Skip to the text

Articulus 1

SECUNDUM MARCUM

EXPOSITIO PRIMI CAPITULI : INITIUM EVANGELII JESU CHRISTI FILII DEI.

PRÆMITTIT sanctus Evangelista operi suo prologum quemdam brevissimum, qui finitur ibi : Fuit Joannes in deserto baptizans. Ibi enim inchoatur narratio. Ait ergo : Initium Evangelii, id est exordium bonæ annuntiationis, in qua annuntiatur salus æterna, et promittitur regnum cœleste, id est evangelicæ legis et christianæ doctrinæ, Jesu Christi Filii Dei, id est tractantis de Jesu Christo, imo et dati ab eo qui est Filius Dei, non adoptivus, sed naturalis. Christus enim est primus et principalis magister evangelicæ veritatis, et de ipso tractat Evangelium ab Evangelistis conscriptum. Itaque, Initium hujus Evangelii, hoc est id a quo ego Evangelii descriptionem incipio, est sicut scriptum est, id est, id quod scriptum est, in Isaia propheta. Sicut enim, interdum significat similitudinem, et interdum denotat veritatem, ut hoc loco.

Ecce ego mitto angelum meum, hoc est Joannem præcursorem, qui angelus, id est nuntius, appellatur, et propter sui officii dignitatem, vitæ perfectionem et contemplationis altitudinem, merito angelus dictus est, non quod superioris esset naturæ seu angelus incarnatus, ut dixerunt hæretici ; ante faciem tuam, id est ante te, et ante tuam declarationem seu tuæ præsentiæ manifestationem, o Christe, videlicet, ut te annuntiet et ostendat hominibus.1 Hæc enim verba allegantur hoc loco in persona Dei ad Christum loquentis. Qui præparabit viam tuam, hoc est, actus bonos seu opera virtuosa dispositive inducet in cordibus Judæorum, per quæ intras corda hominum. Per talia enim disponuntur mentes humanæ ad Christi receptionem, qui secundum Apostolum, per fidem habitat in cordibus nostris. Ante te, hoc est, antequam ingrediaris corda humana ; vel, Ante te, id est in conspectu tuo, et coram te, teque præsente.2 Per hoc enim quod Joannes Baptista docendo, baptizando, monstrando ac protestando disposuit populum Judæorum ad Christi notitiam, præparavit Christo ingressum ad animas Judæorum. Denique doctrina atque baptismus Joannis, fuerunt quædam præparationes doctrinæ et Baptismatis Christi, quoniam per baptismum et doctrinam Joannis disponebantur Judæi ad recipiendum doctrinam et Baptismum Domini Salvatoris. Potest ergo et ita exponi : Qui præparabit viam tuam ante te, id est, ad tuæ doctrinæ ac Baptismi receptionem disponet suos auditores. Vox clamantis in deserto : Pa- rate viam Domini, rectas facite semitas ejus.3 Hoc totum in Matthæo diligenter et prolixe expositum est.4

Sed quæstio oritur, quomodo Marcus dicat hoc testimonium in Isaia descriptum, quum prima pars ejus scripta sit in Malachia, et altera in Isaia. Ad hoc doctores catholici diversimode respondent. Hieronymus enim putat nomen Isaiæ scriptorum vitio additum. Alii dicunt, quod Marcus brevitati studens, nomen Malachiæ omisit, eo quod ultima pars hujus prophetiæ habeatur in Isaia, et quoniam Isaias principalior fuit, res autem a fine et a principaliori nomen sortitur. Sed vere et indubitanter dici potest, quod tota jam allegata auctoritas in Isaia habetur quantum ad sensum, licet quoad tenorem verborum prima pars ejus in solo Malachia contineatur. Unde Marcus in lege et Prophetis etiam humano studio ante suam conversionem eruditus, nomen et verba Isaiæ commemorans, verba Malachiæ interserit tanquam declarativa verborum Isaiæ. Quis enim est angelus Dei ante Christum missus, et viam ejus adventui præparans, nisi Joannes, vox clamantis in deserto, Parate viam Domini?

Insuper quæritur, cur Marcus ita allegat, Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, etc., quum in Malachia sic scriptum sit, Ecce mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam?56 Dicendum, quod Christus et Apostoli atque Evangelistæ frequenter allegant Scripturas veteris Testamenti potius quoad sensum quam formam verborum. Sic nunc efficit Marcus. Nec discrepat quod Marcus allegat, a prædictis verbis Malachiæ, sed omnino redit in idem, quia per faciem Dei Patris uno modo intelligitur Christus. Nam sicut per faciem res ipsa cognoscitur ac monstratur, sic per Filium cognoscitur et ostenditur Pater; item, quia ad quemcumque venit Filius, venit et Pater, sicque Joannes parando viam Christo, paravit viam et Patri.

Fuit Joannes in deserto Judææ trans Jordanem, baptizans. Sicut enim nascendo et prædicando, Christi nativitatem et prædicationem prævenit, sic et baptizando, Christi Baptismum prævenit, servans ubique suæ ordinem præcursionis. Et prædicans baptismum pænitentiæ, id est Baptismum Christi ordinatum ad agendam pænitentiam: Baptismum, inquam, valentem in remissionem peccatorum, quia per Christi Baptismum diluuntur peccata. Prædicavit autem Joannes Baptismum Christi cito futurum, quum dixit:7 Ego vos baptizo in aqua; ille vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni.8 Verumtamen ipse Jesus non baptizavit generaliter, sed discipuli ejus. De hac materia multa tractata sunt supra in Matthæo: idcirco prætermitto.

Et egrediebatur ad illum, videlicet ad Joannem tunc exsistentem circa Jordanem: venit enim a deserti latibulis ad ripam Jordanis, ut populum baptizaret;9 omnis Judææ regio, id est omnes habitantes in regione Judæorum, hoc est quidam de omnibus, et Jerosolymitæ universi, id est habitatores Jerusalem. Ista distributio intelligenda est pro generibus singulorum, non pro singulis generum, ut sit hyperbolica locutio. Juxta quem modum ait Apostolus: Omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ Jesu Christi.10 Et baptizabantur ab illo in Jordane flumine, confitentes peccata sua in generali, non confessione sacramentali, prout Confessio ponitur novæ legis sacramentum.

Et erat Joannes vestitus pilis cameli. Quod hic de vestitu et victu Joannis inducitur, scriptum atque expositum est in Matthæo.11 Et prædicabat dicens: Venit fortior me post me, utpote Christus, virtus et sapientia Patris:12 de quo ait Psalmista: Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.13 Hic venit post Joannem, quoniam sicut natus est de Virgine post Joannem, sic etiam cœpit se manifestare, docere et miracula facere, post inchoationem prædicationis Joannis. Cujus non sum dignus procumbens, id est, ante eum inclinans seu procidens, solvere corrigiam calceamentorum ejus, id est in re corporali, exteriori et minima ei servire, propter incomparabilem ejus excellentiam super me. Omnia ista plenius elucidata sunt in Matthæo.14 Ego baptizavi vos aqua, corpora abluendo, non animas a vitiis expurgando, quia baptismus meus non confert nec continet gratiam; ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto, id est, in suo Baptismo gratiam Spiritus Sancti intus purgantem vobis infundet, dummodo volueritis credere in eum: ficte enim accedentibus non infunditur gratia. In Baptismo imprimitur tamen character: propter quod non rebaptizabantur, quoniam fictione cessante, Baptismus consequitur suum effectum.

Et factum est in diebus illis, venit Jesus a Nazareth Galilææ ad Joannem, et baptizatus est in Jordane a Joanne: non quia indiguit, sed ut omnem impleret justitiam, ut humilitatis daret exemplum, ut aquis vim regenerativam præstaret, et Joannis baptismum confirmaret, nobisque maximam gratiam mereretur.15 Et confestim ascendens de aqua Jordanis, vidit cœlos apertos, et Spiritum tanquam columbam descendentem et manentem in ipso. Hoc tam de Christo quam de Joanne intelligi potest: uterque enim simul exivit de aqua Jordanis; tuncque ambo viderunt cœlos apertos, et Spiritum Sanctum in forma columbæ super caput Christi descendere atque manere. Et vox de cœlo facta est, id est ab angelo loquente in persona Dei Patris in aere seu cœlo aerio. Tu, Christe, es Filius meus dilectus, in te complacui. De hac superbenedictæ Trinitatis apparitione in Christi baptismo, et quo modo intelligenda sit cœlorum apertio, aliisque notabilibus præsentem concernentibus locum, introducta sunt plurima in Matthæo.16

11

12 Et statim post receptionem baptismi, Spiritus sanctus expulit, id est, prompte ac fervide movit et duxit eum, scilicet Christum, in desertum. Christus namque, secundum assumptam humanitatem, in omnibus promptissime atque celerrime obedivit instinctui Spiritus Sancti, tanquam plenissimus septem donis Spiritus Sancti, per quæ redditur anima bene mobilis a Spiritu Sancto, juxta illud Apostoli:17 Quicumque Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei. Et ad hoc insinuandum, Evangelista ait: Expulit eum. Et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus; et tentabatur a Satana.18 Hoc totum in Matthæo expositum est. Eratque cum bestiis eremi, quæ ei nocere non poterant; et angeli ministrabant ei, tanquam superiori ac Domino majestatis: sicque rationalia et irrationalia ei subjecta fuerunt. Per quod ostenditur duplex in Christo natura, puta humana, ac divina. Quod enim cum bestiis versabatur, humanæ naturæ fuit humilitas; quod vero ab angelis honorabatur, divinæ exstitit majestatis indicium.

13

Postquam autem traditus est Joannes, id est ab Herode captus et incarceratus, venit Jesus in Galilæam, prædicans generaliter et publice, Evangelium regni Dei, id est doctrinam novæ legis, in qua annuntiatur regnum cœleste, quæ etiam sua observatione introducit ad illud. Sciendum quod ante incarcerationem Joannis, Christus collegit quosdam discipulos, prædicavit, et quædam miracula fecit, prout Joannes evangelista testatur.19 Tamen, quoniam prædicatio Joannis præparatoria fuit ad Christi prædicationem, propterea non prædicavit publice et communiter, nisi post traditionem Joannis. Ideo Marcus loquitur ac si Christus prædicationem suam incepisset post comprehensionem Præcursoris. Et dicens: Quoniam impletum est tempus:20 hoc est, plenitudo temporis jam advenit in quo Pater me misit Filium suum, et tempus gratiæ a Prophetis prænuntiatum nunc adest. Unde in Actibus ait Petrus: Omnes Prophetæ a Samuel et deinceps, annuntiaverunt dies istos.21 Et appropinquabit regnum Dei, id est, janua regni cœlestis per meam passionem cito aperietur, et sempiterna hereditas tribuetur electis. Pœnitemini, id est, de peccatis vestris compungimini et dolete, et credite Evangelio, id

14

15 est evangelicæ prædicationi ac legi quam vobis propono.

16-20

Et præteriens Jesus secus mare Galilææ, vidit Simonem et Andream fratrem ejus. Hoc loco describit Evangelista vocationem quatuor Apostolorum ad Christi discipulatum, videlicet Petri et Andreæ, Jacobi et Joannis; patetque sententia ex his quæ in Matthæo præhabita sunt. Hic tamen additur unum verbum quod ibi non ponitur, utpote : cum mercenariis. Et est sensus, quod Jacobus et Joannes reliquerunt patrem suum Zebedæum et mercenarios, id est eos qui pro mercede eum juvabant in opere piscationis.

Matth. IV, 18-22.

20

21

Et ingrediuntur Jesus ejusque discipuli Capharnaum, urbem in Galilæa præcipuam, in qua Christus ad tempus habitavit, et in principio suæ prædicationis multoties docuit, signaque fecit. Et statim sabbatis, id est die sabbati, quo Judæi maxime concurrebant ad audiendam lectionem legis et Prophetarum, ingressus in synagogam, id est domum in qua Judæi ad orandum et audiendum verbum Dei confluebant. Loquitur autem de synagoga in Capharnaum consistente. Docebat eos, id est Judæos concurrentes. Et stupebant, id est, multum mirabantur, super doctrina ejus. Cujus subjungitur ratio : erat enim docens eos quasi potestatem habens, hoc est, valde potenter et efficaciter loquens, corda audientium compungens et excitans, quasi ignea proferens verba, suamque prædicationem confirmans miraculis; et non sicut Scribæ, qui docebant, et non operabantur, habentes folia sine fructibus, foris perstrepentes, et intus parum aut nihil proficientes.

22

23

Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo, id est possessus a dæmone. Et clamavit dæmon per os hominis a se obsessi. Doluit enim de salutari doctrina Christi, et se expellendum expavit. Dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? id est, cur accessisti ad nos, qui tecum communionem nullam habemus, neque ad te pertinemus? Venisti perdere, id est vincere

24 nos, nostram potestatem frangendo, et peccatores salvando, nosque expellendo atque ad inferos retrudendo? Scio quia sis Sanctus Dei, id est Sanctus Sanctorum, et Christus in lege promissus, per excellentiam Sanctus vocatus : de quo Daniel, Ungatur (inquit) Sanctus Sanctorum; et in Psalmo, Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem.22 Denique, quomodo dæmones et Judæi noverant Jesum esse Christum, an scilicet certitudinaliter, an conjecturaliter, sæpe tractatum est in Matthæo. Non enim dæmones hoc sciebant certitudine absoluta ac stabili, quemadmodum nec Judæi. Poterant tamen diaboli hoc certius agnovisse quam homines; imo et certitudinaliter hoc scivissent, nisi divina dispensatione fuissent prohibiti, ut Christi passio impleretur.

B

Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, hoc est, ne amplius perhibeas testimonium mihi. Quum enim sim veritas, testimonio tuo non egeo, quum sis mendax, et vera prava intentione proferas,

25

Joann. XIV, 6. Ibid. VIII, 44.

C ut falsa miscendo decipias. Et exi ab homine isto. Et discerpens, id est, corporaliter affligens, eum spiritus immundus. Unde in Luca legitur, quod projecit eum in medium : nam invitus exivit. Et exclamans voce magna, quasi victus et violentiam passus tristissimusque effectus, exiit ab eo. Et mirati sunt omnes qui aderant, non solum in opere miraculoso, sed et in modo operis; ita ut conquirerent, id est, simul inter se quærerent, inter se dicentes : Quidnam est hoc? Non enim viderant simile

26

Luc. IV, 35.

D fieri ab exorcistis Judæorum. Quæ est doctrina hæc nova, id est prius inaudita, et documentis legis ac Prophetarum perfectior, quæ confirmatur prodigiis tam imperiosis? quia in potestate, id est magna et propria auctoritate, seu verbo imperiali, non adjuratorio, spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. Videntur isti plurale ponere pro singulari. Non enim viderunt nisi unum obsessum sanari; sed eadem virtute qua videbant unum a Jesu sanatum, credebant et alios posse ab eo sanari.

27

28 Et processit rumor, id est fama, ejus statim in omnem regionem Galilææ.

29 Et protinus egredientes Jesus et ejus discipuli de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ cum Jacobo et Joanne. Intravit enim Jesus ad suos familiares amicos et notos, ad pausandum et reficiendum.

30 Decumbebat autem, id est jacebat, socrus Simonis, id est mater conjugis Petri, febricitans. Et statim dicunt ei, id est, Christum rogabant, de illa, id est pro curatione

31 ipsius. Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus. Et continuo dimisit eam febris, id est, subito curata est, et ministrabat eis.23 De isto miraculo dicta sunt plura in Matthæo.

32 Vespere autem facto, scilicet, quum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, id est infirmos loci illius*. Audita enim curatione dæmoniaci et socrus Petri, conceperunt fiduciam, quod Christus ceteros omnes infirmos sanare posset ac dignaretur.24 Et erat omnis civitas congregata ad*

33 januam domus in qua exstitit Jesus, id est multi de civitate, juxta communem modum loquendi. Diversi enim ex diversis causis confluxerunt: quidam ex curiositate, propter novitatem gestorum; quidam ex necessitate; quidam, ut pro suis infirmis rogarent; quidam, ut tantorum signorum operationem viderent, vel ejus doctrinam audirent. Et curavit multos qui vexabantur variis languoribus. In Matthæo

34 habetur, quod omnes infirmos adductos curaverit. Unde sensus est: Et curavit multos, id est omnes sibi oblatos, qui fuerant multi.25 Et dæmonia multa ejiciebat ab obsessis, solo verbo seu imperio; et non sinebat ea loqui, id est, non permisit dæmones dicere, quoniam sciebant eum, hoc est, quod noscerent Jesum esse Christum, secundum modum notitiæ jam expressæ. Eisdem autem rationibus prohibuit hoc istis dæmonibus, quibus et dæmoni de quo paulo ante facta est mentio.

35 Et diluculo valde surgens, contra eos qui diu dormiunt:2627 justus enim cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum; egressus de civitate, abiit in desertum locum, docens post perpetrationem miraculorum et sermocinationes præclaras, fugere laudes humanas hominumque adspectum; ibique orabat, ad designandum quod locus solitarius aptissimus est ad orandum, quamvis ipse nullo exteriori poterat ab unione interna cum Deo impediri, sicut nec aliquo modo poterat adjuvari. Unde, quod gratia orationis toties solitudinem petiit, pro nostra utique fecit instructione, ut et nos ita agamus.

Et prosecutus, id est prope secutus est eum Simon, et qui cum eo erant, id est discipuli alii: decuit namque ut magistrum mente et corpore sequerentur. Et quum invenissent eum in loco orationis, in quo se paululum elongavit ab eis, orans Patrem suum in abscondito, dixerunt ei:28 Quia omnes, de quibus jam dictum est, quærunt te animarum et corporum incomparabilem medicum et efficacissimum sanatorem. Nempe, ut dictum est, ob diversas causas quærebant et concurrebant ad eum.

C Et ait illis: Eamus in proximos vicos et civitates, eundo de distanti in distans per media, et de loco ad locum ordinate, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni per incarnationem in mundum, videlicet, ut omnibus ovibus perditis domus Israel sine personarum acceptione, verbum salutis proponam.29 Et erat prædicans in synagogis eorum, hoc est proximarum civitatum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.

D Consequenter in speciali describitur curatio unius leprosi propter magnitudinem devotionis suæ ac fidei. Devotio enim et fides leprosi ostendebantur in hoc, quod genu flexo dixit ad Jesum: Si vis, potes me mundare. Porro miraculum istud et expositio ejus, descripta sunt supra in Matthæo.30 Aliquid tamen hic additur, scilicet: At ille, id est leprosus a Christo curatus, cui præceperat Christus ut nemini diceret gratiam sanitatis sibi collatæ, egressus a Christo, cæpit prædicare et diffamare, hoc est diversimode promulgare, sermonem, id est narrationem de sua cu-

36

37

38

39

40-45 ratione. Non tamen inobediens fuit, quia ex dilectione et devotione Christi hoc fecit. Christi autem præceptum intelligendum erat, ne ex vanitate et sine ratione ad jactantiam faceret hoc. Vel, secundum alios, Christus præcepit ut taceret, usque dum ostendisset se sacerdoti, et postea dicere potuit. Ita ut jam non, hoc est vix vel difficulter, posset Jesus manifeste in civitatem introire, propter multitudinem sibi occurrentem et eum comprimentem vicissim, sed foris in desertis locis esse. Poterat tamen Christus omnia, secundum suam absolutam potentiam; sed Evangelista loquitur secundum exteriorem apparentiam et solitum modum loquendi. Et conveniebant ad eum undique, diversis ex causis, ut dixi.

Footnotes

  1. vers. 4. ↩

  2. Ephes. III, 17. ↩

  3. Is. XL, 3. ↩

  4. Matth. III, 3. ↩

  5. Malach. III, 1. ↩

  6. Malach. III, 1. ↩

  7. Matth. III, 11. ↩

  8. Joann. IV, 2. ↩

  9. Luc. III, 3. ↩

  10. Philipp. II, 21. ↩

  11. Matth. III, 4. ↩

  12. I Cor. I, 24. ↩

  13. Ps. XXIII, 10. ↩

  14. Matth. III, 11. ↩

  15. Ibid. 15. ↩

  16. Ibid. 16, 17. ↩

  17. Rom. VIII, 14. ↩

  18. Matth. IV, 1-11. ↩

  19. Joann. I, 37 et seq.; III, 24, 26. ↩

  20. Galat. IV, 4. ↩

  21. Act. III, 24. ↩

  22. Ps. XV, 10. ↩

  23. Matth. viii, 14, 15. ↩

  24. [et dæmonia habentes] ↩

  25. Ibid. 16. ↩

  26. vers. 25. ↩

  27. Eccli. xxxix, 6. ↩

  28. Matth. vi, 6. ↩

  29. Matth. xv, 24. ↩

  30. Matth. viii, 2-4. ↩

Chapter 2 of 17