Articulus 7
DE SPIRITUALI INTELLIGENTIA CAPITULORUM TERTII ET QUARTI.
TRIPLEX ponitur Christi adventus: primus, per incarnationem; secundus, per spiritualem visitationem seu per gratiæ infusionem; tertius, ad finale judicium. Quemadmodum autem Baptista fuit præco primi, et sicut Elias præcursor est tertii, sic quicumque electus a Deo prædicator, prælatus vel doctor, præcursor est adventus secundi. Hujusmodi enim frequenter misit Christus ante faciem suam, et mittit quotidie ad eos quorum corda per gratiam visitare disponit. Idcirco de quolibet tali dicere potest: Ecce mittam angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam. Tales fuerunt omnes Apostoli et apostolici viri, qui hominum corda ad Christi inhabitationem præparaverunt ipsamque Ecclesiam reformaverunt.1 Et tunc statim venit Christus ad templum suum, id est ad conscientiæ domum, sive ad animam quæ sedes est sapientiæ. Et quis poterit cogitare diem adventus ejus? Non enim certo scire valemus, quando Christus per caritatem et gratiam gratum facientem nos visitet, sine revelatione speciali. Propter quod scriptum est in Job: Si venerit ad me, non videbo eum;2 et si recesserit a me, non intelligam. Idcirco subjungitur: Et quis stabit ad videndum eum? Denique nemo novit Filium nisi Pater, visione comprehensiva, quoniam Deum nemo vidit unquam.3 Et purgabit filios Levi. Hoc facit Christus, dando sacerdotibus et religiosis gratiam emendationis, et per vicarios suos corrigendo perficiendoque clericos: quo facto, offerunt Deo sacrificia in justitia, sicut expositum est.
Porro, quod subditur, Accedam ad vos in judicio, loquitur Christus contra omnes iniquos, quibus interim comminatur ut corrigantur. — Et vos, filii Jacob, non estis consumpti. Filii Jacob sunt Christiani, qui vitia supplantare tenentur, sicut et patres nostri in primitiva Ecclesia fecisse noscuntur. Sed, heu! multi nimis a diebus patrum nostrorum, recesserunt a legitimis Christi per hæreses, schismata, errores, ambitiones, et cetera spiritualia atque carnalia vitia. Verumtamen Christus non secundum peccata eorum reddidit eis, sed usque in præsens multis longanimiter parcit:4 qui utinam misericordiam et patientiam Dei super se intuerentur, et totis ad Creatorem suum præcordiis converterentur!
Vos configitis me in decimis et primiis. Hoc juxta sensum in præcedenti articulo positum Christus dicit contra eos qui debitas Ecclesiæ oblationes decimasque persolvere renuunt, nec curant illis temporalia sua communicare a quibus ipsi spiritualia bona suscipiunt.5 Ideo isti in penuria maledicti sunt :6 quoniam tam mortaliter in Deum peccando, omnium donorum gratiæ subtractionem merentur, nec habent spirituales divitias, sed vere nudi mente ac pauperes sunt coram Deo, deformes ac squalidi, tantoque miserabiliores, quanto interiorem suam penuriam minus attendunt et reputant. Porro, si isti debitas oblationes devote persolverint, aperiet eis Christus cataractas cœli, aquam sapientiæ salutaris eis influendo, effundetque eis benedictionem suam in abundantia, donis atque virtutibus corda eorum implendo.
Insuper dicit eisdem : Increpabo pro vobis devorantem, id est diabolum tentatorem, qui tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.7 Istum conterit Christus sub pedibus devotorum velociter, sicut Apostolus loquitur ad Romanos.8 Et non corrumpet fructum terræ vestræ, id est, cordis vestri profectum; nec semen, quod est verbum Dei, tollet a mente.9 Nec erit sterilis vinea in agro, id est, anima in corpore, vel Ecclesia in sæculo, imo fructum operum virtuosorum producet.10
Præterea, quod Dominus ait : Invaluerunt super me verba vestra, et dixistis :11 Vanus est qui servit Deo; et quod emolumentum, quia custodivimus præcepta ejus? etc., contra omnes pusillos, carnales rudesque dicitur, qui intuitu temporalium potius quam amore æternorum Deo utcumque deserviunt, et qui visis spiritualium hominum adversitatibus sæculariumque prosperitatibus, faciliter scandalizantur, et in fide providentiæ Dei nutare incipiunt, eosque beatificare quos temporaliter flore re ac prosperari conspiciunt. Isti non norunt quam utile ac salubre sit in vita præsenti multipliciter tribulari, quam item periculosum in ea in corporalibus prosperari; nec pensant quam terribilis sit Deus in consiliis suis super filios hominum, et quod reprobos dimittit secundum desideria cordis eorum, ut eant in adinventionibus12 suis, eos autem quos singulariter amat, instanter exercet, et flagella eis assiduat. Verumtamen in horum imperfectorum persona dicit Job : Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?13 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? Semen eorum permanet coram eis, et non est virga Dei super eos. Hinc igitur in adversis lætemur, in prosperis formidemus. Nam quamvis mirabile sit judicium Dei, dum boni adversa et mali prospera in præsenti sæculo sortiuntur, mirabilius tamen Dei judicium est, dum electi et boni hic prosperantur, sicut Gregorius Boetiusque testantur.
Tunc locuti sunt timentes Deum, unusquisque cum proximo suo. Hi dum infirmorum ac impiorum præinducta audiunt verba, dolent, et inter se conferunt, atque se invicem consolantes, dicunt quæ commemorata jam sunt contra illorum insaniam. Ideo erunt in die judicii quasi peculium Christi.
Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ. Hoc quotidie adimpletur. Dum enim peccator divinum attendens judicium, pœnitet, statim Christus eum illuminat, sicut Apostolus exhortatur : Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.14 Sed et proficientibus in caritate et gratia, Sol iste justitiæ omni hora splendidius micat, et clarius jubar infundit. Contemplativis vero et excellentius oritur, et radios theoriæ supernæ copiosius impertitur. Et sanitas, id est a peccati læsione immunitas, erit in pennis vestris : id est, pennæ hæ electorum in sæculo isto, quibus quotidie volant ad Deum, sunt oratio pura, meditatio sancta, contemplatio stabilita, et ceteri actus donorum atque virtutum :15 in quibus tunc sanitas oritur, dum vitiis non miscentur; imo si quid evagationis, venialisque culpæ se ingerat, caritatis fervore repente consumitur.
Mementote legis Moysis servi mei. Multo amplius mente, ore, et facto memores esse debemus legis Christi unigeniti Filii Dei. Propter quod ad Hebræos scribit Apostolus :16 Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit?17
Postremo, sicut Elias convertet sua prædicatione cor patrum ad filios, et econverso; sic omnis bonus prælatus, prædicator, pastor, seu doctor, qui alios ad viam æquitatis convertit, et corda eorum ad Deum reducit, convertit cor patrum, videlicet Apostolorum et aliorum Sanctorum, ad istos, et cor istorum ad illos, ut Deo simul cohæreant, atque in vinculo caritatis connexi permaneant. Similitudo quippe est causa amoris, et unit discordes, quemadmodum dissimilitudo separat copulatos. Hæc autem Christus per suos vicarios efficit, ne veniens imparatos condemnet. Multis etenim modis nos ad se revocare non cessat, qui vult omnes homines salvos fieri, et ad veritatis pervenire notitiam, qui est cum Patre et Spiritu Sancto super omnia Deus sublimis et benedictus.18 Amen.
FINIS COMMENTARIORUM IN DUODECIM PROPHETAS MINORES
Footnotes
Chapter 7 of 7