Articulus 1
ENARRATIO
IN MALACHIAM PROPHETAM
ENARRATIO
IN MALACHIAM PROPHETAM
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI PRIMI : ONUS VERBI DOMINI AD ISRAEL.
UT refert S. Hieronymus, Malachias propheta prophetavit ad populum Juda, hoc est ad tribum Juda ac Benjamin, atque ad sacerdotes, post reditum a Babylone, post Aggæum et Zachariam. Hebræi quoque affirmant hunc Malachiam fuisse Esdram scribam ac sacerdotem : quod et Hieronymus approbare videtur, quamvis certum non sit. Magister enim in historiis scribit, quod Malachias post regressum a Babylonica captivitate, natus sit in Judæa in Sophis : quem, quia optimæ vitæ fuit, et adspectu decorus, populus appellavit Malachiam, id est angelum. Mortuus est autem, dum adhuc juvenis erat, et in agro suo sepultus. Et quia huic Prophetæ non præmittitur titulus tempus sui vaticinii exprimens, tenendum est, secundum Hieronymum, eum eodem tempore prophetasse, quo illi qui hunc Prophetam immediate præcedunt et titulum tempus prophetiæ exprimentem habent, quamvis sua vaticinatio, illorum vaticinationem secuta dicatur.
Titulus autem hujus Prophetæ est : Onus verbi Domini ad Israel in manu Malachiæ. Itaque, Onus verbi Domini, id est pondus increpationis, verbo prophetico ac divino significatum. Vel, ut alii dicunt, Onus verbi Domini, id est officium annuntiandi divinitus revelata. Officium enim alicui injunctum, onus ejus vocatur. Unde Septuaginta transtulerunt : Assumptio verbi Domini. Verumtamen, secundum Hieronymum, quandocumque in exordio Prophetarum ponitur, Onus, insinuatur quod ea quæ subsequuntur, molestiis plena sint, ita quod onus, pondus malorum significat. Hoc igitur onus verbi Domini, sanctum, et dici jussum est ad Israel, id est ad Judæos a Babylone reductos. Hi namque Israel sibi nomen retinuerunt, aliis decem tribubus, quæ Israel appellari solebant, in captivitate manentibus. Et bene ait, Ad Israel, et non, Contra Israel, quia ad eorum emendationem onus hoc ordinabatur. In manu Malachiæ, id est per subministrationem Malachiæ, vel per ipsum Malachiam : per manum enim operatio designatur, et sæpe pars pro toto accipitur. Septuaginta transtulerunt : In manu angeli ejus. Malachias namque interpretatur angelus Domini. Propter quod nonnulli dixerunt, quod Propheta hic fuit angelus in corpore humano: quod vanum, falsum, ac frivolum est. Non enim sequitur: nomen hoc, angelus Domini interpretatur, ergo vir ita vocatus, angelus fuit. Sicut non sequitur, Osee prophetam fuisse salvatorem, quanquam nomen istud Osee, interpretetur salvator; vel Joelem fuisse Deum, eo quod Joel interpretetur Deus meus.
Denique Dominus ostendit onus præfatum non injuste ad Israel fieri, quia divinæ dilectioni fuerunt ingrati. Dilexi vos, dicit Dominus; et dixistis. Multa quippe pietatis suæ dona Deus specialiter Judæorum plebi exhibuit. Propter quod in Deuteronomio Moyses dixit: Patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit semen eorum post eos. Sed quomodo ingratos et reprobos fertur Deus amasse? Dicendum, quod omnia diligit quoad bonam naturam, quam habent a Creatore. Quosdam etiam reprobos dilexisse interdum asseritur, propter specialia beneficia quæ eis in vita præsenti impendit. Solos vero prædestinatos absolute et proprie diligit, etsi non subinde secundum præsentem justitiam, dum impie vivunt, tamen secundum prædestinationem æternam, qua eis finaliter misereri instituit. Ingratitudo insuper et temeritas Judæorum ostenditur ex responsione eorum ad Dominum. Quemadmodum autem Deus per Prophetam loquitur eis, sic et ipsi ad Prophetam loquendo, Deo respondent, vel immediate ad Deum dirigunt verbum, ac dicunt: In quo dilexisti nos? id est, per quid apparet specialis dilectio tua ad nos, quos ita affligi permittis? Non enim attenderunt quod Salomon scribit: Quem diligit Dominus, corripit.1 Quibus Dominus clementer respondit:
Nonne frater erat Esau Jacob? dicit Dominus. Quasi dicat, Utique:2 ut patet in Genesi. Et dilexi Jacob, etiam antequam eum creavi, quia non ex meritis suis ipsum elegi, sed ex mea bonitate ei benefacere decrevi, et in amore eum præveni, volens eum esse vas misericordiæ in salutem, ut in eo mea pietas reluceret. Esau autem odio habui, id est, juste reliqui, et propter ejus demerita, quæ præscivi, reprobandum duxi. Dedit etiam Deus benedictionem paternam, et hereditatis promissionem ipsi Jacob, non Esau, quum tamen Esau primogenitus esset.3 Porro peccata Esau in Genesi describuntur: qualiter voluit fratrem suum Jacob occidere, et pro lenticula primogenita vendidit.4 Unde de ipso dicit ad Hebræos Apostolus, quod non invenit pœnitentiæ locum, quanquam cum lacrimis inquisisset eam.5 Etenim illa ejus pœnitentia ex qua flevit, non fuit pœnitentia vera et virtuosa, ex divino amore et zelo justitiæ odioque peccati procedens, sed ex dolore amissionis rei terrenæ, vel ex servili timore. Præterea locum istum, Jacob dilexi, Esau autem odio habui, allegat et tractat Apostolus ad Romanos, ad ostendendum quod prædestinatio, electio, et gratia Dei, non sunt ex operibus nostris seu meritis. Ait namque: Quum nondum nati fuissent, aut aliquid egissent boni aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), non ex operibus, sed ex vocante, dictum est: Quia major serviet minori, sicut scriptum est:6 Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
Insuper quod Deus Esau habuerit odio, consequenter ostenditur per hoc, quod posteros quoque ejus reliquerit. Et posui montes ejus in solitudinem, id est, habitacula filiorum Esau in montibus sita, redegi per Nabuchodonosor regem Babylonis in loca deserta habitatore carentia; et hereditatem ejus, id est terras et urbes ac villas eorum, quas hereditarie possidebant, in dracones deserti, id est, in tantum vastavi et demolitus sum per regem præfatum, ut dracones et cetera bruta quæ in desertis solent morari, habitarent ibidem. Quod si dixerit Idumæa7, id est gens Idumææ de semine Esau orta, Destructi sumus, id est, habitacula nostra destructa, et multi de plebe nostra occisi sunt, sed revertentes ad propriam terram, ædificabimus quæ destructa sunt; hæc dicit Dominus exercituum: Isti Idumæi ædificabunt, et ego destruam, id est, opus eorum non prosperabitur; et vocabuntur hi Idumæi, termini impietatis, id est terra impietatibus plena. Terra enim pro populo eam inhabitante, et populus pro terra habitationis suæ accipi solet, et unum per aliud designari. Et populus cui iratus est Dominus usque in æternum, id est, Idumæi isti dicentur populus a Deo perpetue derelictus. De hac autem Idumææ pressura, dictum est supra in visione Abdiæ prophetæ: de qua etiam vastitate in Isaia et Jeremia plura leguntur. Et oculi vestri videbunt, id est, dejectionem istam Idumææ, o Judæi, agnoscetis, vel corporaliter adspicietis;8 et vos dicetis: Magnificetur Dominus super terram Israel, id est, terram nostram Judææ dignetur Deus magnifice reparare atque protegere, ne nobis contingat ut Idumæis.9
Consequenter Dominus arguit populum Judæorum, quod eum nec honorabant ut patrem, nec metuebant ut Dominum. Et aliqui dicunt, quod sermo sequens specialiter dirigatur ad sacerdotes; sed Hieronymus asserit, quod loquitur eis qui sub Zorobabel et Jesu filio Josedec et Esdra ac Nehemia de Babylonia sunt reversi, constructoque altari, nondum ædificaverunt templum, nec muros Jerusalem, et nihilo minus in peccatis pristinis permanebant, Deum nec amore, nec timore venerantes.1011
Itaque ait: Filius honorat patrem. Hoc enim est primum præceptum secundæ tabulæ, in qua erant septem præcepta ad proximum pertinentia. Et filii boni hoc faciunt patribus tam carnalibus quam spiritualibus, sicut Apostolus docet et jubet ad Ephesios: Filii, obedite patribus vestris in Domino.12 Et servus dominum suum, supplendum est, timet. Est autem duplex timor, puta servilis, quo pœna, non culpa, timetur; et filialis, quo culpa metuitur. Simili modo duplex est servitus. Servus ergo servitute timoris pure servilis, non meretur dici filius Dei, nec est in statu salutis, quia caritatem non habet. Unde hujusmodi servum Christus distinguens a filio Dei adoptivo, ait: Servus non manet in domo in æternum, filius autem manet in æternum;13 et alibi, Servus nescit quid faciat Dominus ejus.14 Porro servus servitute timoris casti ac filialis, etiam filius est: de quo dicit Salvator, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui.15 Quum autem jam inter filium et servum fiat distinctio, videtur nunc sermo fieri de timore servili, qui licet non faciat bonum bene et meritorie, scilicet recta intentione et caritative, retrahit tamen a peccato, estque initium sapientiæ, quia disponit ad gratiam.1617 Unde scriptum est: Timor Domini expellit peccatum. Et iterum ait Scriptura: Per timorem Domini declinat unusquisque a malo.18
Si ergo pater ego sum, id est, quum sim pater vester per creationem, legislationem, atque multiplicis beneficii collationem, et si digne vereque me patrem vocatis (juxta illud Isaiæ:19 Tu, Domine, pater noster, redemptor noster), ubi est honor meus? id est, cur præceptis meis non obeditis, nec actibus latriæ me honoratis, orando, laudando, gratias referendo, sacrificando, et omne opus Dei reverenter implendo?20 Maledictus enim qui facit opus Dei negligenter. Et si Dominus ego sum, sicut utique sum, et specialiter Dominus vester per providentiam singularem. Denique solus Deus est Dominus per universalem præsidentiam, propriam auctoritatem, atque fontalem legum, præceptorum ac jurium lationem; omnesque alii dominatores comparantur ad ipsum sicut ministri et instrumenta ad dominum ac principalem agentem. Hinc ait per Isaiam:21 Ego Dominus, hoc est nomen meum, et gloriam meam alteri non dabo. Ubi est timor meus, id est mihi impendendus? Qualiter autem isti Judæi multum negligentes fuerunt in opere Dei, patet ex præinductis super Aggæum et Zachariam.
Deinde sacerdotes specialiter arguuntur. Ad vos, o sacerdotes, loquor, qui despicitis nomen meum, id est, majestatem meam in sacrificando et immolando non honoratis, nec mihi paretis; et dixistis, impudenter
Gen. IV, 9. respondendo ac sciscitando (sicut et Cain, qui dixit: Numquid custos fratris mei sum ego?): In quo despeximus nomen tuum? Quibus Deus respondet: Offertis super altare meum pollutum panem, id est panes propositionis non tales quales offerre tenemini. Sacerdotes quippe, secundum Hebraicam traditionem, panes propositionis propriis manibus pistare, formare, et coquere debuerunt, ut dicit Hieronymus: quod isti neglexerunt, sumentes quoscumque de medio. Et dicitis, negligentiam vestram dissimulando: In quo polluimus te, id est, te et sacramenta tua violavimus, seu irreverenter tractavimus? Quemadmodum autem dicimur Deum sanctificare, dum ei in sanctitate atque justitia ministramus, sicque quantum in nobis est, eum esse sanctum monstramus; sic dicimur eum polluere, dum irreverentialiter et vitiose nos coram ipso, præsertim in suo cultu, habemus, atque per hoc, quantum in nobis est, eum quasi non sanctum ac inhonorandum esse ostendimus. In eo quod dicitis, Mensa Domini despecta est, id est per hoc quod affirmatis altare templi non oportere honorari in sacrificiis legis et panibus propositionis ut olim, quia nondum honorifice reparatum est vel ornatum, sed quasi vile et indecorum. Putabant enim sic posse subtrahi altari de sanctimonia religionis, sicut defuit ei de gloria ædificii primi altaris a Salomone constructi.
Si offeratis cœcum ad immolandum, id est, si animal cœcum adducatis, ut Domino immoletur, nonne malum est? id est, imo hoc illicitum est, et lege prohibitum.22 Et si offeratis Domino claudum vel languidum animal, nonne malum est?23 Hoc enim per Moysen Deus prohibuit. Quod autem hoc malum sit, Dominus probat per locum a minori.24 Offer illud duci tuo, id est, si domino tuo mortali terreno, qui est vermis et pulvis, tale animal offerres, si placuerit ei, id est, non placebit, aut si susceperit faciem tuam, id est, præsentiam tuam non habebit gratam, dicit Dominus exercituum. Multo minus Deo omnipotenti talis placebit oblatio.
Deinceps post increpationem ad pœnitentiam eos invitat. Et nunc deprecamini vultum Dei, id est divinæ pietatis respectum, ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc, id est, præscriptum peccatum vos commisistis, offerentes Deo animalia lege prohibita), si quo modo suscipiat facies vestras, id est, si forte aliquo modo vobis indulgere dignetur. Loquitur autem conditionaliter, non quod dubitet Deum vere pœnitentibus paratum ignoscere, sed quia certum non est an pœnitentia nostra sit vera et Deo accepta, quippe quum nec nos esse in caritate noscamus. Vel ideo ait, Si, ut pensemus peccata enormia non qualemcumque, sed dignam ac proportionatam exigere contritionem ut deleantur.25 Siquidem magnitudini culpæ æquari debet pœnitentiæ magnitudo, secundum Hieronymum.
Quis est in vobis, qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito? id est, nullus ministrorum templi deservit mihi in templo sine mercede, quum nec janitores claudant januas templi, nec alii supponant ignem altari ad holocausta cremanda sine emolumento, seu vitæ stipendio: habebant enim decimas omnium frugum quæ offerebantur a populo: idcirco peccata vestra graviora sunt, pœnitentiamque majorem requirunt. Ex quo, secundum Hieronymum, ostenditur acceptiorem Deo esse servitutem quæ in præsenti mercedem non postulat. Propter quod Apostolus gratis Evangelium prædicavit, et manuum labore victum accepit, ne quemquam gravaret.2627
Vituperata Judæorum oblatione, ostenditur sacrificium Deo gratissimum. Non est mihi voluntas in vobis, id est, mihi vita vestra non placet, nec vos, dicit Dominus exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra, id est, sacrificia vestra jam dicta, et eis similia, non acceptabo propter vestra facinora. Sacrificia nempe veteris Testamenti non habuerunt virtutem
Is. XI, 9.
Marc. XVI, 15.
Ps. VIII, 2.28 et acceptabilitatem ex parte operis operati, videlicet rei oblatæ, sed operis operantis, puta ex devotione et gratia offerentis. Verumtamen istud referendum est maxime ad tempus novi Testamenti, in quo veteris legis sacrificia cessaverunt, et carnalibus victimis spirituales hostiæ successerunt. Ideo subditur: Ab ortu enim solis usque ad occasum, id est ubique terrarum, magnum est nomen meum in gentibus, id est, excellentia majestatis meæ cunctis populis innotescit: sicut Isaias prædixit, Repleta est terra scientia Domini. Istud enim factum est per Apostolorum prædicationem, quibus jussit Salvator: Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ. Et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, id est Eucharistiæ sacramentum, omnium legalium sacrificiorum finis et veritas. Propterea, ejus oblatione publicata, cessaverunt mortifera, quæ fuerunt sacrificia illa legalia. Quia magnum est nomen meum in gentibus, scilicet tempore evangelicæ legis: juxta illud: Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Et vos, o Judæi, polluistis illud, id est, inhonorastis me, in eo quod dicitis: Mensa Domini contaminata est. Hoc jam paulo ante dictum est atque expositum. Hic enim accipitur mensa pro altari, quia subjungitur: et quod superponitur, contemptibile est cum igne qui illud devorat. Ignis enim non devoravit panes propositionis, sed carnes in altari oblatas. Eadem enim ratione nunc dicunt mensam Domini contaminatam, qua supra dixerunt eam despectam, quia videlicet altare nondum ornatum aut pretiose constructum fuit. Ideo putabant ipsum non oportere ut olim honorari, nec sacrificia de perfectis, sanis, et integris animalibus fieri. Simili ratione ignem qui in altari nutriebatur ad holocausta creanda, contemptibilem reputabant. Et dixistis, vos excusando: Ecce de labore, id est, hoc ipsum quod offerimus, de labore nostro est, vel cum difficultate obtulimus, eo quod nuper de Babylone reversi, pauperes simus, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum, id est, oblationem vestram exsufflatione mea dignam fecistis, et virtutem ac meritum ejus vestra inobedientia exstinxistis; et intulistis in templum, de rapinis claudum et languidum, id est animalia claudicantia, et infirma per rapinam adepta, et intulistis munus, id est, talia immolastis. Numquid suscipiam illud de manu vestra? dicit Dominus exercituum. Non utique, quum ibi sit duplex transgressio, puta rapina, quæ est contra proximum, et prævaricatio legis divinæ talia offerri vetantis, quæ est iniquitas contra Deum.
Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, id est animal bonum et aptum ad offerendum, et votum faciens de sacrificio offerendo, immolat debile Domino, id est animal vile, claudum, cæcum, ac languidum; quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum. Quemadmodum enim solus Deus est Dominus per universalem providentiam et propriam auctoritatem, sic et ipse solus est rex, et rex adeo magnus, ut magnitudinis seu dignitatis et perfectionis ejus nullus sit finis. Et nomen meum horribile, id est metuendum, in gentibus quæ me vere cognoscunt: illæ enim me formidandum agnoscunt atque formidant. In ceteris quoque Deus horribilis est, per districtam et æquissimam ultionem. Quum ergo tantæ sublimitatis sit Deus, non est ei de vilioribus, sed melioribus, secundum quod ipse jussit, facienda oblatio. Hinc ad Abel et ad munera ejus respexit Deus, quia de melioribus (scilicet primogenitis) gregis sui adipibusque eorum obtulit Domino. Ad Cain vero et munera ejus non respexit, quia de fructibus terræ obtulit viliora, ut legitur in Genesi.
14
Ps. XCIV, 3; CXLIV, 3.
Gen. IV, 4, 5.
Footnotes
-
Prov. III, 12. ↩
-
Gen. XXV, 25. ↩
-
Gen. XXVII. ↩
-
Ibid. 41; XXV, 29-34. ↩
-
Hebr. XII, 17. ↩
-
Rom. IX, 11-13. ↩
-
Jer. XLIX, 7-22. ↩
-
Is. XXXIV; ↩
-
*alias terminum* ↩
-
I Esdr. III, IX; ↩
-
II Esdr. XIII. ↩
-
Ephes. VI, 1. ↩
-
Joann. VIII, 35. ↩
-
Joann. xv, 15. ↩
-
Matth. xxv, 21, 23. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
Eccli. 1, 16. ↩
-
Prov. xv, 27. ↩
-
Is. LXIII, 16. ↩
-
Jer. XLVIII, 10. ↩
-
Is. XLII, 8. ↩
-
II Cor. XI, 7, 9; ↩
-
Deut. XV, 21. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Eccle. IX, 1. ↩
-
I Thess. II, 9; ↩
-
II Thess. III, 8. ↩
-
vers. 7. ↩
Chapter 1 of 7