Articulus 2
DE SPIRITUALI INTELLECTU EJUSDEM PRIMI CAPITULI.
ONUS verbi Domini ad Israel in manu Malachiœ. Per Malachiam, qui angelus Domini interpretatur, spiritualiter intelligitur Christus magni consilii Angelus, vel quilibet ejus sacerdos, prædicator, vel doctor, qui angelus, id est nuntius Dei est. Per hos factum est et fit verbum Dei Patris atque totius superbenedictæ Trinitatis, ad Israel, id est Ecclesiam Christi.
Dilexi vos, o Christiani, o Judæi ad Christum conversi, et omnes per Christum salvati, dicit Dominus. Hoc enim ait Christus Apostolis : Ipse Pater amat vos. Et rursus in Evangelio legitur Joannis : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Et Paulus ad Ephesios : Propter nimiam, inquit, caritatem qua dilexit nos Pater, Filium suum misit in mundum. Et dixistis : In quo dilexisti nos præ ceteris gentibus? Hoc interdum fideles quasi admirando inquirunt, dum gravissimis adversitatibus atteruntur. Boni quoque inquirunt hoc, non ex ingratitudine, sed ut de ratione et modo divinæ ad eos dilectionis plenius instruantur. Mali vero ea temeritate id quærunt, qua cetera Christi beneficia aspernantur. Dominus autem respondit :
Nonne frater erat Esau Jacob? Per Jacob, qui interpretatur luctator vel supplantator, eratque vir quietus et simplex, in tabernaculis1 habitans, intelliguntur Christifideles, qui contra mundum, carnem, diabolum victoriose luctantur, et vitia vincunt. Per Esau autem, qui erat venator, et interpretatur quercus, quod est nomen arboris cibum porcorum portantis, intelliguntur carnales, concupiscentiarum sectatores, sæculares et vani. Et isti sunt fratres, quoniam boni ac mali ex eisdem protoplastis progeniti sunt. Verumtamen illos diligit, hos odit Deus; nec illi istis meliores essent, nisi a Deo præ istis æternaliter dilecti atque electi sine omni merito suo fuissent. Siquidem Deus omnipotens, justus, pius, ac sapiens, cujus vult miseretur, et quem vult indurat; et ejus prædestinatio, totius virtutis et gratiæ in nobis est causa.
- Et posui montes ejus, scilicet Esau, in solitudinem. Montes Esau, sunt potentes et magni in sæculo isto, qui ad dignitates et dominationes adspirant : qui in solitudinem rediguntur, quia ut scriptum est : Omnis potentatus brevis est vita; sic et rex hodie est, et cras morietur.2 In primo quoque libro Machabæorum dicitur : verbis peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus, stercus et vermis; hodie extollitur, et cras non invenietur.3 Et hereditatem ejus, id est corpora eorum quæ diligenter colunt et nutriunt, posui in dracones deserti, id est, in putredinem pulveremque redegi : juxta illud Ecclesiastici, Quum morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes.4 Vel in dracones deserti ponentur, quando in inferno dæmonibus in tormentis sociabuntur, juxta illud Judith : Deus omnipotens dabit ignem et vermes in carnem ipsorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum.5 Quod si dixerit Idumœa, id est plebs ista terrena per Esau designata, Destructi sumus, id est humiliati, et plagati a Deo, qui cornua animositatum nostrarum confregit, sed revertentes ad pristina mala, œdificabimus quœ destructa sunt, scilicet turrim superbiæ, vana consilia, et pompositates mundanas; hœc dicit Dominus : Isti œdificabunt, et ego destruam. Deus enim superbis resistit; et sedes ducum superborum destruxit. Et67891011 vocabuntur homines isti Deo adversantes, termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum. Sunt enim terreni impietatibus pleni, qui æterna oblivione relinquentur a Deo. Quibus dicit Jacobus: Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris:12 thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. De quibus loquitur Jeremias:13 Domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te, in terra scribentur.
Et oculi vestri, id est mentes, o veri Christiani, videbunt impiorum damnationem, et dicetis: Magnificetur Dominus super terram Israel, id est, gratiose ac clementissime faciat suæ Ecclesiæ, ipsum fideliter intuenti. Impiorum enim punitio bonos provocat ad meliora, juxta illud Proverbiorum: Impio flagellato, sapiens sapientior erit.14 Ideo, felix quem faciunt aliena damna peritum.
Filius honorat patrem, etc. Quum Dominus noster Jesus Christus nos ita orare docuerit, Pater noster qui es in cœlis, sanctificetur nomen tuum:15 vigilantissime perpendendum est nobis, ne tam ineffabili Dei omnipotentis dignationi inveniamur ingrati; sed filiali amore Deum præ omnibus diligamus, et per sanctam caritatem affectuosissime jugiter honoremus, præsertim quum per Christum simus præcipue ad Dei filiationem vocati. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.16 Nempe quum Filius Dei factus est frater noster, nos quoque filii Dei facti sumus. Non itaque indigne Deum patrem vocemus, ne nobis objiciat: Si pater ego sum, ubi est honor meus? Præterea, væ eis qui Deum nec venerantur ut patrem, nec verentur ut Dominum.
Ad vos, o sacerdotes Ecclesiæ, qui despicitis nomen meum, corpus meum et sanguinem irreverenter tractando, indevote sumendo, qui carnaliter turpiterque vivendo, maximam mihi irreverentiam facitis, et alios graviter scandalizatis, dicit Dominus Jesus Christus; et dixistis: In quo despeximus nomen tuum? Quia videlicet offertis super altare meum pollutum panem, id est, sacramentum Eucharistiæ, quantum in vobis est, contaminatis, sicut et nomen Christi polluistis. Et dicitis: In quo polluimus te? id est, in quo te, o Christe, inhonoravimus? In eo quod dicitis: Mensa Domini despecta est, id est per hoc quod opere demonstratis altare esse despectum, atque a vobis esse dehonoratum, dum ad id imparati acceditis, vitiosam vitam non deserentes, neque fructuose quotidie confitentes.
Si offeratis cæcum vel claudum, nonne malum est? Cæcum immolat, qui Deo obsequium indiscretum impendit. Quocontra dicit Apostolus: Rationabile obsequium vestrum. Claudum offert, qui mente nutante, et intentione non pura ac simplici, Deo precem effundit.17 Propter quod Jacobus apostolus ait: Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis.18 Languidum immolat, cujus cor in gratia Dei stabilitum non est, neque per ancoram spei firmatum in Christo.19 Denique verbum istud contra eos profertur, qui quum divites sint, tamen viliora et minima offerunt Creatori, modicasque eleemosynas largiuntur. Contra istos ignavos, ingratos et cupidos loquitur Deus: Offer illud duci tuo, etc., id est, si taliter homini mortali præsidenti vobis serviretis, vel supplicaretis, aut immolaretis, non ei placeret: et tamen audetis coram me vos ita habere. Hoc verbo redarguuntur negligentissimi, qui orationes, Horas et laudes Deo sine timore, attentione, reverentia et affectu exsolvunt; sed alicui magno viro, prælato aut principi locuturi aut servituri, cum reverentia magna accedunt, prudenter et distincte loquuntur, atque attoniti sunt. Nonne hi præferunt creaturam Creatori, hominem Deo, servumque Domino, et Domino tam excelso prorsus immenso? Istis consulitur, imo præcipitur: Et nunc deprecamini vultum Dei, ut misereatur vestri, et emendetis vos integre.
Quis est in vobis, o ministri Ecclesiæ, qui claudat ostia ecclesiæ, et incendat altare meum gratuito luminaria accendo? quasi dicat Salvator, Nullus. Omnes enim ecclesiastici de Christi patrimonio vivunt, ideo ei reverentialius servire tenentur. Quod quum ita sit, quid fiet de his qui multa beneficia habent, aut unum superabundans, et nihilo minus vitiis pleni sunt, mundani atque carnales? quorum damnatio gravissima erit.
In omni loco offertur nomini meo oblatio munda. Per oblationem istam intelligi potest devota oratio, juxta illud in Psalmo: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.20 Vel oblatio munda est, qua ipsi præcipue religiosi Deo se offerunt in holocaustum, ejus se cultui totaliter mancipantes.
Consequenter contra tenaces et irreverentes oblatores Dominus ait: Et dixistis, Ecce de labore est quod obtulimus, id est de nostra exiguitate, et nostro acquisitum sudore: ideo fecistis id dignum abjectione. Et intulistis de rapinis, id est, de bonis injuste aut violenter adeptis atque receptis, oblationem mihi fecistis. Numquid suscipiam illud de manu vestra? dicit Dominus. Quasi dicat, Nequaquam. Unde in Ecclesiastico scriptum est: Immolantis ex iniquo, iniqua est oblatio; et qui offert substantiam pauperis, quasi qui immolet filium in conspectu patris.21
Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens, immolat debile. Hoc contra omnes intelligi potest qui quod Deo voverunt, integre non persolvunt. Quod si ita sit, quam maledicti sunt illi qui quod Deo voverunt, nec in toto, nec partim persolvunt? Et potissime hac maledictione cæduntur, qui ea voverunt quæ immediate Dei honorem et cultum concernunt, ut sunt actus virtutum. Ideo Moyses ait in Deuteronomio:22 Quod semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo. Imo nec differendum est, quum Salomon dicat in Ecclesiaste:23 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere. Et qui ita non agit, Deo fidelitatem non servat, sed maximam ei irreverentiam exhibet. Postremo, quum quid Deo de rebus nostris, actibus, aut nos ipsos offerimus, cum omni promptitudine atque lætitia mentis id faciamus: attendentes quod primo libro Paralipomenon David fatetur: Tua, Domine, sunt omnia, et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi;24 unde et ego in simplicitate cordis mei lætus omnia obtuli.
Footnotes
-
Gen. xxv, 25, 27. ↩
-
Eccli. x, 11, 12. ↩
-
I Mach. ii, 62, 63. ↩
-
Eccli. x, 13. ↩
-
Judith. xvi, 20, 21. ↩
-
Eccli. x, 17. ↩
-
I Petr. v, 5. ↩
-
Ephes. ii, 4. ↩
-
Ephes. iii, 16. ↩
-
Joann. xvi, 27. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
Jacob. v, 1, 3. ↩
-
Jer. xvii, 13. ↩
-
Prov. xix, 25. ↩
-
Matth. vi, 9. ↩
-
Joann. i, 12. ↩
-
Rom. xii, 1. ↩
-
Jacob. i, 8. ↩
-
Hebr. xiii, 9. ↩
-
Ps. cxl, 2. ↩
-
Eccli. xxxiv, 21, 24. ↩
-
Deut. xxiii, 23. ↩
-
Eccle. v, 3. ↩
-
1 Par. xxix, 14, 17. ↩
Chapter 2 of 7