Articulus 6
ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI : ECCE ENIM DIES VENIET SUCCENSA QUASI CAMINUS.
CONSEQUENTER Dominus de futuro generali judicio apertissime loquitur.
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus, id est dies judicii in quo mundus stabit in igne conflagrationis, qui et faciem Judicis præcedens, durabit quousque sententia contra injustos prolata eos involvat, simulque cum eis in infernum devendet. Ideo scriptum est in Psalmo:1 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. De quibus jam subditur: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem, stipula, id est similis stipulæ, ignis ardorem ferendo: non tamen corrumpentur ab igne, ut stipula; quanquam hi quos ignis ille invenerit hic vivos, sint occidendi ab ipso, etiam boni; sed jam de malis est sermo. Et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, id est, ignis diei illius corpora reproborum incendet, etiam durante ipso judicio, quæ non relinquet eis radicem, id est fructificandi virtutem, et germen, id est perpetrationem vitiorum præteritorum, in quibus delectati fuerunt. Juxta quod scriptum est in Psalmo:2 Iter impiorum peribit. Et rursus de impio cantamus in Psalmo: Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.3 Hinc in Isaia legitur: Ecce Dominus in igne veniet reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis.4 De hoc quoque Apostolus loquitur ad Thessalonicenses: Justum, inquiens, est apud Deum retribuere tribulationem his qui tribulant vos, in revelatione Domini nostri Jesu Christi de cœlo cum angelis virtutis ejus in flamma ignis, dantis vindictam his qui non obediunt Evangelio, qui pœnas dabunt in interitu æternas.5
Et orietur vobis timentibus nomen meum filiali et casto timore, quem caritas generat, non expellit, Sol justitiæ, id est Christus totius æquitatis et sanctitatis origo: qui tunc apparebit electis placido ac serenissimo vultu, æquissimus omnium remunerator, de quo in libro Sapientiæ impii dicunt : Sol intelligentiæ non est ortus nobis.6 Quemadmodum enim sol iste visibilis cunctis suæ lucis capacibus radios influit, quantum in se est, ita et Christus omni menti creatæ dispositæ, radios sapientiæ, æquitatis et gratiæ copiose immittit. Propter quod ait :7 Ego sum lux mundi. Et sanitas, id est plena mentis corporisque felicitas, in pennis vestris, id est virtute et contemplatione vestra : quia et beatitudo animæ redundat in corpus. Vel pennæ istæ sunt ascensio et volatus electorum cum Christo ad cœlum, agilitasque ipsorum, qua tanquam scintillæ in arundineto discurrent.8
Egrediemini de carcere sæculi hujus ad patriam; vel, Egrediemini, considerando impiorum damnationem ad majorem vestram exhilarationem; et salietis sicut vituli de armento, id est, inæstimabili replebimini gaudio, quod redundabit exuberanter in corpore. Unde Septuaginta transtulerunt : Sicut vituli de vinculis relaxati. Et calcabitis impios, quum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, id est, quum fuerint vobis tanquam pulvis plene subjecti : quod erit in die judicii, quando electi gaudebunt quod tantam infelicitatem misericorditer evaserunt. Idcirco divino amore incogitabiliter succendentur, et Deo præcordialissime regratiabuntur.9 Lætabitur nempe justus, quum viderit vindictam. Unde in Job habetur : Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos.10 In die qua ego facio, id est, ista complebo, hoc est in die judicii, dicit Dominus exercituum. Unde in Isaia Dominus contestatur : Egredientur, et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me;11 et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.
Mementote legis Moysis servi mei : id est, quum tam metuendum Dei judicium sit futurum, jam incessanter reminiscamini et servate legem Dei per Moysen datam; quam mandavi ei in monte Horeb, id est Sinai, ubi data est Moysi lex scripta, et duæ tabulæ testamenti scriptæ digito Dei, ad omnem Israel, id est, ut eam omnibus filiis Israel observandam proponeret; præcepta, id est præcepta illa decem moralia, puta Decalogum legis : quæ etiam in novo Testamento jubentur servari, Christo dicente, Si vis ad vitam intrare, serva mandata;12 et judicia, id est præcepta judicialia, quæ determinabant modum juste vivendi ad proximum, sicut cærimonialia legis præcepta determinabant modum se habendi in cultu divino ad Creatorem. Judicialia autem legis præcepta possunt servari in novo Testamento, si ab aliquo præsidente christiano ad hoc idoneo, de novo instituantur : non enim fuerunt figurativa dumtaxat. De triplicibus autem præceptis legis, videlicet moralibus, judicialibus et cærimonialibus, tractat S. Thomas peroptime in prima secundæ.
Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam : qui simul cum Enoch vivit in paradiso terrestri, venietque cum eo instante Antichristi prædicatione. Hinc et Christus in Evangelio asserit : Elias quidem venturus est.13 Antequam veniat dies Domini magnus et horribilis, id est dies judicii : qui magnus terribilisque vocatur propter magna et terribilia opera Dei quæ fient in eo.
Et convertet cor patrum ad filios, id est cor Abraham, Isaac, Jacob, aliorumque patrum antiquorum, ad Judæos, qui tunc credent in Christum, et cor filiorum ad patres eorum. Per hoc enim, quod Judæos tunc exsistentes convertet ad verum Christum, faciet inter eos et patres eorum plenam caritatis concordiam. Hoc idem angelus dixit de Joanne Baptista, ut scribit Lucas. Sicut enim Joannes prævenit primum Christi adventum, ita Elias secundum.14 Hinc in Ecclesiastico dicitur ad Eliam : Inscriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere domus Jacob. Cui consonat quod in Evangelio ait Salvator :1516 Elias quum venerit, restituet omnia.1718 De Eliæ autem et Enoch prædicatione contra Antichristum, et occisione eorum ab ipso, multa in Apocalypsi leguntur.19 Ne forte veniam, et percutiam terram, id est terrenos atque incredulos, anathemate, id est omnimoda reprobatione ac separatione. Unde pro anathemate Septuaginta transtulerunt, Penitus. Quidam quoque affirmat, quod in Hebræo non habetur, Forte: de quo judicare non valeo; et tamen in translatione Septuaginta interpretum ponitur, Forte. Porro, sive sit in Hebræo, sive non, certum omnino est quod non ponitur tanquam dubitationis vel incertitudinis signum, sed ad insinuandum libertatem Judicis venientis.
Footnotes
-
Ps. xcvi, 3. ↩
-
Ps. I, 6. ↩
-
Ps. LI, 7. ↩
-
Is. LXVI, 15. ↩
-
II Thess. I, 6-9. ↩
-
Sap. v, 6. ↩
-
Joann. viii, 12. ↩
-
Sap. iii, 7. ↩
-
Ps. LVII, 11. ↩
-
Job xxii, 19. ↩
-
Is. LXVI, 24. ↩
-
Matth. xix, 17. ↩
-
Matth. xvii, 11. ↩
-
Luc. 1, 17. ↩
-
Matth. xvii, 11; ↩
-
Eccli. XLVIII, 10. ↩
-
Luc. i, 17. ↩
-
Marc. ix, 11. ↩
-
Apoc. xi, 3 et seq. ↩
Chapter 6 of 7