Skip to the text

Prologus

SECUNDUM MARCUM

2904 R D 32 717 8001

MUNICIPALITY OF N. VANDERBUM

MULTITUDO sapientium sanitas est orbis terrarum. Sap. VI, 26. Sapientis quippe officium est, omnia ordinare, tenebras ignorantiæ ab intellectu audientium propulsare, vitiorum quoque caliginem, quibus vulneratur ac infirmatur natura creata, ab affectu fugare. Sapiens igitur sanat habitantes in terra a vulneribus animæ, quæ ad æternum inducunt interitum.1 Idcirco hortatur Scriptura : Quum videris sensatum, statim evigila ad illum.2 Thesaurus enim desiderabilis in ore sapientis, et vir eruditus suavis est animæ suæ.3

Inter excellentissimos autem veræ atque divinitus revelatæ sapientiæ professores, doctores atque descriptores, rite ac digne collocatur beatus evangelista Marcus, cujus hoc loco elucidandum est evangelium : qui licet ceteris Evangelistis brevior sit in verbo, tamen sententiis par est. Qui in prophetica visione Evangelistarum præfigurativa, merito designatus est per leonem : primo, quoniam a clamore Joannis in deserto exorsus est scribere ; secundo, quoniam circa Christi resurrectionem et ascensionem specialiter immoratur. In resurrectione autem suscepit Christus regnum atque imperium, vel potius imperialis regni exsecutionem ac manifestationem, quæ per leonem regem brutorum significantur. Fuit insuper S. Marcus principis Apostolorum in Baptismate filius, in christiana doctrina discipulus, in sermone interpres : de quo Petrus, Salutat vos, inquit, Ecclesia quæ est in Babylone collecta, et Marcus filius meus.4 Dum igitur cum S. Petro Romæ resideret, rogatus a fratribus scripsit evangelium sicut a Petro, imo a Spiritu Sancto, didicerat, scriptumque Petro obtulit corrigendum : quod Petrus diligenter examinans, omnique veritate plenum reperiens, approbavit, et fidelibus tradidit sua auctoritate legendum, quemadmodum Clemens testatur. Post hæc Marcus Aquilegiensem et Alexandrinam fundavit Ecclesiam, habuitque in Alexandria Ægypti tantæ perfectionis discipulos, ut Philo eloquentissimus Judæorum, editor libri Sapientiæ, illorum sanctitatem summe admirans, de eorum laudibus scripserit librum. Fuit autem Marcus ex Judaismo conversus, Leviticus genere et sacerdos.

Et sicut ipse in sua conscriptione evangelii studuit brevitati, sic et ego in expositione ejus facturus sum, præsertim quum pene omnia verba ejus in Matthæi evangelio contineantur, jamque exposita sint. Propter hoc utriusque expositionem colligandam institui, ut quæ hic cursorie dicuntur, in Matthæo plenius requirantur.

M

201

Footnotes

  1. Prov. XXI, 20; ↩

  2. Eccli. VI, 36; ↩

  3. Eccli. XXXVII, 22. ↩

  4. I Petr. V, 13. ↩

Chapter 1 of 17