Articulus 49
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI TERTII : ET SURGENS OMNIS MULTITUDO EORUM, DUXERUNT ILLUM AD PILATUM.
SUBINDE describitur, quomodo Christus a Judæis præsentatus sit præsidi gentili, et ab ipso ac ejus ministris occisus, ac multipliciter tribulatus, secundum quod Christus prædixit : Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur gentibus ad illudendum et flagellandum et conspuendum ;12 et occident eum.
Et surgens omnis multitudo eorum, id est, omnes principes sacerdotum et Scribæ ac Pharisæi et seniores, sequente eos populo copioso, duxerunt illum, videlicet Jesum, ad Pilatum. Et ut ait Matthæus, vinctum obtulerunt eum Pilato ;3 Marcus vero ait, Vincientes Jesum, tradiderunt eum Pilato :4 non quod tunc primo vinxerint eum, sed forte ad tempus fecerunt eum a vinculis solvi, et jam iterum vinxerunt ; vel vinxerunt eum jam magis ignominiose quam ante, manibus forsitan retro ligatis. Cœperunt autem accusare illum, dicentes : Hunc (quem ex despectu nominatim non expresserunt) invenimus subvertentem, id est male instruentem ac decipientem, gentem nostram, videlicet plebem Judaicam, et prohibentem tributa dari Cæsari, ut sic provocaret Romanos adversus nos, et dicentem se Christum regem esse. Quod aiunt, Christum regem, quasi expositorie dicunt, ut Pilatus clarius intelligeret eos. Ipsi autem nomine Christi, intelligebant regem, imo et maximum regem, videlicet regem Messiam. Pilatus vero tanquam gentilis, non ita sciebat quid notarent per Christum : ideo addiderunt, Regem, ut Pilatus intelligeret Jesum voluisse usurpare regnum terrenum.
Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judœorum ? Judæi isti tria objecerant Christo; sed de primo non curavit Pilatus, scilicet, an Christus bene vel male docuisset Judæos : ipse enim fuit gentilis, et legem Judæorum velut superstitionem contempsit. Sed alia duo videbantur contrariari Romano imperio. Pilatus vero cognovit quod primum horum duorum esset falsum, quia jam ante percepit Jesum dixisse :5 Reddite quæ sunt Cæsaris, Cæsari ; et quæ sunt Dei, Deo. Idcirco de tertio sciscitatur, quod magis videbatur derogare imperatori. Romani et enim præceperunt, ne quis absque eorum licentia seu consensu se regem vocaret : nam monarchiam habebant. Petiit ergo Pilatus a Jesu, an esset rex Judæorum de jure, quia videbat quod de facto non esset rex mundialiter regnans.
Porro, Joannes evangelista hic aliqua addit, quæ Lucas non scribit. Ait quippe Joannes : Adducunt ergo Judæi Jesum a Caipha in prætorium, hoc est in domum ubi prætores seu præceptores causas populi judicantes, sedere solebant. Et ipsi Judæi non introierunt prætorium, ut non contaminarentur, ingrediendo domum viri gentilis, quia Pilati fuerat prætorium, sed ut manducarent pascha, id est azymos panes, quibus immundi vesci non poterant : immundos autem se reputassent, si contra legem domum intrassent gentilis. Exivit ergo ad eos Pilatus foras, et dixit : Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?6 quasi dicat : Præsentastis eum mihi ita ligatum, quasi mortis sit reus. Quid ergo objicitis ei? Consuetudo nempe fuit Romanis non damnare hominem, nisi præsentes haberet accusatores, locumque defendendi acciperet ad
Act. xxv, 16. abluenda crimina sibi imposita, ut in Actibus habetur. Responderunt: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Dicit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt Judæi: Nobis non licet interficere quemquam. Hoc dixerunt, vel quia durante festo paschali, hoc non licuit eis, ne sanguinis effusione, tantæ solennitatis sanctitatem fœdarent; vel quia Romani abstulerunt eis judicium sanguinis, quamvis minora judicia reliquerint eis, ut aliqui opinantur; vel callide hoc dixerunt, quatenus Christo a judice gentili damnato, ipsi viderentur immunes. Introivit ergo in prætorium Pilatus, et vocavit Jesum, ut ibi in loco quieto seorsum perfectius eum examinaret. Et dixit ei: Tu es rex Judæorum? Hoc interrogavit Pilatus post accusationem a Judæis factam, quam hic Lucas describit.
Denique Lucas subjungit: At ille, scilicet Jesus, respondens Pilato, ait: Tu dicis. Quasi dicat: Ego nec nego, nec affirmo hoc nunc, sed tu dicis quod verum est. Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine. Pilatus enim Christi responsionem accepit, quasi diceret se non esse regem, scilicet temporalem. Unde Joannes plenius ista describens, ait Jesum dixisse Pilato: Regnum meum non est de hoc mundo, hoc est, tale quale est regnum mundanum, sed est cœleste ac spirituale. Quasi dicat: Non derogavi imperatori, quærendo dominationem terrenam ac temporalem. Imo, ut apud Joannem habetur, quum Judæi voluissent eum facere regem, fugit.7 Unde adjecit: Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri utique mei decertarent pro me, ut non traderer Judæis. Dixit ergo ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis, quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate, hoc est ex Deo non solum per creationem, sed et per prædestinationem et imitationem, audit vocem meam. Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et quum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, dicens: Ego nullam in eo causam invenio: sicut nunc recitat Lucas. Qui subdit:
At illi, puta Judæi8, invalescebant, hoc est, impetuosius et fortius quam ante clamabant, audito quod præses Jesum excusaret, dicentes: Commovit populum, hoc est, suis doctrinis et falsis prodigiis plebem nostram turbavit, subvertit, et ad illicita concitavit, docens per universam Judæam, hoc est per totam nostram regionem, incipiens a Galilæa. Ibi enim primo exorsus est discipulos congregare, prædicare, atque miracula facere.9 In Galilæa namque vocavit Petrum, et filios Zebedæi; et in Cana Galilææ fecit primum suum miraculum, mutando aquam in vinum.10 Usque huc, hoc est pertingens ac veniens, prædicando et alios subvertendo, usque Jerusalem, civitatem Judææ metropolitanam seu principalem. Judæa autem interdum accipitur prout distinguitur a Galilæa et Samaria, sed nunc sumitur prout provincias illas includit.
Omnia ista consideranda sunt nobis ad compassionem, ad imitationem et gratiarum actionem. Consideremus ergo, quam opprobriosissime fuerit Christus Pilato oblatus, quam falsissime accusatus, quam mansuete, patienter ac silenter se habuit: sicque omnem mundi vanitatem et gloriam contemnamus, verborum injurias ac mendaces accusationes æquanimiter toleremus. Tamen interdum propter scandalum evitandum licet se veraciter excusare.
Pilatus autem audiens Galilæam nominari, interrogavit si homo Galilæus esset, id est, an Jesus de Galilæa oriundus consisteret. Quamvis enim in Bethlehem Judæ fuerat natus, tamen in Galilæa fuit conceptus, et plurimum conversatus:111213 propter quod Jesus Nazarenus vocatus est. Et ut cognovit ex responsione eorum quos interrogavit, quod de Herodis potestate esset, id est de provincia atque dominio Herodis Antipæ, tetrarchæ Galilææ:14151617 qui de- collavit beatissimum Joannem Baptistam, et fuit majoris Herodis, sub quo natus est Christus, filius;18 remisit eum ad Herodem, cupiens se exonerare ab ejus judicio, quem novit innocentem, mendaciter accusatum, et ex invidia traditum, et ne manum suam mitteret in messem alienam. Et sicut ait Theophilus, in hoc egit Pilatus secundum legem Romanorum, quæ jussit quemlibet a suæ ditionis principe judicari. Qui et ipse, scilicet Herodes, Jerosolymis erat illis diebus solennitatis paschalis, propter festum. Fuit enim Judæus religione et natu. Nam et pater ejus, quamvis esset natione gentilis, videlicet Idumæus, tamen proselytus factus est, id est, Judæorum ritum assumpsit, et circumcidi se fecit amore conjugis suæ, quæ fuit Judæa. Et ut dicitur, etiam aliam habuit uxorem Jerosolymitanam, de qua genuit hunc Herodem Antipam.
Herodes autem, viso Jesu, gavisus est valde, non ex devotione, sed curiositate. Cujus gaudii causa subjungitur : Erat enim ex multo tempore cupiens videre eum, id est, diu optavit Jesum videre, præsertim ex eo tempore quo decollavit Joannem, quia post hoc cœpit Jesus magis publice prædicare, ac miracula facere, ita quod fama ejus ad Herodem pervenit.19 Ideo sequitur : eo quod audiret multa de illo, videlicet de Christi miraculis, eloquentia et doctrina. Unde Evangelistæ dicunt, quod statim in principio prædicationis Christi exiit fama ejus in universam regionem.20 Et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Naturale enim hominibus est libenter videre mirifica atque insolita. Specialiter quoque, ut ait Apostolus, Judæi signa petunt.21 Et supra scriptum est dixisse Herodem de Christo :22 Quis est iste de quo talia audio ?23
Interrogabat autem illum, scilicet Jesum, multis sermonibus, hoc est, varias quæstiones proposuit Christo : quæ non sunt ab aliquo Evangelistarum descriptæ ; sed aliqui opinantur, quod interrogavit Jesum, an esset ille propter quem pater suus fecit occidi infantes, atque similia. Et ipse Jesus nihil ei respondebat : quia Herodes indignus fuit, eo quod ex curiositate fuerit motus. Christus quoque noluit per Herodem liberari a passione. Si autem fecisset coram eo miraculum, aut juxta sapientiam suam respondisset Herodi, non permisisset Herodes eum occidi. Ideo quoque tacuit Jesus, ut daret exemplum vitandi ostentationem coram magnatibus. Stabant autem principes sacerdotum et Scribæ, hoc est legis doctores, constanter, id est audenter et pertinaciter, accusantes eum, eisdem forte causis quibus et ante Pilatum accusaverant eum. Sed Jesus nihil respondit, patientiam docens, et incorrigibilium cedens furori : præsertim quoniam opera ejus quæ fecit, videlicet sanctitas vitæ et miraculorum excellentia, quibus usque in hanc horam præfulsit, eum etiam silentem excusabant; imo ex sua taciturnitate mitissima, patuit innocentia ejus. Unde Pilatus maxime mirabatur de Christi taciturnitate, sciens quod unico verbo potuisset se excusare. Sprevit illum Herodes cum exercitu suo, tanquam simplicem et fatuum, eo quod nec sibi, nec accusatoribus quidpiam responderet. Unde in Job scriptum est : Deridetur justi simplicitas. Et illusit indutum veste alba, ut solent fatui deridi.
Et sic Filius Dei dignatus est de judice ad judicem mitti, ac taliter derideri, ut nos rei a judicio reprobationis ac damnationis æternæ liberaremur, et ab æterna confusione ac dæmonum illusione eriperemur, stolaque immortalitatis ac gloriæ vestiamur, et merito Christi veræ desuper sapientiæ consortes ac filii efficiamur.24 Itaque gloriemur, quando despicimur, nec vestium pompam, superfluitatem et curiositatem amemus ; sed quid Dominus et Salvator noster pro nobis passus est, perpendamus cum gratiarum actione efficacique imitatione. Nempe si ille qui est increata sapientia, atque omnipotens virtus Dei Patris, propter nos ita derideri dignatus est :25 cur nos infirmi, ignorantiis pleni, et vitiis obtenebrati, volumus sapientes et virtuosi reputari, et irrisoribus nostris protinus indignari?26 Non est servus major domino suo, nec discipulus sapientior suo magistro.27
Et remisit Jesum ad Pilatum, reputans Christum sua subventione indignum, et ut Pilatus hominem in suo dominio captum judicaret. Quod et ideo fecit, quia pontifices et Judæos nolebat offendere, Christum eripiendo, sed potius illis placere, ipsum taliter deridendo coram tot millibus hominum, in regia urbe et festo præcipuo. Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die. Pilatus enim honoravit Herodem, mittendo ad eum hominem suæ provinciæ, et causam illius discretioni Herodis committens. Nam antea inimici erant ad invicem: quia Pilatus occiderat injuste quosdam Galilæos, qui fuerant de potestate Herodis: in quo derogavit Herodi, subditos ejus ita occidens, et manum suam in alienam messem extendens.
Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus, id est rectoribus populi, et plebe, scilicet communitate Judæorum, dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, id est, a vestra lege et obedientia Cæsaris avertentem suos auditores; et ecce ego coram vobis interrogans, id est, hominem istum examinans, nullam causam invenio in homine isto ex his, id est ex numero criminum, in quibus eum accusatis. Sed neque Herodes aliquem horum excessuum in ipso invenit. Nam remisi vos cum Jesu ad illum, id est Herodem, et ecce nihil dignum morte actum est ei, hoc est, Herodes nullam illi pœnam aut sententiam inflixit, ex qua pateat quod existimaverit istum mortem promeruisse. Nam illusio in alba veste, non grave crimen, sed insipientiam designabat. Emendatum ergo illum dimittam. Quia mortem non meruit, faciam illum flagellari, atque ludibriis affici, ut si forte excessit in verbis, ignoscatis ei taliter correcto, et ego sic eum dimittam transire.
A Deinde tangitur alia occasio, qua Pilatus desideravit Jesum de morte eripere. Necesse autem habebat dimittere eis, puta Judæis, per diem festum, id est in solennitate paschali, unum vinctum quemcumque petissent. Judæi enim, antequam essent Romanis subjecti, consuetudinem habuerunt in festo paschali dimittere liberum unum ex vinctis, in signum atque memoriam liberationis patrum suorum ex Ægypto tempore Paschæ. Postea Romanis subjecti impetraverunt ab eis, ut hæc consuetudo eis observaretur a judice Romano eis præposito: ideo Pilatus a Romano imperio Judæis præfectus, necesse habuit hanc consuetudinem observare, necessitate conditionata, videlicet si contentare deberet Judæos, et obedire Romanis. Attamen Beda affirmat, quod non imperialis legis sanctione, sed annua Judæorum consuetudine fecit hoc, ad placendum eisdem. Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, id est, Jesum interface (quem ex contemptu non expressit hæc turba), et dimitte nobis Barabbam: qui erat, propter seditionem quamdam factam in civitate Jerusalem et homicidium, missus in carcerem, ut post festum apto tempore occideretur.
Lucas istud breviter tangit, quod a Matthæo noverat plenius recitatum. Ait enim Matthæus: Per diem autem solennem consuevit præses dimittere populo unum vinctum, quem voluissent. Habebat autem tunc vinctum unum insignem, id est in malitia famosum et singularem. Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis, Barabbam, an Jesum qui dicitur Christus? Sciebat enim quod per invidiam tradidissent illum. Quumque Pilatus hæc diceret, contigit quod etiam ait Matthæus: Sedente illo, puta Pilato, pro tribunali, id est in sede judiciali ad judicandum de Christo, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi et justo illi, hoc est, non agas aliquid contra eum, quia non spectat ad te, eo quod innocens sit: multa enim passa sum hodie, id est hoc
17
18
19
Matth. xxvii, 15-18.
Ibid. 19.
12
13
14
15
16
B
C
D die naturali (videlicet in aurora, ut creditur, quum Pilatus surrexisset de lecto: quia dominæ, conjugesque magnatum solent ad tempus manere in lecto post viros), visu, id est in visione et somno, propter eum, id est ad hoc ut ejus liberationem procurem a te. Ad quod, ut creditur, diabolus illam feminam instigavit, jam quasi pro certo conjiciens quod Jesus esset Messias, quia videbat ineffabilem mansuetudinem, patientiam atque constantiam Christi in omni sua injuriatione ac passione, et quia damnationem Judæ jam vidit, itemque insolitam consolationem sanctorum in limbo, ut fertur: ideo timuit exspoliari et vinci a Jesu, quum tamen paulo ante Judam ad ejus traditionem, atque Judæos ad ejus occisionem incitasset. Præterea ait Matthæus: Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis, ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent, hoc est, occidi deposcerent. Respondens autem præses, dixit illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt:28 Barabbam. Dicit illis Pilatus: Quid ergo faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur. Pilatus autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit? Nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum, et dimittam. Hoc verbum asserit Lucas.
Porro quod sequitur scribit Joannes: Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit, hoc est, servis suis præcepit Jesum nudare, columnæ alligare, et flagellis percutere.29 O quam erubescibile fuit, in tot millium adspectu nudari! et quam pœnalissimum fuit tenerrimo ac nobilissimo corpori Christi, tam atrociter flagellari! Scribit enim sacratissima vidua S. Brigitta in Revelationibus suis, benedicta et gloriosa virgine Maria sibi id enarrante, quod tam diu ac acerrime flagellaverunt Christum, quod costæ ejus patebant, in tantum quod unus de adversariis Christi, abscidit funem quo fuit ligatus, et flagellatoribus dixit: Numquid interficietis eum nondum dijudicatum et condemnatum, et causam mortis ejus facietis vestram? Deinde S. Brigitta scribit, quod caro et pellis Christi tantæ teneritudinis fuit, quod sanguis videbatur per eam; item, quod in primo ictu flagelli, caro ejus perforabatur, et sanguis exsiliit, et quod virgo Maria adstabat, primumque ictum illum et Filii sui vulnerationem inde sequentem conspiciens, cecidit in terram ut mortua, nec rediit ad se ipsam, nisi flagellatione completa, tuncque adspexit corpus Filii sui dilaceratum, et undique cruentatum.
Deinde Joannes et Matthæus dicunt: Et milites præsidis (videlicet garciones: non enim erant nobiles viri, sicut jam milites sunt aurati), suscipientes Jesum in prætorio, congregaverunt ad eum universam cohortem; et exuentes Jesum vestimenta sua, chlamydem coccineam circumdederunt ei, hoc est, veste rubea ad similitudinem purpuræ induerunt eum. Unde Joannes ait: Veste purpurea circumdederunt eum. Et aliqui dicunt, quod fuit aliquid rubeum vile simile purpuræ. Et plectentes coronam de spinis30 posuerunt super caput ejus, et arundinem, id est calamum, in dexteram ejus, videlicet pro sceptro regali. Et genu flexo ante eum, illudebant eum, dicentes: Ave, rex Judæorum.31 Et dabant ei alapas. Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percusserunt caput ejus.
Exivit itaque iterum Pilatus, et dicit Judæis: Ecce adduco eum vobis foras, ut cognoscatis quia nullam causam mortis in eo invenio. Exiit ergo Jesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: Ecce homo. Quum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes:32 Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam. Responderunt Judæi, et dixerunt: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Quum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit: utpote ne forte sic esset, et sic gravissime peccasset, Dei Filium taliter flagellari, coronari, illudi et percuti faciendo. Magis quoque quam ante timuit Jesum occidere, ne forte Filium Dei perimeret. Sed unde Pilatus, quum esset gentilis atque idololatra, habebat notitiam veri Dei? Et respondendum, quod inter Judæos habitando, aliquid forte de omnipotentia et majestate summi Dei, quem Israelitæ colebant, audivit. Omnibus quoque, ut loquitur Damascenus, naturaliter inserta seu indita est cognitio exsistendi Deum : sed et multi gentilium noverunt esse unum Deum altissimum.
Joann. xix, 9-14.
Et ingressus est iterum Pilatus in prætorium, et dixit ad Jesum : Unde es tu ? Quamvis enim jam ante audisset quod Jesus esset de Galilæa, nunc tamen audito quod dixisset se esse Filium Dei, diligentius quærit de loco et principio suæ nativitatis, an scilicet vere de Deo sit natus, an ex hominibus. Jesus autem responsum non dedit, sicut per Isaiam fuit prædictum : Quasi agnus coram tondente se ob-
Is. liii, 7. mutescet. Dixit ergo Pilatus : Mihi non loqueris ? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te ? Jesus autem respondit : Non haberes potestatem ullam contra me, nisi datum tibi esset desuper, scilicet a Deo,
Rom. xiii, 1. vel a Romano imperio. A Deo enim est omnis potestas ; sed potestatis abusio inest hominibus ex perversa et propria voluntate. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum, videlicet Jesum, etiam magis quam ante. Consideravit enim innocentiam atque modestiam Christi. Judæi autem clamabant : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, id est, propria auctoritate regem se asserit, contradicit Cæsari, qui prohibuit hoc. Potestque per Cæsarem intelligi Tiberius, sub quo crucifixus est Jesus. Pilatus ergo quum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali. Erat autem Parasceve Paschæ, hora quasi sexta.
Sed contra hoc videtur quod in Marco legitur, Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum : ergo ante tertiam horam Pilatus sedit pro tribunali, quoniam certum est Jesum primo fuisse judicatum, quam cruci appensum. Infra quoque ait Lucas, quod erat hora quasi sexta, quando crucifixerunt eum. Matthæus vero ait, quod ab hora sexta usque ad nonam tenebræ factæ sunt super universam terram: et toto tempore illo pependit Christus in ligno. Dicendum, quod hora sexta vel parum ante, crucifixus est Jesus, ut asserit Lucas. Ideo dicit Joannes, quod erat hora fere sexta, quia fuit ante sextam. Sed quod Marcus ait de tertia hora, hoc retulit ad animum Judæorum, quia illa hora clamaverunt : Tolle, crucifige eum. Vel ideo dicit hoc Marcus, quia crucifixus est Jesus inter tertiam et sextam : medium autem per utrumque extremorum significatur, quia aliquid participat de utroque.
Marc. xv, 25.33
Matth. xxvii, 45.
B
Deinde scribit Joannes : Et dixit Pilatus Judæis : Ecce rex vester. Hoc ad derisionem illorum dixit. Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dixit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Non habemus regem nisi Cæsarem. Tunc, ut ait Matthæus, videns Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua lavit manus suas coram populo, dicens :
Joann. xix, 14, 15.
Innocens ego sum a sanguine justi hujus; vos videritis, hoc est, vos ipsi pensate quid agitis, quia non ego, sed vos eum occiditis. Et respondens universus popu-
Matth. xxvii, 24, 25. lus dixit : Sanguis ejus super nos et super filios nostros, hoc est, nobis et filiis nostris imputetur effusio sanguinis ejus. O obtenebratissimi crudelissimique Judæi, qui non solum vos ipsos, sed et filios vestros tam incomparabili atque enormi peccato involvitis, et Christum vobis in lege ac Prophetis promissum, tam irreverenter tractatis ! Denique, exaudita est oratio vestra, et pervenit super vos ira Dei usque in finem : sicut et Psalmista prædixit, alloquens Deum : Effunde super eos
I Thess. II, 16.
Ps. lxviii, 25. iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos. Daniel quoque prædixit : Non erit ejus populus, qui eum, scilicet Christum, negaturus est, et finis ejus vastitas; et usque in finem perseverabit desolatio.34
Igitur, præinductis verbis a Luca omissis, continuanda sunt quæ ipse nunc scribit. At illi, puta Judæi, instabant vocibus magnis, postulantes ut crucifigeretur; et invalescebant voces eorum. Quod enim ratione et æquitate adipisci non poterant, scilicet Christi crucifixionem, importunis clamoribus et postulatione iniqua obtinere conati sunt. Quorum insolentiam multi injusti sequuntur. Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum, id est, sententiam dedit quod Jesus esset crucifigendus, sicut Judæi petebant : qui etiam ideo magis petebant Christum crucifigi, quam alia morte occidi, quia mors confixorum in cruce ignominiosissima fuit apud Judæos, et pœnalissima patientibus eam. Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : qui etiam, ut ait Joannes, fuit latro.35 Unde et ideo Pilatus dedit Judæis optionem inter Jesum et Barabbam, quia nequaquam putavit quod peterent tam sceleratissimum hominem sibi dimitti magis quam Jesum : et ut reor, si pejorem vinctum habuisset Pilatus quam Barabbam, illum proposuisset Judæis. Jesum vero tradidit voluntati eorum ad crucifigendum : et in hoc dire peccavit, quamvis minus quam Judæi. Peccavit et Jesum sic flagellando, et aliis modis puniendo, quamvis non fecit hoc animo persequendi, sed liberandi Dominum Jesum, ut scilicet furorem Judæorum sedaret, et sic Christum abire permitterent. Etenim quum judex esset, nullatenus debuit innocentem damnare, præsertim quum pars adversa in probatione deficeret; nec ex timore humano imperatoris debuit contra justitiam facere, et innoxium flagellare.
Et quum ducerent eum, hoc est, dum ministri Pilati ac ceteri educerent Jesum ad locum crucifixionis. Primo tamen, ut alii Evangelistæ testantur, exuerunt eum chlamyde seu purpura, et induerunt eum vestimentis ejus;3637 et bajulans crucem, exivit in Calvariæ locum.38 Apprehenderunt
Simonem quemdam Cyrenensem, hoc est a Cyrene civitate Libyæ, ut aliqui dicunt : quem quidam dicunt fuisse natione gentilem, sed ad Judaismum conversum; vel forte fuit de synagoga urbis præfatæ et natus Judæus. Filii autem ejus, secundum Marcum, fuerunt Alexander et Rufus, quos aliqui dicunt fuisse discipulos Christi.39 Venientem de villa quadam extra Jerusalem versus eam, ita quod istis in itinere obviavit. Et imposuerunt ei crucem portare post Jesum. Imo timore et minis compulerunt eum ad hoc. Ait enim Matthæus :40 Hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. Quod crudelissimi illi non fecerunt ex compassione aut pro relevamine Jesu : sed quia ex pœnis jam valde lassatus fuit, timebant ne forte sub onere crucis deficiens, moreretur in via, sicque futuras pœnas leniori morte evaderet; vel ut citius venirent ad locum Calvariæ, in quo desiderium suum de Christi crucifixione explerent.
Sequebatur autem illum multa turba populi, quidam compatiendo, sed multo plures deridendo, et crucifixionem ejus optando : imo, quo ante famosior fuit, eo jam plures secuti sunt ad videndum spetaculum ; et mulierum quæ plangebant et lamentabantur eum, hoc est, cordialiter tristabantur, et corporaliter flebant eum. Conversus autem ad illas Jesus, faciem suam vertens ad eas : qua visa plus flebant, ut moris est feminarum. Fuerunt quoque ibi aliqui viri discipuli, et amici Christi, ut Nicodemus, Joseph, Joannes apostolus, et forte Gamaliel, ac alii : qui licet vehementer dolerent, fletum tamen pro posse represserunt. Dixit : Filiæ Jerusalem. Aliquæ enim feminarum istarum erant habitatrices Jerusalem, et aliæ fuerunt de Galilæa, seu aliis locis. Nolite flere super me... Non reprobat compassionem et fletum earum, sed hortatur ut non ita dumtaxat plorent sicut plorabant: unde admonuit eas ut etiam propriam calamitatem, et filiorum suorum culpam, imminentesque pœnas deplangerent. Nam subditur: quoniam ecce venient dies in quibus dicent habitatores et habitatrices Jerusalem ac Judææ: Beatæ steriles feminæ, quæ non conceperunt, et beati ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt, hoc est, fetus non habuerunt quibus lac darent. Hoc Christus prædixit de tempore obsidionis Jerusalem a Romanis, quæ facta est anno quadragesimo secundo post Christi passionem. Fuitque in ea indicibilis calamitas, pressura, atque mœstitia Judæorum, in tantum quod parentes suos pueros comederunt: ideo tunc feliciores reputabantur qui absque prole fuerunt, quam prolem habentes, quoniam minor fuit eis causa mœstitiæ, quum sobolem non haberent cujus intuerentur miserias.
29
32
Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. Hoc inquinatissimi Judæi procuraverunt, ut ex latronum illorum consortio, Christus sceleratior appareret; nec legitur quod illi nequam suam tulerint crucem, ut Jesus. Sed Jesus hæc passus est, ut nos merito hujus confusionis passionisque suæ, inter electos Dei et angelos computemur.
B
33
Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ. Calvaria dicitur os capitis humani, carne, pelle, crinibusque nudatum. Quidam ergo, ut refert Hieronymus, asserebant ideo locum istum, dictum locum Calvariæ, quia ibi sepultus fuerit Adam, ejusque caput ibi conditum fuit; et quod ideo ibi crucifigi voluit Christus, ut sanguis ejus super primi hominis tumulum distillaret, eumque cum sua posteritate salvaret. Hanc opinionem reprehendit Hieronymus, dicens, Adam fuisse sepultum juxta Hebron, ut ex libro Josue comprobatur. Scriptum est enim in libro Josue: Adam maximus ibi situs est, scilicet in spelunca duplici, ubi Abraham suam conjugem legitur sepeliisse in Genesi. Propter quod Hebron41 olim vocabatur Cariatharbe, id est civitas quatuor, eo quod ibi sepulti sint quatuor magni Patriarchæ cum uxoribus suis, videlicet Adam cum Eva, Abraham cum Sara, Isaac cum Rebecca, Jacob cum Lia. Verumtamen Thomas super Lucam scribit Athanasium dicere, quod Judæorum doctores affirmant Adam in loco Calvariæ esse sepultum: et forte aliqui Judæorum doctores opinati sunt ita. Verius tamen est locum istum dictum Calvariæ, propter capita reorum ibi occisorum: quæ capita tempore procedente fiebant calvariæ, hoc est nudata a carne, pelle, capillis. Unde in tam ignominioso loco dignatus est Christus occidi, ut nos merito suæ vilipensionis istius, ad honorabilissimos cœli empyrei thronos sublevemur.
30
C
Tunc incipient dicere montibus, Cadite super nos;4243 et collibus, Operite nos. Hoc quippe dixerunt, vel ex desperatione, vel ad insinuandum magnitudinem suæ calamitatis ac desolationis, vel ex desiderio effugiendi adversarios suos. Tunc quoque multi Judæorum fugerunt ad cavernas atque speluncas. Nam et Josephus scribit se tunc cum quadraginta viris in speluncam quamdam fugisse. Simili sensu scriptum est per Osee: Dicent montibus, Operite nos; et collibus, Cadite super nos. Quod et de tempore circa finale judicium intelligi potest, in quo maxima tribulatio erit. Quia si in viridi ligno hæc faciunt, hoc est, si isti iniqui me ita occidunt et vexant, qui viridi ligno assimilor, quia jugiter plenus fui et sum omnium virtutum fructu et flore perfectionis viroreque gratiæ, ita quod per mortém hanc violentam abscindi et tolli non merui; in arido quid fiet? id est, qualis erit punitio Judaicæ plebis me persequentis, omnisque iniqui, qui propter virtutum carentiam et pravitatis infecunditatem ligno arido comparatur? Hinc Salomon ait: Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator?
31
Ibi crucifixerunt eum, hoc est, clavis cruci affixerunt. Voluit autem Christus propter nos hoc genus mortis perferre : Primo, quia suspensio in ligno fuit ignominiosissimum, exsecrabilissimum ac pœnalissimum reorum supplicium ; ideo Christus istud elegit, ut nobis copiosius subveniret, et Patrem æternum magis nobis placaret. Secundo, ut perfectissimum obedientiæ fortitudinisque præberet exemplum, dum Patri obedivit, non solum usque ad mortem, sed et usque ad durissimum atque turpissimum genus mortis; et ut non solum non formidemus mortem pati propter Deum et æquitatem, sed nec aliquod mortis genus. Tertio, quia per quatuor cornua crucis signantur quatuor partes mundi, quas Christus sua passione redemit. Quarto, quoniam Adam in ligno et esu fructus ejus peccavit, mundumque perdidit; ideo Christus per lignum voluit redimere mundum. Ideo ait Theophilus : Quia per lignum mors introivit, necesse erat ut per lignum exterminaretur. Hinc in Præfatione dicimus Deo Patri : Qui salutem generis humani in ligno crucis constituisti, ut unde mors oriebatur, inde vita resurgeret ; et qui in ligno vincebat, puta diabolus, in ligno quoque vinceretur per Christum Dominum nostrum.
Eductio autem Christi ad passionem, ejusque passio, præfiguratæ fuerunt per eductionem qua Cain eduxit Abel justum in agrum, et interfecit eum ibidem ; item per eductionem Isaac ut immolaretur ; et per serpentem æneum, quem Moyses erexit pro signo, ut intuentes illum serpentem liberarentur a morsibus ignitorum serpentium.44 Sic qui fideliter ac devote Christi passionem attendunt, eripiuntur a dæmonum tentamentis, et morsibus vitiorum. Denique in hac Christi eductione et crucifixione impleta sunt quæ in Isaia propheta fuerunt prædicta, ubi legitur : Sicut ovis ad occisionem ducetur ; et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum ; vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.45 Hinc et David in Christi persona prædixit : Foderunt manus meas et pedes meos, numeraverunt omnia ossa mea.46 Tunc impletum est et illud Jeremiæ : Ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam;47 itemque illud Danielis, Post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus, et non erit ejus populus qui eum negaturus est.48 Per Zachariam quoque Christus profatur :49 Adspicient ad me quem confixerunt. Et iterum fertur : Dicent ei : Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum? Et dicet : His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me, id est a posteritate Patriarcharum, qui me dilexerunt.
Et latrones crucifixerunt præfati ministri militesque Pilati (fueruntque quatuor, ut constat ex eo quod scriptum est apud Joannem : Milites quum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus, et fecerunt quatuor partes, unicuique50 militi partem), unum a dextris Christi, et alterum a sinistris, ut Jesus in medio latronum suspensus, quasi princeps latronum ac sceleratorum reputaretur. Ad hoc enim Judæi procuraverunt id fieri; sed Deus illud permisit, ut impleretur quod Isaias prædixit, Cum sceleratis reputatus est. Et Christus hoc pertulit, ut per hoc quod ipse sic inter iniquissimos reputatus atque suspensus est, nos miseri peccatores, a reproborum hominum ac dæmonum societate, tormentis ac medio liberemur, et inter electos Dei sanctosque angelos feliciter collocemur.
Consideremus quotidie corde profundo, quantum regratiari tenemur Patri æterno, pro eo quod naturalem et unicum ac superdilectissimum Filium suum, quem utique non minus diligit quam se ipsum, permisit ita propter nos sperni, conculcari, et acerbissima morte necari, ut ab æterna confusione salvemur, et cœlestem recuperemus, verum, perpetuum beatificumque honorem. Non ergo negligamus nos ipsos, pro quorum salute Dei Filius, Deo Patri vere æqualis, tanta pati dignatus est.51525354555657 Quumque, ut Seneca fassus est, maxima ingratitudinis pars sit beneficiorum oblivio, maxima quoque gratitudinis portio, beneficiorum recognitio, nequaquam obliviscamur eorum quæ propter nos passus est Sanctus Sanctorum; sed corde vero et opere eadem recognoscamus, nec illum per vitam iniquam inhonoremus, qui nos tam incomprehensibiliter honoravit, ne universis brutis viliores deterioresque simus.
Porro, in hac Christi suspensione impletum est quod prædixit Psalmista in Christi persona: Ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis;5859 itemque, Propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam.
Insuper, qualiter facta sit crucifixio Christi, diversimode recitatur. Aliqui etenim dicunt, quod cruce in terram prostrata, affixus sit cruci; alii, quod cruce erecta, ita quod per scalas ascenderunt crucifixores. Sed B. Brigitta scribit, quod cruce levata, erexerunt tabulas, et super eas steterunt.
Considerandum vero est nobis, quam ineffabiliter pœnosa fuerit Christo crudelissima illa tenerrimorum ac præhonorabilium pedum suorum ac manuum perforatio, et quam amarum fuit affectuosissimæ Matri ejus dulcissimæ hoc cernere, aut ictus illos audire. Quid nobis igitur incumbit, nisi cordialissime condolere Filio Dei et Matri ipsius, omnemque vanitatem et vilem delectationem despicere? Sed hoc diligentissime debemus perpendere, quam dolorosissima fuit Christo violentissima illa corporis sui sancti in cruce distentio, ita quod ossium ejus dissolvebatur compago, nullumque membrum in naturali ac pristino loco seu situ permansit, et nervi disrumpebantur. Vere tam miserabiliter, tamque pœnaliter tunc pendebat Rex gloriæ, Dominus virtutum, mundi Salvator, Filius Dei, Judex vivorum ac mortuorum, ut solo adspectu in ejus compassionem mollescere potuerint corda lapidea.60 Nam et grave lassi sui corporis pondus, membra sua dignissima, extractione violentissima dissecuit et contrivit, ejusque vulnera dilatando pœnaliter amaricavit, ac nervos disrupit: ita quod ex toto corpore sanguis pene totus effluxit, prout in Psalmo prænuntiaverat Christus: Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea.61 Postremo pensandum, quantam Jesus Christus sustinuit pœnam, dum ante crucifixionem rursus exuerunt eum: tunc namque vulnera et vulnerum dolor renovabantur. Jam enim ex sanguinis emanatione vestis interior carni inhæsit, et profundis quasi implicata fuit et coagulata vulneribus.
Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis, id est, tam Judæis pœnam hanc procurantibus, quam gentilibus eam inferentibus, clementer ignosce, tam istud eorum supergravissimum scelus, quam cetera sua peccata. Specialiter tamen oravit hoc Christus pro peccato quo tunc peccabant in eum. Nam subditur: non enim sciunt quid faciunt. Non enim sciverunt se Dei Filium trucidare, sed hominem impiissimum ac blasphemum se putabant occidere: et per ignorantiam hanc, peccatum eorum, præsertim gentilium atque simplicium Judæorum, aliqualiter alleviabatur. Sed majores et doctiores inter Judæos excusationem non habuerunt, quia jamdum aut certitudinaliter aut probabiliter cognoverant Jesum esse Christum;62 sed paulatim invidiosa eorum malitia eos sic excæcavit, quod jam reputaverunt oppositum, et simplices deceperunt.63 Tanta quoque mirabilia viderunt et perceperunt agi a Christo, quod credere tenebantur. Propter quod passione instante, Christus dixit Apostolis: Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent;64 nunc autem viderunt et oderunt me et Patrem meum gratis. In hac oratione, Christus perfectissime adimplevit quod ante docuit et præcepit: Orate, inquiens, pro persequentibus et calumniantibus vos;65 et quod per Isaiam erat de ipso prædictum, Ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.66 Denique hæc Christi oratio exaudita fuit pro multis millibus Judæorum, imo pro omnibus pro quibus eam fudit ex ratione deliberata : de quorum conversione in Actibus Apostolorum habetur. Taliter enim, scilicet ex ratione deliberata, Christus non oravit pro reprobis, sed pro electis dumtaxat. Unde et apud Joannem ait ad Patrem : Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi de mundo, quia tui sunt.67
Dicit Ambrosius, quod Christus ascendit talis in cruce, quales nos formavit natura, et qualis primus homo in paradiso fuit, videlicet nudus. Aliqui tamen dicunt, quod benedicta virgo Maria velum capitis sui loco verecundiæ Filii sui circumvolvit. Sed S. Brigitta scribit, quod quum Christus circa crucem crucifigendus sederet, quidam vir ex quadam compassione accessit, et locum verecundiæ texit, et quod Christus ex facto viri illius quamdam consolationem accepit, et virum illum adjuvit in ligando velum illud ad locum præfatum. Sic autem Christus nudari dignatus est, ut nos merito suæ nudationis induamur jam vestibus virtutum et gratiæ, deinde in vita futura vestimentis gloriæ sempiternæ. ejus
Dividentes vero vestimenta sua, miserunt sortes. Quomodo factum sit hoc, in Joanne plenius legitur, ubi habetur : Milites quum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem), et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, id est non consuta, desuper contexta per totum68, id est artificiose confecta opere reticulato, hoc est per modum retis atque cilicii, non incisa : quam Virgo sanctissima creditur propriis manibus suo Dilecto fecisse. Dixerunt ergo milites ad invicem : Non scindamus eam, id est, non dividamus eam in quatuor partes sicut alia vestimenta, sed sortiamur de illa cujus sit, id est, sortem mittamus ad quem tota deveniat. Forte enim propter operis subtilitatem ac raritatem, quivis militum desideravit tunicam illam integram adipisci. Itaque patet, quod super solam tunicam inconsutilem missa sit sors, ut communiter dicitur, ut impleretur quod dictum est per Prophetam, dicentem in Psalmo in Christi persona :69 Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam, scilicet tunicam inconsutilem, miserunt sortem.
Et stabat populus exspectans, id est, exitum rei videre desiderans, et deridebant eum, scilicet Christum, principes sacerdotum cum eis, id est cum populo. Aliqui tamen ibi fuerunt non mediocriter condolentes; sed illi comparatione aliorum tam pauci fuerunt, ut pro nihilo reputentur. Ideo Christus ait in Psalmo :70 Et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. Per Isaiam quoque : Circumspexi, et non erat auxiliator;71 quæsivi, et non fuit qui adjuvaret. Alios salvos fecit, id est, a languoribus multis curavit; sed plures spiritualiter salvos fecit, eos convertendo ad
Dicentes: Alios
Deum. Ecce obtenebrati isti iniqui propria se condemnant sententia; et dum Christum se putant vituperare, maxime eum commendant, quod miraculorum sit potens effector. De ingratissimis istis Judæis Christus prædixit in Psalmo : Pro eo ut me diligerent detrahebant mihi, et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.72 Se ipsum salvum faciat, id est, de pœnis istis eripiat, si hic est Christus Dei electus, id est a Deo summe electus secundum naturam suam humanam. De quo per Isaiam Deus testatur :73 Ecce servus meus, suscipiam illum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Ecce quam ineffabilis fuit ista Judæorum insania, cæcitas et imperitia. Qualem enim consequentiam habuit, ut Jesus se de pœnis illis eriperet, si Christus esset, et non potius eas usque ad mortem inclusive perferret? Nonne Prophetæ Christi occisionem apertissime prædixerunt? Nonne David in Christi persona cecinerat, In pulverem mortis deduxisti74
Is. LIII, 12. me? Et Isaias : Tradidit (inquit) in mortem Dan. IX, 26. animam suam; Daniel quoque, Post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus.
Illudebant autem ei et milites accedentes ad crucem, et acetum offerentes illi, dicentes : Si tu es rex Judæorum, salvum te fac. Isti gentiles conformabant se locutioni irrisionique Judæorum. O quam durissima fuit omnium horum crudelitas, quod homini in tam incomparabili supplicio constituto, non solum non condoluerunt, sed et tam contemptibiliter illuserunt ! sicut in Psalmo fuit prædictum,
Ps. LXVIII, 27. Christo ad Patrem loquente : Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. De hac Christi irrisione Matthæus effatur : Prætereuntes autem, id est, per viam illam pergentes, blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas, salva te ipsum; si Filius Dei es, descende nunc de cruce. Similiter principes sacerdotum illudentes cum Scri-
B Ps. XXI, 8, 9. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Confidit in Deum, liberet eum nunc, si vult. Dixit enim, quia Filius Dei sum. Hæc omnia beatissimus secretorum Dei contemplator, sanctus David, in spiritu clarissime prævidit, et pulcherrime prænuntiavit, loquens in Christi persona : Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum. Item-
Ps. CVIII, 25. que : Ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua. Præterea de oblatione aceti prætacta sciendum, quod impii illi dederunt bis Christo potum acetosum, felleum, seu amarum : Primo, circa crucifixionem, scilicet, antequam crucifigeretur, vel statim quum fuerat crucifixus. Potius tamen reor, quod ante crucifixionem, quum dicat Matthæus : Venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod interpretatur Calvariæ locus ; et dederunt ei vinum bibere felle mixtum; et quum gustasset, noluit bibere.75 Deinde ait Matthæus : Postquam autem crucifixerunt eum. Deinceps, pluribus interpositis verbis, addit : Circa horam nonam exclamavit Jesus : Eli, Eli, etc. Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.76 Post hanc autem potationem Christus mox tradidit spiritum. Subdit enim Matthæus :77 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. Joannes vero clarius scribit hæc, dicens : Postea sciens Jesus quod jam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit :78 Sitio. Vas ergo positum erat plenum aceto. Illi autem plenam aceto spongiam hyssopo, id est arundini seu calamo, circumponentes, obtulerunt ori ejus. Quum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Unde de potatione hac Lucas nunc loquitur. Verumtamen Marcus dicit, quod non accepit potum hunc;79 sed hoc facile concordatur. Modicum enim accepit, ut impleretur Scriptura : quod autem modicum est, pro nihilo reputatur. Ideo ait Matthæus, Quum gustasset, noluit bibere : ex quo patet, quod modicum sumpsit. Tuncque impletum est illud in Psalmo : Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.80
Sed quæritur, quomodo Joannes et Lucas vocant potum acetum, quum Marcus nominet eum vinum myrrhatum, Matthæus vero primo vocat eum vinum felle mixtum. Et respondendum, quod potus iste, secundum Augustinum, fuit amarissimum vinum, ita quod fuit acetosum, propter quod vocatur acetum; et admixta erant ei myrrha et fel. Insuper aliqui dicunt, quod ministri præsidis talem potum dabant damnatis ad mortem, ut citius morerentur, et sic ipsi de illorum expedirentur custodia. Alii referunt, quod seniores Judæorum ordinaverant adjudicatis morti dari vinum bonum ac aromaticum ad bibendum, quatenus ex potu hujusmodi exhilarati instantem mortem minus attenderent, atque facilius sustinerent : et hoc ideo ordinasse narrantur, quoniam in Proverbiis Salomon loquitur : Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo ; bibant et obliviscantur egestatis suæ.81 In Jerusalem ergo (ut dicunt) fuerunt feminæ piæ, quæ pro Christo atque latronibus talem potum præstiterunt ministris : qui veneno invidiæ pleni, pro tali potu dederunt Christo vinum fellitum, quum protulisset, Sitio, quia non solum spiritualiter nostram sitiebat salutem, sed et corporalem sitim habuit maximam ac pœnosam, ex diuturna afflictione et vehementi labore, ac copiosissima sanguinis emanatione, ex qua excessiva siccitas fuit in eo causans vehementissimam sitim, quæ fuit maxima pœna. Unde Christus ait in Psalmo : Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis.82 Sed cur tantam sitim pati voluit Christus? nisi ut nos merito suæ sitis, cœlestium deliciarum superabundanti affluentia beatifice ac jucundissime æternaliter impleamur, sicut in Psalmo prædictum est :83 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos.
Consideremus quotidie hanc novissimam Christi mensam, qua propter nos cibatus est felle, et potatus aceto : sicque discamus cibi et potus superfluitatem ac voluptatem vitare, per abstinentiam carnem libenter ac rationabiliter castigare, et de victualium tenuitate non murmurare : quod implere ad religiosos spectat potissimum.
Erat autem et superscriptio scripta super illum, id est, titulus exaratus, continens causam crucifixionis Christi, fuit jussu Pilati affixus cruci in parte ejus superiori. Crux quippe primo fuit trium brachiorum, sicut et littera Tau (T). Pilatus vero addidit et superposuit quartam partem, ubi posuit tabulam, in qua scripsit hunc titulum. Unde Matthæus ait : Posuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam.84 Litteris Græcis, et Latinis, et Hebraicis, id est, tribus principalibus mundi idiomatibus scripsit hunc titulum, ut legeretur ab omnibus : Hic est rex Judæorum. Matthæus hoc plenius exprimit, dicens scriptum fuisse : Hic est Jesus Nazarenus, rex Judæorum, id est causa ob quam crucifixus est Jesus a Nazareth, quia se dixit regem Judæorum.85 Verumtamen Pilatus his verbis non intendebat affirmare quod Jesus esset rex Judæorum, præsertim quoad temporale ac terrenum dominium, ne videretur imperatori rebellis. Unde cum quadam Judæorum derisione sic scripsit, tanquam diceret : Ecce qualem apparentiam habet, quod iste voluerit esse rex Judæorum. Unde pontifices, lecto hoc titulo, indignati sunt, dicentes Pilato : Noli scribere, Rex Judæorum ;86 sed, quia ipse dixit, Rex sum Judæorum. Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi.
Unus autem de his qui pendebant latronibus, scilicet a sinistris suspensus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum, et nos, id est, a morte hac corporali nos salva. Porro, secundum Matthæum et Marcum, uterque latro convitiabatur Christo, id est, verba improperatoria ac blasphema dixit ad eum.8788 Lucas vero non ait hoc, nisi de uno latrone. Quod dupliciter concordatur : primo, quod Matthæus et Marcus ponant plurale pro singulari, utentes tropo seu modo loquendi, quo societas dicitur facere, quod unus ex ea facit; secundo, quod primo ambo latrones improperaverint Christo, sed unus eorum, visis mirabilibus quæ fiebant in solis obscuratione terræque motione, pœnituit, et socium suum in malitia persistentem redarguit. Aliqui dicunt, quod attendens Christi patientiam et orationem qua dixit, Pater, ignosce illis, fuit conversus et pœnitens factus, scilicet ante solis obscurationem : præsertim quoniam Lucas, Matthæus et Marcus recitant factum istud latronum ante solis obscurationem aliorumque mirabilium perpetrationem. Mirabilis autem fuit patientia
Christi latroni non respondentis. Ait quippe Chrysostomus: Mirabilius est videre hominem convitia passum, et non motum, quam hominem percussum ac vulneratum, et non cadentem.
Respondens autem alter, scilicet latro pendens a dextris, increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quemadmodum nec ceteri Judæi et servi Pilati Christo illudentes, quod in eadem damnatione es? id est, non obstante quod nunc es in simili pœna crucifixionis cum Christo, adhuc tamen Deum non metuis, quum jam morti sis proximus? quasi dicat: Etsi tempore sanitatis ac prosperitatis Deum non formidasti, nunc merito eum timeres: quem si timeres, non justum hunc blasphemares: quoniam timor retrahit hominem a peccato, sicut Salomon ait, Per timorem declinat unusquisque a malo. Et nos quidem juste, id est, tu et ego juste hæc patimur; nam digna factis recipimus, id est supplicia nostris excessibus debita; hic vero nihil mali gessit: sicut in Isaia dictum est, Iniquitatem non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei, id est, clementer succurre, quum veneris in regnum tuum cœleste. Jam enim credidit latro Jesum esse regem Messiam in lege promissum, cujus est regnum cœlorum. Hoc autem credidit ex mirabilibus quæ adspexit, et ex ineffabili patientia, caritate et mansuetudine Christi: potius tamen ex supernaturali et gratiosissima illuminatione Spiritus Sancti, quia vas misericordiæ fuit. Unde in hujus conversione, illustratione ac salvatione latronis, datur omni peccatori et pœnitenti maxima spes salutis, omnisque desperandi occasio tollitur, quum latro iste in tot facinoribus deprehensus, tantum repente sortitus est caritatis fervorem, pœnitentiæ gratiam, veniæ plenitudinem, accelerationemque salvationis æternæ. Cum tanta etenim contritione et amoris fervore confessus est Christo duplici confessione, videlicet confessione bonitatis ac laudis divinæ, et confessione propriæ culpæ, quod Christus eum absolvit a pœna et culpa. Caritas nempe operit multitudinem peccatorum; et quo fuerit major contritio, eo plus aufertur de culpa et pœna.
Et dixit ei Jesus: Amen, id est vere, dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso, id est in statu et affluentia beatitudinis veræ. Christus namque, quia pro originali satisfecit, pro cujus dumtaxat reatu sancti in limbo patrum detinebantur, quum in infernum, id est in limbum patrum, descendisset, mox animas ibi repertas beatificavit, dando eis præmium essentiale, videlicet beatificam fruitionem divinæ essentiæ: cujus beatitudinis gloria jam nomine paradisi exprimitur. Latronis autem istius anima a corpore separata, statim ad limbum descendit, beatitudinemque præfatam adepta est. Paradisus itaque modo non dicitur paradisus terrestris, aut cœlum empyreum, sed participatio beatificæ visionis. Quemadmodum autem medicus corporum aliquem languidissimum et desperatum infirmum subito curans, suam pandit peritiam, et magnam consequitur famam; sic Christus hunc salvans latronem, omnibus nobis suam declaravit ad ignoscendum atque salvandum clementiam, sapientiam atque potentiam.
Porro hoc loco omittit Lucas ac alii duo Evangelistæ, quæ de mutua compassione Christi et dilectissimæ Matris ejus scribit Joannes, dicendo: Stabat autem juxta crucem Jesu Mater ejus. O affectuosissimum, dolorosum, omnique compassione dignissimum verbum! Et soror matris ejus, videlicet Maria uxor Cleophæ, mater Jacobi Minoris. Quum ergo vidisset Jesus Matrem suam, et discipulum stantem quem diligebat, dicit Matri suæ: Mulier, ecce filius tuus, id est, Joannem apostolum tibi assigno pro filio:89 quoniam ego nunc subtrahor tibi, ita quod de cetero tecum non ero in vita ista mortali, et humano modo tecum conversans. Deinde dicit discipulo: Ecce Mater tua, id est, Matrem meam tibi commendo, ut eam filialiter diligas,909192
43 reverenter custodias, ei adsistas, obsequaris, provideas. Et ex illa hora accepit eam discipulus in suam matrem, in suam fidem, in suam custodiam.
Erat autem fere hora sexta, quando videlicet crucifixus est Jesus: quod qualiter intelligendum sit, dictum est supra; et tenebræ factæ sunt in universa terra usque in horam nonam, et obscuratus est sol: non quod lux in sole esse desierit, aut in eo caligo exstiterit, sed quoniam lumen non fudit in terram, nec apparebat, interposito medio quodam inter ipsum et incolas terræ, quemadmodum fit in eclipsi. Dicitque Origenes, quod ista eclipsis seu obscuratio facta sit per interpositionem densarum multarumque nubium inter solem et terram. Hieronymus vero ait, quod facta sit per retractionem radiorum solarium, quemadmodum in Ægypto tempore Moysis.93 Verumtamen Origenes atque Hieronymus opinative magis quam assertive loquuntur, assignando modos quibus fieri potuit illa eclipsis.
Magis ergo credendum divino et sancto Dionysio, qui in epistola sua ad Polycarpum scribit se eclipsim istam vidisse apud Heliopolim urbem Ægypti, ubi Dionysius tunc fuit ad vacandum astronomiæ, ob aeris serenitatem et quietem ibi præcipuam.94 Asserit ergo Dionysius, quod vidit lunam ab oriente venire, seque soli supponere et obscuritatem causare. — Tangit præterea in præfata epistola Dionysius, quatuor supernaturalia quæ fiebant in illa eclipsi. Primum est, quoniam naturalis eclipsis solis non fit nisi tempore conjunctionis incensionisque lunæ, quando videlicet directe supponitur soli; tunc autem oppositio et plenilunium fuit, utpote luna quintadecima, quando Judæi celebrant Pascha. Secundum est, quia quum luna fuisset supposita soli hora sexta in medio cœli, tamen hora vespertina restituta est loco suo in oriente: ideo ordo temporis confusus non fuit. Tertium, quia eclipsis naturaliter inchoatur ab occidente, videlicet a parte solis quæ respicit occidentem, quæ primo eclipsatur, et pervenit usque ad orientem: quoniam motus lunæ in proprio orbe velocior est motu solis in circulo proprio, sicque pertransit solem ab occidente accedens. Sed tunc luna jam pertransierat solem, distans ab eo per circuli medietatem, exsistens in oppositione ad solem. Idcirco oportuit ut ab oriente rediret ad solem, et primo attingeret eum a parte orientali, illamque primitus eclipsaret. Quartum est, quia in naturali eclipsi illa pars solis primo nubatur et cernitur, quæ primo fuerat obscurata; sed tunc pars ultimo obscurata primo apparuit, quoniam luna redibat ad orientem unde advenerat. Quintum miraculum circa illam eclipsim addunt Hieronymus atque Chrysostomus, quoniam naturalis eclipsis modicum durat, puta quousque luna pertranseat solem; tunc vero duravit tribus horis, luna tam diu sub sole manente.
Præterea illa eclipsis fuit non solum in terra Judææ, quum Dionysius dicat eam in Ægypto fuisse et apud Athenas. Alii quoque historiographi scribunt eam fuisse in aliis terris. Denique videntes Athenienses philosophi tanta mirabilia in illa eclipsi, dixisse leguntur: Aut Deus naturæ patitur, aut elementa et sidera mentiuntur, aut machina mundi peribit. Attamen scientes illa mirabilia fieri virtute alicujus causæ non naturalis, sed supernaturalis, fecerunt altare in honorem causæ illius, vocabantque eam, scilicet causam, ignotum Deum. Hinc in Actibus legitur Paulus apostolus invenisse Athenis aram ignoto Deo consecratam, dixitque Atheniensibus: Quod ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.95 Unde quum Dionysius a B. Paulo apostolo audisset causam mirabilium illorum, cito credidit. — Sed, ut recitat Origenes, contra præscripta de ista eclipsi filii hujus sæculi dixerunt: Quomodo nullus Græcorum aut barbarorum tam mirabile factum descripsit? Ad quod Origenes respondet, quod quidam nomine Phlegon, in Chronicis suis descripsit istud sub imperio Tiberii contigisse : non tamen scribit lunam fuisse plenam. Postremo, si quod in textu habetur, In universa terra, intelligatur de tota habitabili terra, non potuit fieri per lunæ suppositionem dumtaxat, propter lunæ parvitatem ; sed tunc addendus esset modus prætactus Origenis sive Hieronymi.
Præterea, sicut refert Hieronymus, quidam contra Evangelium Christi scribentes, dixerunt solem tunc naturale aliquid sustinuisse, quod discipuli Jesù ex imperitia, propter passionem Jesu contigisse dixerunt. Quod quam falsum et fictum sit, patet ex dictis.
Et velum templi scissum est per medium, id est in duas partes, a summo ejus usque deorsum, ut ait Matthæus. Fuit autem duplex velum templi tunc in Jerusalem exsistentis : unum exterius in introitu templi, quod Remigius tunc divisum testatur ; aliud interius in ingressu Sancti sanctorum, quod S. Hieronymus scissum effatur. Per veli autem scissuram significabatur, quod mysteria, sacramenta et figuræ veteris Testamenti in Christi passione impleta essent ac patefacta. Refert quoque Hieronymus se legisse, quod superliminare templi tunc scissum divisumque fuit. Sed et Josephus ait angelicas potestates, quæ usque tunc præsides et custodes templi fuerunt, tunc pariter conclamasse : Transeamus ex his sedibus. Quod autem Lucas hic scribit de veli scissione, per anticipationem narravit, quia ut Matthæus apertissime dicit, velum scissum fuit in morte Christi quum spiritum traderet.
Denique, secundum Matthæum et Marcum, circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Hoc autem protulit Christus in quantum homo, non ex impatientia, sed ad insinuandum ineffabilem acerbitatem pœnarum suarum. Et derelictum se dixit a Deo, non quod privatus esset gratia aut gloria, aut a per-
Matth. xxvii, 51.
Ibid. 50, 51.
Ibid. 46; Marc. xv, 34. sonali esse Verbi æterni sua humanitas fuerit separata; sed quia nulla pro tunc fiebat redundantia consolationis a superiori parte animæ suæ in partem ejus inferiorem, corporeamque naturam. Sic autem non fuit in sanctis martyribus, quorum multi durante eorum passione tantam intra se consolationem senserunt, ut exteriorem vix sentirent dolorem. Ideo quoque se clamavit relictum, quia tam graviter patiebatur, sicque expositus fuit voluntati sceleratorum, ac si peccator et a Deo contemptus fuisset, quemadmodum ab Isaia fuit prædictum : Nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum. Et Christus in Psalmo ait ad Patrem : Super me confirmatus est furor tuus ; et omnes fluctus tuos induxisti super me. Tunc enim, ut Isaias prædixit, Dominus voluit eum conterere in infirmitate.
Insuper ait Matthæus : Quidam autem illic stantes, et audientes, scilicet qualiter Jesus clamasset, Eli, Eli, dicebant : Eliam vocat iste. Istos aliqui dicunt fuisse gentiles, non intelligentes perfecte idioma Hebræum, ideo per Eli putabant Eliam notari ; et quia inter Judæos morabantur, poterant aliquid scire de Elia. Alii dicunt quod fuerunt Judæi, qui ideo dixerunt Christum invocare Eliam, ut eum de imbecillitate diffamarent, eo quod ab Elia peteret opem, qui paulo ante se Dei Filium nominavit. Deinde Jesus dixit : Sitio. Et continuo currens unus ex eis, scilicet Pilati ministris, ut dicitur, obtulit ei acetum. Ceteri vero dicebant : Sine, id est, sustine paulisper et exspecta seu cessa, videamus si veniat Elias liberans eum. Hoc autem non confidendo, sed irridendo dixerunt : quasi dicant, Frustra invocavit Eliam. Quum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est, id est, quæ de mea passione prænuntiata fuerunt, et quæ pro hominibus facere patique debui, impleta sunt; nec aliud restat, nisi ut spiritum meum Patri offeram et emittam.
Is. liii, 4.
Ps. lxxxvii, 8.
Is. liii, 10.
Matth. xxvii, 47.
Joann. xix, 28.
Matth. xxvii, 48, 49.
Joann. xix, 30.
46
Et clamans voce magna Jesus. Vox illa magna fuit et valida, quia affectuosissima mente, et forti et alta sonoritate prolata.
Ait: Pater, in manus tuas, id est in tua potestate et æquitate, commendo spiritum meum, id est animam.96 Hoc autem dixit Salvator, non quasi anima sua alicui periculo exeundo esset exposita, a quo peteret eam præservari; sed hoc dixit, quasi cum gratiarum actione et laude eam Patri secure committens. Denique aliqui dicunt Christum dixisse in cruce, voce submissa, psalmum in quo versiculus iste conscriptus est, scilicet, In te, Domine, speravi, a principio ejus usque ad hæc verba inclusive, quæ alte deprompsit. Alii asserunt eum dixisse omnes psalmos ab eo loco quo alte clamavit: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?97 quod est principium psalmi vicesimi primi; usque ad hunc versum, In manus tuas, etc.
Et hœc dicens, exspiravit, videlicet capite inclinato, factus Patri obediens usque ad mortem.98 Et tunc Christus cum tam forti clamore spiritum tradens, apertissime verum esse monstravit quod ante jam dixerat: Potestatem habeo ponendi animam, et iterum sumendi eam.99 In hac itaque exspiratione vere obiit Christus, ita quod anima ejus separabatur a corpore, et descendit in limbum patrum, tanquam gloriosissima triumphatrix; et mox in ejus adventu, sanctæ animæ ibi exsistentes, perfusæ atque impletæ sunt lumine gloriæ, cœperuntque Deum videre per speciem, quia pretium jam fuit solutum, et pro originali peccato fuerat satisfactum. Quamvis autem anima corpusque Christi fuerunt a se invicem separata, utrumque tamen mansit Verbo æterno unitum, quia quod Verbum semel assumpsit, interim nunquam deposuit.
In hac Christi exspiratione, terra supernaturaliter mota est, et petræ scissæ sunt, et monumenta aperta sunt ex vehementi terræ tremore.100 Et multa corpora sanctorum quæ dormierant, surrexerunt: non in hac hora, sed eadem hora qua Christus resurrexit. Ideo ait Matthæus: Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, puta Jerusalem, et apparuerunt multis ibi hominibus, protestantes Jesum esse Christum, et a morte veraciter suscitatum, seque resurrexisse, ut hujus rei exsisterent testes.101 — Qui autem fuerint sancti illi cum Christo surgentes, nescimus certitudinaliter. Hieronymus tamen ait, quod antiqui patriarchæ Abraham, Isaac et Jacob tantam sollicitudinem habuerunt ut sepelirentur in terra promissionis, in qua noverant Christum nasciturum, passurum ac sepeliendum, quatenus ejus resurrectionis essent participes. Hinc aliqui putaverunt hujusmodi Patriarchas et aliquos Prophetarum, Adam quoque et Evam et David cum Christo resurrexisse. Rursus, secundum Hieronymum, incertum est an isti sic cum Christo suscitati, iterum sint defuncti, vel in eis resurrectio sit completa, ita quod in corpore glorificato regnent cum Salvatore. Et apparet quibusdam magis probabile, quod taliter regnent cum Christo: aliter, ut dicunt, non essent idonei testes perfectæ resurrectionis dominicæ. Verumtamen in Revelationibus S. Brigittæ legitur Virgo benedicta loqui ad Brigittam, quod nullum corpus humanum sit in regno cœlesti, nisi corpus Filii sui et corpus suum.
Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat. Hoc alii Evangelistæ plenius scribunt. Ait enim Matthæus:
Centurio autem, id est, qui centum militibus præfuit et fuit de Pilati familia (unde Centurio est nomen officii, non personæ), et qui cum eo erant, scilicet milites ejus, custodientes Jesum, ne ante mortem raperetur ab aliquo, aut sine licentia præsidis deponeretur de ligno, viso terræ motu et his quæ fiebant in præfata eclipsi, et quia Jesus sic clamans exspirasset, timuerunt valde, dicentes:102 Vere Filius Dei erat iste, id est, mirabilia ista quæ vidimus, protestantur quod veraciter fuit
Filius Dei, sicut asseruit, et sicut ei impositum fuit. Lucas autem singulariter ait de centurione, quod glorificavit, id est, gloriosum et omnipotentem esse confessus est, atque laudavit, ex consideratione tantorum mirabilium, summum Deum, ejus virtuti ista adscribens et dicens: Vere hic homo justus erat, ita quod injuste occisus est, eo quod veritatem protulerit. Ex his elicitur, quod centurio et exsistentes cum eo timuerunt, et timendo glorificaverunt Deum, atque utrumque dixerunt, videlicet: Vere Filius Dei erat iste; Hic homo justus erat. Sed quia centurio principalior fuit, Lucas de ipso dumtaxat hæc scribit. Perpendit quoque centurio hoc penitus miraculosum fuisse, quod Jesus tantis tamque diuturnis excruciatus atque exhaustus tormentis, totoque corpore dissipatus, in ipsa sua exspiratione tam fortiter exclamavit, quum alii ita tractati, tunc vix parvulum sonum queant emittere. Aliqui autem legunt sic, Glorificavit eum, scilicet Christum: ut sit sensus, quod centurio visis his, testimonium Christo perhibuit gloriosum.
Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, id est ad mirabilem Christi occisionem, per quam mortem diabolumque prostravit, et mundum redemit, ac victor ad immortalitatem profectus est, et videbant quæ fiebant, videlicet solis obscurationem, terræ motum, et Christi validum in exspiratione clamorem, percutientes pectora sua, revertebantur ad propria. Per pectoris percussionem insinuabant, quod injustissime actum esset cum Jesu, et quod pœniterent de hoc quod in ejus crucifixionem consensissent; sed et plagam ultionis divinæ verebantur. Nam et ideo centurio cum suis valde expavit. Unde quod Lucas ait, Omnis turba, intelligendum est dici propter multitudinem eorum qui taliter redierunt: non tamen absolute omnes qui aderant ita egerunt; imo aliqui ipsorum tam Judæi quam gentiles, in pristina perstiterunt malitia.
Stabant autem omnes noti ejus, id est discipuli et amici ac consanguinei Christi, loquendo de his qui ibi fuerunt, a longe a cruce, timore Judæorum ac crucifixorum. Non tamen steterunt multum remote a cruce; sed comparatione adversariorum Christi prope crucem stantium, a longe stabant, sicut in Psalmo prædictum est: Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos. Et mulieres quæ secutæ eum erant a Galilæa, etiam prædicto modo steterunt a longe. Nec obstat quod Joannes testatur: Stabat autem juxta crucem Jesu Mater ejus, et soror Matris ejus. Non enim (ut dictum est) steterunt remote, loquendo absolute, sed respective: et forte nunc propius, nunc remotius stabant. Inter præfatas vero mulieres fuerunt, secundum Matthæum, Maria Magdalene, et Maria mater Jacobi Minoris et Joseph fratris ejus, fuitque soror sacratissimæ Virginis et Cleophæ uxor, itemque mater filiorum Zebedæi. Fuit etiam ibi Joanna, ut patet ex his quæ sequenti dicuntur capitulo.
Et ecce vir nomine Joseph. Omittit hoc loco Lucas, quod post eum scripsit Joannes, dicens: Judæi ergo quoniam Parasceve erat, scilicet sexta feria proxima sabbato (singulariter celebri, scilicet tam ratione paschalis solennitatis, quam ratione septimæ diei, quæ jussa fuit in lege veteri celebrari), ut non remanerent in cruce corpora crucifixorum; videlicet Christi atque latronum, sabbato: erat enim magnus, id est valde solennis, dies ille sabbati; rogaverunt Pilatum ut frangerentur a crucifixoribus eorum crura, et tollerentur, id est, corpora de cruce deponerentur, ne horrore sui diuturni supplicii, solennitatem illius diei fœdarent, incutiendo transeuntibus tædium ac pavorem. Huic preci consensit Pilatus. Subdit enim Joannes: Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, id est primi latronis ad dexteram Christi pendentis; vel, Primi, id est principalis latronis; vel, Primi, id est ejus qui venientibus eis primo fuit in via; et alterius latronis. Ad Jesum
Ps. LXXXVII, 19.
Joann. XIX, 25.
Matth. XXVII, 56.
Luc. XXIV, 10.
50
Joann. XIX, 31-34. autem, id est corpus ejus exanime, ponendo partem pro toto, quum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt crura ejus, sed unus militum lancea latus ejus aperuit. Miles iste, ut legitur, vocabatur Longinus, et erat cæcutiens : distillanteque aliqua parte sanguinis Christi super oculos ejus, cœpit clare videre ; imo et intus illuminatus est, atque conversus ; et postea diu vixit, et tandem martyrio coronatus, migravit ad Dominum. Et continuo de latere Christi exivit sanguis et aqua : vera utique aqua. Quod non fuit naturale, sed miraculosum, et propter mysticas rationes peractum, videlicet ad designandum inviolabilem puritatem corporis Christi, et quod corpus ejus vere compositum fuit ex elementis.
Matth. xxvii, 57.
Deinde quum sero factum esset, secundum Matthæum, contigit quod ait nunc Lucas. Et ecce, quia notabile est quod dicetur, vir sexu, virtute, atque constantia animi, nomine Joseph, imitator perfectionis sancti illius Joseph eximii patriarchæ, qui erat decurio, id est potens ac nobilis, et etiam dives, secundum Matthæum. Eratque a civitate Judææ nomine Arimathea, quæ alio nomine vocata est Ramatha, de qua (ut in libris Regum habetur) fuit Samuel et ejus parentes. Dicitur autem decurio, quia de ordine curiæ fuit, et officium curiæ forsitan aliquod administrans. Fuit enim consiliarius, secundum Hieronymum. Interdum tamen et etiam proprie appellatur decurio, qui decem præest militibus; sicut centurio, qui centum. Vir bonus, id est pius ac Deo devote intentus, et justus ad proximos : quod ad curiæ officiales præcipue pertinet, quamvis hæc raro inveniantur in eis. Itaque Joseph iste similis fuit Cornelio centurioni ac decurioni, qui fuit vir religiosus ac bonus et timoratus, ut dicitur in Actibus.
I Reg. 1, 19, 20.
Act. x, 1, 2, 22.
51
Hic non consenserat consilio et actibus eorum, videlicet Judæorum qui inter se consuluerunt quomodo Jesum occiderent, ejusque mortem procuraverunt; qui expectabat et ipse per spem formatam, quæ est theologica virtus, regnum Dei, id est felicitatem cœlestem. Fuit enim discipulus Christi, secundum Matthæum; occultus tamen, secundum Joannem, propter metum Judæorum. Sed nunc timore illorum postposito, accessit ad Pilatum audacter, ut ait Marcus, et petiit corpus Jesu, id est licentiam deponendi sepeliendique illud. Nam et Joseph iste, visis tot mirabilibus, animatus fuit ad honorifice sepeliendum corpus Christi. Pilatus autem, ut ait Marcus, mirabatur si Jesus jam obiisset. Et quum cognovisset hoc a centurione, donavit corpus Christi huic felici Joseph, propter dignitatem et reverentiam ejus, et quia agnovit Jesum innocentem fuisse ; itemque quia a centurione forte audivit mirabilia illa esse facta, ad innuendum quod Jesus esset injuste occisus, et Filius Dei.
Matth. xxvii, 57.
Joann. xix, 38.
52
Marc. xv, 43.
Ibid. 44, 45.
Et depositum corpus Christi de cruce, involvit Joseph sindone, scilicet munda ac linea veste, et posuit eum in monumento exciso, id est sepulcro lapideo in petra magna exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat, id est, nullus fuit ibi ante sepultus. Si enim alius ibi fuisset ante sepultus, forte dixissent Judæi, non Jesu, sed illius corpus esse ablatum de monumento. Denique, secundum Joannem ista plenius describentem, venit et Nicodemus ferens mixturam myrrhæ et aloes quasi libras centum, id est unguentum ex talibus speciebus confectum. Acceperunt ergo corpus Jesu Joseph et Nicodemus, et ligaverunt eum linteis, id est, pannis lineis, scilicet linteamine atque sudario, ejus corpus involverunt, cum aromatibus. Unde apparet, quod non habuerunt claram perfectamque fidem de Christi resurrectione cito futura, adhibentes ei hanc unctionem contra putrefactionem. Erat autem in loco ubi crucifixus est Jesus, hortus, id est prope locum Calvariæ; et in horto monumentum novum, quod Joseph sibi ipsi fecit excidi, secundum Matthæum; et ibi posuerunt corpus Christi cum reverentia grandi. Et advol-
53
Joann. xix, 39-42.
Matth. xxvii, 60. vit saxum magnum Joseph cum adjutoribus suis ad ostium monumenti: quod, ut legitur, factum fuit ad modum domunculæ, in cujus medio fuit sepulcrum, et habuit ostium parvum ad ingrediendum.
Et dies erat Parasceves, id est sexta feria quam sabbatum sequebatur: in qua die crucifixus est Christus, et populus ejus salvatus. De qua die Dominus ait per Zachariam de Christo: Auferam peccata terræ illius in die una. Porro, parasceve interpretatur præparatio, quia in die illa præparabantur cibaria pro sabbato subsequente, in quo nec cibaria præparari licitum opinabantur Judæi. Hoc autem vocabulum traxerunt Judæi a Græcis qui inter eos conversabantur. Non enim Hebraicum, sed Græcum est nomen hoc. Et sabbatum, videlicet septima dies hebdomadæ, illucescebat, id est, lucere incipiebat, non quod sol tunc cœperit apparere, sed stellis in principio noctis sabbati apparere incipientibus. Judæi namque a vespera in vesperam solennia celebrabant: ideo sabbatum tunc illucescebat, quoniam prima sabbati illius vespera jam instabat.
Subsecutæ autem mulieres, quæ cum ipso venerant de Galilæa, de quibus jam dictum est, viderunt monumentum, id est, consideraverunt attente, proponentes cito reverti, monumentumque ingredi ad corpus Christi ungendum. Ideo subditur: et quemadmodum positum erat corpus ejus, ut illud citius attingere possent. Et revertentes in Jerusalem cum benedicta virgine Maria, paraverunt aromata et unguenta, quibus post sabbatum corpus Christi condirent, quamvis Nicodemus hoc satis fecisset. Unde constat, quod nec feminæ istæ Christum die tertia resurrecturum putabant; sed contra fœtorem aromata, contra corruptionem parabant unguenta, feria sexta usque ad solis occasum, scilicet quamdiu eis licuit operari. Et sabbato quidem siluerunt, id est, toto illo die sabbati præsolenni quieverunt a præparatione aromatum et unguenti usque ad vesperam, secundum mandatum legis, quæ jussit ut sabbati silentium, hoc est quies, a vespera usque ad vesperam servaretur. Sed facta vespera sabbati, in qua licuit ista pietatis opera exercere, quia secundum mulierum istarum æstimationem non sufficiebant pro corporis Christi unctione unguenta adhibita, rursus emerunt aromata; et tota nocte illa, quæ inter sabbatum et dominicam fuit diem, paraverunt ea, maneque ea secum tulerunt ad monumentum, ut venientes ungerent Jesum.
Porro, ut refert Matthæus, altera die quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum, dicentes: Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens in corpore, Post tres dies resurgam, id est tertio die statim post ejus inchoationem. Jube ergo custodiri sepulcrum ejus usque in diem tertium inclusive, ne forte veniant discipuli ejus et furentur eum, et dicant plebi, Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore. Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, id est, milites qui monumentum custodiant, vobis prompte concedo. Ite, custodite, id est, per milites custodiri facite monumentum, sicut scitis esse expediens. Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem suo sigillo, cum custodibus, id est militibus ad sepulcri custodiam deputatis. Sed ut Salomon protestatur: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. Hinc quanto Judæi callidius cogitaverunt nomen et famam ac fidem Christi prorsus exstinguere, tanto plus eum glorificaverunt. Quod enim tam diligenter sepulcrum signaverunt et custodiri fecerunt, certissimum signum est, corpus Christi furto non esse sublatum, sed divina resuscitatum virtute, ut super Matthæum clarius demonstravi.
Postremo, quæ Joseph et Nicodemus corpori Christi corporaliter exhibuerunt, nos Christo spiritualiter debemus impendere: et myrrha ac aloe istud condire, id est vitiorum mortificatione, ac bonæ conver-
Marc. xvi,
- Matth. xxvii, 62-66.
Prov. xxi, 30.
54
Zach. III, 9.
55
56 sationis dulci odore, exemplarique fama venerari ac ungere; et in novo ponere monumento, id est in intimo cordis fundo virtutibus reformato ipsum sepelire, nostris eum cordibus imprimendo, per suæ divinitatis contemplationem humanitatisque suæ speculationem, atque per jugem suorum beneficiorum memoriam, per suæ bonitatis ardentem amorem, suæque vitæ ac passionis cruciformem imitationem. Debemus etiam eum involvere linteis, hoc est sinceritate conscientiæ, et animi puritate, cordisque vigilanti custodia, ut perseveret semper nobiscum, qui cum Patre et Spiritu Sancto est unus Deus, super omnia sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
-
Matth. xx, 18, 19; ↩
-
Luc. xviii, 31-33. ↩
-
Matth. xxvii, 2. ↩
-
Marc.xv, 1. ↩
-
Luc. xx, 25. ↩
-
Joann. xviii, 28-33. ↩
-
Joann. VI, 15. ↩
-
Joann. XVIII, 36-38. ↩
-
Matth. IV, 18 et seq. ↩
-
Joann. II, 1-11. ↩
-
Luc. I, 26 et seq. ↩
-
Matth. II, 1-6. ↩
-
Matth. II, 1. ↩
-
Matth. XXVI, 71; ↩
-
Marc. XVI, 6; ↩
-
Luc. XVIII, 37; ↩
-
Joann. XVIII, 5, 7; etc. ↩
-
Marc. VI, 27. ↩
-
Luc. III, 1. ↩
-
Luc. IV, 14. ↩
-
1 Cor. I, 22. ↩
-
Job XII, 4. ↩
-
Luc. IX, 9. ↩
-
Matth. IX, 31; ↩
-
1 Cor. I, 24. ↩
-
Joann. xiii, 16; ↩
-
Matth. x, 24. ↩
-
Matth. xxvii, 20-23. ↩
-
Joann. xix, 1. ↩
-
Joann. xix, 2, 3. ↩
-
Matth. xxvii, 27-30; ↩
-
Joann. xix, 4-8. ↩
-
vers. 44. ↩
-
Dan. ix, 26, 27. ↩
-
Joann. xviii, 40. ↩
-
Marc. xv, 20. ↩
-
Matth. xxvii, 31; ↩
-
Joann. xix, 17. ↩
-
Marc. xv, 21. ↩
-
Matth. xxvii, 32. ↩
-
Gen. xxiii, 19. ↩
-
Matth. xxv, 9; xxxv, 29; XLIX, 31. ↩
-
30 C Osee x, 8. Josue xiv, 15. ↩
-
Num. xxi, 9; ↩
-
Is. liii, 7, 6, 4. ↩
-
Ps. xxi, 17, 18. ↩
-
Jer. xi, 19. ↩
-
Dan. ix, 26. ↩
-
Is. liii, 12. ↩
-
Joann. xix, 23. ↩
-
Joann. iii, 14. ↩
-
Joann. xxii, 2 et seq. ↩
-
Joann. iv, 8. ↩
-
Philipp. ii, 8. ↩
-
Gen. iii, 6. ↩
-
Gen. xiii, 6. ↩
-
Zach. xii, 10. ↩
-
Ps. xxi, 7. ↩
-
Ps. lxviii, 8. ↩
-
Act. x, 42. ↩
-
Ps. xxi, 15. ↩
-
Joann. xv, 22. ↩
-
Sap. ii, 21. ↩
-
Joann. xv, 24. ↩
-
Matth. v, 44. ↩
-
Is. LIII, 12. ↩
-
Joann. XVII, 9. ↩
-
Joann. XIX, 23, 24. ↩
-
Ps. XXI, 19. ↩
-
Ps. LXVIII, 21. ↩
-
Is. LXIII, 5. ↩
-
Ps. CVIII, 4, 5. ↩
-
Is. XLII, 1. ↩
-
Ps. XXI, 16. ↩
-
Matth. XXVII, 34. ↩
-
Matth. XXVII, 46, 48. ↩
-
Ibid. 50. ↩
-
Joann. XIX, 28-30. ↩
-
Marc. XV, 23. ↩
-
Ps. LXVIII, 22. ↩
-
Prov. xxxi, 6, 7. ↩
-
Ps. xxi, 16. ↩
-
Ps. xxxv, 9. ↩
-
Matth. xxvii, 37. ↩
-
Matth. xxvii, 37. ↩
-
Joann. xix, 21, 22. ↩
-
Marc. xv, 32. ↩
-
Matth. xxvii, 44; ↩
-
Joann. XIX, 25-27. ↩
-
Is. LIII, 9. ↩
-
Prov. XV, 27. ↩
-
I Petr. IV, 8. ↩
-
Exod. x, 22. ↩
-
Cf. in Matth. xxvii, 45. ↩
-
Act. xvii, 23. ↩
-
Ps. xxx, 2-6. ↩
-
Ps. xxi, 2. ↩
-
Philipp. II, 8. ↩
-
Joann. x, 18. ↩
-
Matth. xxvii, 51, 52. ↩
-
Matth. xxvii, 53. ↩
-
Ibid. 54. ↩
Chapter 50 of 51