetis. Scriptum est enim:55 Post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus. Et Osee ait: Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos.56 Sophonias quoque:57 Exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum. Atque in Psalmo:58 Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me; et retribuam eis. Et sic oportuit Christum pati pro mundi salute, quia ille fuit convenientior modus humanæ redemptionis, et Deus ita præordinavit, et resurgere a mortuis tertia die, quia non decuit Christi resurrectionem ultra tertium diem differri, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, hoc est, universis mundi hominibus, Judæis atque gentilibus, evangelizari ut in fide Christi pœnitentiam agant, atque per gratiam ejus confidant se remissionem peccatorum suorum posse suscipere, virtute et merito passionis ipsius, per sacramenta ejus, primo in Baptismo, deinde in sacramento Pœnitentiæ, quæ est secunda post naufragium tabula. Hinc in Actibus Paulus ait Judæis: Per Jesum vobis remissio peccatorum annuntiatur, ab omnibus a quibus non potuistis in lege Moysis justificari.59 Et rursus loquens gentilibus: Tempora (inquit) prioris ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant, eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro quem statuit, fidem præbens omnibus, resuscitans illum a mortuis.60 Et iterum loquitur Petrus: Primum Deus suscitans Filium suum, misit eum ut convertat se unusquisque a nequitia sua;61 itemque, Non est nomen aliud sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.62

De hac omnium gentium conversione ad Christum, et diffusione Ecclesiæ catholicæ per totum orbem terrarum, copiosissime et apertissime prædixerunt Prophetæ. Scriptum est namque in Psalmis: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ, et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium;63 itemque, Benedicentur in ipso tribus terræ, omnes gentes magnificabunt eum.64 Unde et per Isaiam loquitur Christus: Glorificatus sum in oculis Domini. Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israel convertendas; dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.6566 Sed et in Daniele legitur: Omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Quod totum impletum est: quia etsi nunc magna et latissima regna ad stolidissimam spurcissimi Mahometi legem aliasque perfidias sint collapsa, longo tamen tempore in eis viguit religio christiana. Nihilo minus ante finem sæculi prædicta plenius implebuntur.

Porro prædicatio ista facta est ab Apostolis Christi, incipientibus eam a Jerosolyma: quia post Christi ascensionem et Spiritus Sancti missionem, cœperunt Apostoli in Jerusalem prædicare, prout per Isaiam fuit prædictum: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem;67 atque in Psalmo, Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion.68 Jerusalem namque fuit metropolis Judæorum, quibus Christus fuit specialiter missus, de quorum et semine fuit natus;697071 multisque donis fuit populus ille a Deo ornatus. Ideo decuit eis primo evangelizari, prout loquitur eis Paulus:72 Vobis oportebat primum loqui verbum Dei.73 Jerusalem quoque fuit civitas sancta, in qua fuit templum Dei, et viguit cultus ejus, floruitque sæpe studium legis ac Prophetarum, quam et Christus passioni suæ præelegit. Idcirco decuit evangelicam prædicationem post Christi passionem inchoari ibidem, ut et Judæi increduli inexcusabiles redderentur. In quo etiam divinæ pietatis declaratur immensitas, quod illis voluit primo viam prædicari salutis, qui mortem procuraverunt Salvatoris, et Dei Filium occiderunt.

Vos autem testes estis horum, videlicet resurrectionis meæ et aliorum mysteriorum meorum, qui et ante passionem meam mecum estis conversati, et de mea resurrectione estis multipliciter certificati. Et ego mittam promissum Patris mei in vos, id est, Spiritum Sanctum a Patre procedentem, quem et Pater per Prophetas et me promisit se vobis daturum, mittam et infundam cordibus vestris: sicut in die Pentecostes scimus peractum. Istud enim Christus in sermone post Cœnam frequenter promisit, juxta illud Joannis:

Quum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;74 et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Certumque est quod Christo nequaquam competeret auctoritas mittendi dandique Spiritum Sanctum, nisi ab ipso procederet Spiritus Sanctus, et verus consisteret Deus.

Vos autem sedete in civitate Jerusalem, in loco quo loquor hæc vobis, ubi vobiscum ultimam feci Cœnam, quoadusque induamini virtute ex alto, id est usque ad horam qua accipietis Spiritum Sanctum, qui corda vestra induet omnem perfectionem gratiæ ac virtutum, ex throno cœlesti ac decreto Patris æterni, sicque efficiet vos idoneos ad prædicandum ac testificandum de me, dando vobis sapientiam, constantiam et fervorem, omnium linguarum notitiam, totius Scripturæ peritiam, ardentissimam caritatem, insuperabile robur fortitudinis spiritualis. Hinc in Actibus legitur Christus dixisse discipulis : Accipietis virtutem Spiritus Sancti supervenientis in vos, et eritis mihi testes in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.75 Verumtamen non est intelligendum, quod Christus præcepit discipulis continue in civitate sedere, quia post verba hæc interdum exierunt pro rationabilibus causis, scilicet ad piscandum;76 sed intentio Christi fuit, ut non longe discederent, nec diu abessent, sed frequenter seu opportunis horis ibi manerent, præsertim post ascensionem, et per orationes, jejunia ac alia devotionis exercitia, se ad Spiritus Sancti pararent susceptionem plenariam. Hinc scribitur in Actibus : Convescens præcepit eis, ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum.77 Unde nunc subditur :

Eduxit autem eos foras in Bethaniam. In die quippe ascensionis bis eis apparuit: primo, in Jerusalem; et tunc eis præcepit ut irent in montem Oliveti, qui est prope Bethaniam, in quo rursus eis apparuit : propterea dicitur eos eduxisse in Bethaniam, quamvis corporaliter cum eis non ierit, et quia mons Olivarum prope Bethaniam est. Sicque duxit eos in Bethaniam, id est in viam Bethaniam versus, usque ad montem prædictum. Et elevatis manibus suis, benedixit eis : forsitan signum crucis super eos formando, et verba benedictionis aliqua proferendo, ut et ipsi sic facerent aliis : nam et prælati a suis subditis recedendo, sic facere debent. Imo quum activa benedictio Dei, sit collatio munerum gratiæ ejus, et multiplicatio eorumdem, Christus secundum quod homo, manus levando benedictionisque verba loquendo, secundum quod Deus incrementa gratiæ ac virtutum cordibus infudit eorum. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, id est, elevari cœpit corporaliter in aere, et ferebatur, id est, propria virtute ascendit, in cœlum: quod divina virtute principaliter fecit, et item per dotem agilitatis. Unde in Actibus habetur : Quum hæc dixisset, videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.78

Et ipsi adorantes Christum ut verum Deum, sicut et Thomas evidentia veritatis convictus, dixit : Dominus meus, et Deus meus;79 regressi sunt in Jerusalem, in cœnaculum, quod fuerat prope templum, cum gaudio magno, tam de Christi sui prædilecti magistri atque dulcissimi Domini gloriosa ascensione, felicitate et gloria, quam de beneficiis Dei eis datis ac dandis, ac totius mundi conversione ad Christum instante. Nam et duo angeli Christo ascendente apparuerunt eis, dicentes : Viri Galilæi, quid statis adspicientes in cœlum?80 etc.

Et erant semper in templo, id est omni tempore opportuno, præsertim post susceptionem Spiritus Sancti : quia usque ad illud tempus magis latebant in domo, quam se manifestabant in templo, utpote nondum plene desuper confortati; laudantes et benedicentes Deum, eum de suis beneficiis ac promissis laudando, et propter propriam ac immensam bonitatem, perfectionem et beatitudinem ejus, eum jugiter benedicendo, sicut ait Propheta :81 Benedicam Dominum in omni tempore.82 Hinc legitur in Actibus : Quotidie erant perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione, laudantes Deum.83 Et denuo : Omni die non cessabant, in templo et circa domos docentes et evangelizantes Christum Jesum. Quæ omnia post Spiritus Sancti in signo visibili susceptionem Lucas recitat contigisse.84 Verumtamen Theophilus dicit, eos etiam inter Ascensionem et Pentecosten cum aliis templum intrasse causa orationis et laudis divinæ, quia ex ascensione Salvatoris erant aliqualiter roborati, atque a pristina formidine sublevati. Tamen quod primo dictum est, verius æstimatur, et his quæ in Actibus scribuntur Apostolorum, magis concordans.

Postremo, qualiter præmemorata dominicæ resurrectionis argumenta, Christi resurrectionem sufficienter probant, Thomas in tertia parte Summæ suæ magistraliter docet.

Discamus ergo et nos cum sanctis Apostolis in templo semper unanimiterque manere, per orationes, jejunia et alia exercitia virtuosa, ad quotidianum gratiæ ac virtutum augmentum nos præparare, Omnipotentem jugiter benedicere ac laudare, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS COMMENTARIORUM IN EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM

Footnotes

  1. Luc. xxiii, 55, 56. ↩

  2. Act. 1, 10. ↩

  3. Matth. xxviii, 2. ↩

  4. Marc. xvi, 3, 4. ↩

  5. Joann. xx, 12. ↩

  6. Matth. XVIII, 20. ↩

  7. Joann. xx, 6. ↩

  8. Marc. XVI, 12. ↩

  9. Luc. IX, 29. ↩

  10. IV Reg. VI, 18; ↩

  11. Gen. XIX, 11. ↩

  12. * Ammaon ↩

  13. Joann. v, 36. ↩

  14. Joann. xv, 24. ↩

  15. Ps. XLIV, 3. ↩

  16. Luc. IV, 22. ↩

  17. Joann. VII, 46. ↩

  18. Act. I, 1. ↩

  19. Matth. IX, 33. ↩

  20. Luc. VII, 16. ↩

  21. Joann. XIX, 7. ↩

  22. *alias quod* ↩

  23. Gen. XVIII, 1-8; XIX, 1-3. ↩

  24. Matth. XXV, 35, 43. ↩

  25. Joann. XV, 5. ↩

  26. Sap. VII, 28. ↩

  27. Gen. III, 7. ↩

  28. Josue VIII, 15. ↩

  29. vers. 35. ↩

  30. Job XXXI, 32. ↩

  31. 1 Petr. IV, 9. ↩

  32. Hebr. XIII, 2. ↩

  33. IV Reg. VI, 20. ↩

  34. Matth. XIV, 19; XV, 36. ↩

  35. Joann. xx, 3. ↩

  36. Matth. v, 22. ↩

  37. Philipp. II, 8, 9. ↩

  38. Joann. XIII, 16. ↩

  39. Act. XIV, 21. ↩

  40. II Tim. III, 12. ↩

  41. Joann. xx, 24. ↩

  42. Matth. xviii, 20. ↩

  43. Joann. xx, 19-23. ↩

  44. Luc. xxii, 27. ↩

  45. Luc. x, 5. ↩

  46. Exod. iii, 14. ↩

  47. Joann. xx, 20. ↩

  48. Act. x, 41. ↩

  49. *[quum adhuc essem vobiscum] ↩

  50. IV Reg. xx, 13, 15; ↩

  51. Is. xxxix, 2, 4. ↩

  52. Deut. xviii, 15. ↩

  53. Gen. xxii, 18; xxvi, 4; xxviii, 14. ↩

  54. Joann. xx, 22. ↩

  55. Dan. ix, 26. ↩

  56. Osee vi, 3. ↩

  57. Soph. iii, 8. ↩

  58. Ps. xi, 11. ↩

  59. Act. xiii, 38. ↩

  60. Act. xvii, 30, 31. ↩

  61. Act. iii, 26. ↩

  62. Act. iv, 12. ↩

  63. Ps. xxi, 28. ↩

  64. Ps. lxxi, 17. ↩

  65. Is. xlix, 5, 6. ↩

  66. Is. xlix, 5, 6. ↩

  67. Is. ii, 3. ↩

  68. Ps. cix, 2. ↩

  69. Rom. i, 3. ↩

  70. Matth. xv, 24. ↩

  71. Matth. ii, 1-4. ↩

  72. Act. xiii, 46. ↩

  73. Act. xiii, 46. ↩

  74. Joann. xv, 26, 27. ↩

  75. Act. 1, 8. ↩

  76. Joann. xx¹, 3. ↩

  77. Act. 1, 4. ↩

  78. Act. 1, 9. ↩

  79. Joann. xx, 28. ↩

  80. Act. 1, 11. ↩

  81. Ps. xxxiii, 2. ↩

  82. Joann. xxi, 3. ↩

  83. Act. II, 46, 47. ↩

  84. Act. v, 42. ↩

Chapter 51 of 51