Skip to the text

Articulus 16

ENARRATIO CAPITULI SEXTIDECIMI : ET QUUM TRANSISSET SABBATUM, MARIA MAGDALENE, ETC.

RECITATA Salvatoris vivifica passione, consequenter describitur resurrectio ejus gloriosa. Et quum transisset sabbatum, id est, dies sabbati, qui fuit solennissimus, ad occasum venisset, Maria Magdalene, et Maria Jacobi mater, et Salome, emerunt aromata: quæ non poterant emere die sabbati perdurante, sed vespere facto, in quo solennitatis magnitudo finiebatur; ut venientes ungerent Jesum, id est corpus Jesu, ponendo totum pro parte, partem pro toto. Et valde mane una sabbatorum, id est uno dierum illius hebdomadæ paschalis, cujus omnes dies dicebantur sabbata, quia festivi. Itaque, Una sabbatorum, id est prima die post principale sabbatum, veniunt ad monumentum, orto jam sole. In Joanne legitur, quod Maria venit ad monumentum, quum adhuc tenebræ essent.1 Et respondendum, quod fuit aurora, ita quod aliquid lucis et aliquid tenebrarum apparuit. In superioribus enim locis videbatur lux solis, in inferioribus tenebræ erant. Ideo dicit Joannes, quod tenebræ erant; Marcus, quod sol fuit ortus : nam medium ab utroque extremo denominatur.

Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti, id est a loco ubi superpositus fuit lapis corpori Christi, qui de sepulcro clauso surrexit? Et respicientes, viderunt revolutum lapidem: quem angelus amovit post Christi resurrectionem, ut ostenderet sepulcrum esse vacuum, et Christum resuscitatum. Erat quippe magnus valde : idcirco mulieres merito quærebant, quis eis lapidem tantum deponeret, quasi dicerent : Nos eum amovere non possumus.

Et introeuntes in monumentum, id est in domunculam in qua fuit sepulcrum, viderunt juvenem, id est angelum in specie adolescentis, sedentem in dextris, id est in dextera parte sepulcri. Matthæus dicit, quod angelus accedens, revolvit lapidem, et sedebat super eum.2 Unde elicitur, quod lapis in dextera parte jacebat. Merito autem angeli sancti in forma juvenili apparent, quoniam inde sunt et illam vitam annuntiant, ubi nullus senescit, sed sempiterna juventus consistit, in mensura ætatis plenitudinis Christi.3 Recte quoque sedet in dextris, qui prospera venerat nuntiare, et consolationem æternam cunctis fidelibus exhibere. Coopertum stola candida, id est alba ac fulgida veste indutum. Scriptum est enim apud Matthæum: Erat autem adspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus sicut nix. Apparuit ergo in splendida veste: primo, ad designandum angelicæ puritatis splendorem ac sanctitatem; secundo, quoniam nuntius fuit veræ lucis, et civis supernæ claritatis; tertio, ut vestis suæ candore feminas sanctas mulceret. Denique in Joanne legitur, quod quum Maria se inclinasset, et in monumentum prospexisset, vidit duos angelos, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuit corpus Jesu.4 Similiter in Luca scriptum est, quod quum mulieres animo consternatæ essent, duo viri steterunt juxta eas in veste fulgenti, id est duo angeli in forma virorum.5 Propterea asseruit Augustinus, quod ibi apparuerunt tres angeli, duo videlicet in loco ipsius sepulcri, seu intra sepulcrum, et unus extra sepulcrum, sed intra domunculam in qua fuit sepulcrum. Et obstupuerunt, id est, vehementer miratæ atque exterritæ sunt propter fulgureum angeli vultum terribilem valde.6

Qui dicit illis: Nolite expavescere. Hoc angelis proprium est, ut quamvis primo suo apparatu terrore concutiant homines, mox tamen consolentur ac roborent eos, dummodo digni sint. Jesum, id est Salvatorem, quœritis, hoc est corpus Jesu, putantes Jesum adhuc mortuum esse, Nazareum, crucifixum. Surrexit, non est hic secundum humanam naturam, qui secundum divinitatem suam implet cœlum et terram. Ecce locus ubi posuerunt eum Joseph et Nicodemus, ut locum esse vacuum conspicientes, certæ sitis quod resurrexit. Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro.7 Specialiter nominat Petrum, vel quia inter discipulos principalis, vel potius ut detur ei fiducia veniæ atque audacia veniendi inter discipulos.8 Quia prœcedet vos in Galilœam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis. Ista exposita sunt in Matthæo.

At illæ mulieres exeuntes domunculam sepulcri, fugerunt de monumento. Cujus ratio subditur: invaserat enim eas tremor corporis, et pavor mentis; et nemini, id est nulli præsentium, scilicet nulli de custodibus illic jacentibus, ut dictum est in Matthæo, quidquam dixerunt:910 timebant enim, non solum ex angeli apparitione, sed etiam ex intuitu militum qui ibi tanquam mortui jacebant prostrati.11

Surgens autem Jesus mane, prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene. Ex hoc sequi videtur, quod Jesus surrexit in aurora, ut Augustinus affirmat. Gregorius tamen asserit, quod surrexit media nocte, quemadmodum Samson, qui fuit figura Christi, media nocte surrexit, et portas Gazæ asportavit.12 Sicque quod dicitur, Mane, non determinat participium Surgens, sed verbum Apparuit, ut sit sensus: Surgens Jesus, id est Jesus qui surrexit, apparuit mane, prima sabbati. Primum tamen magis videtur consonum textui. Itaque, Surgens Jesus a sepulcro, in quo anima ejus fuerat corpori reunita, mane, id est in aurora, prima sabbati, id est die immediate sabbatum subsequente. Judæi namque denominant dies septimanæ a sabbato, quasi a principaliori, dicendo, Prima sabbati, secunda sabbati, tertia sabbati. Apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dœmonia, id est universa peccata mortalia. Septenario quippe universitas designatur. De hac apparitione dictum est copiosius in Matthæo.

Illa vadens, nuntiavit his qui cum eo fuerant, id est, cum Jesu ante passionem conversabantur, puta discipulis, lugentibus et flentibus. Ideo appellatur Apostolorum Apostola. Et sicut a prima muliere Eva cœpit, et propinata est viro ejus et omnibus posteris suis damnatio; sic mulier ista primo nuntiavit hominibus salvationem quæ est in Christo. Et illi audientes quia viveret Jesus, et visus esset ab ea, non crediderunt.

Post hæc autem duobus ex eis, id est duobus discipulis, quorum unus dictus est Cleophas, ambulantibus in via, ostensus est, id est, se ipsum ostendit atque apparuit Dominus Jesus, in alia effigie, id est alia faciei dispositione, physionomia seu specie, euntibus in villam, in qua fuit castellum nomine Emmaus. Ista apparitio facta est in die dominicæ resurrectionis, et in Luca descripta est plenius.13 Quomodo autem facta est ista alteritas effigiei, non est facile determinare, videlicet, in quo subjective fuit ista effigies altera, an solum in oculis discipulorum, an in aere, an in corpore Christi apparentis in habitu peregrini: unde discipuli, Tu solus (inquiunt) peregrinus es, etc. Corpus autem Christi glorificatum tunc fuit: unde non videtur in ipso fuisse effigies alia. Aliqui tamen dicunt, quod Christus ad horam mutavit faciem suam, quemadmodum in transfiguratione.14 Alii probabilius dicunt, quod mutatio hæc fuit dumtaxat in oculis discipulorum: quoniam in Luca habetur, quod oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Sicque videntur fuisse percussi acrisia, quemadmodum Syri quærentes Elisæum, et Sodomitæ quærentes domum Lot. Quod sua incredulitate meruerunt. Sicut enim discipuli non recte senserunt de Jesu, sic ipse non ostendit se eis qualis fuit.

Et illi euntes, id est, eadem hora in Jerusalem redeuntes, nuntiaverunt ceteris, id est undecim Apostolis intra conclave collectis, et his qui cum ipsis tunc erant, quomodo Jesus eis apparuisset, eumque in fractione panis cognovissent; nec illis crediderunt. Oppositum videtur, quoniam Lucas habet, quod ipsi duo invenerunt undecim congregatos et eos qui cum ipsis erant, dicentes quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Et respondendum, quod imperfecte credebant, dubitatione quadam seu nutatione mentis annexa. Unde post pauca Lucas illic subjungit: Adhuc illis non credentibus et mirantibus præ gaudio, etc.15

Novissime, id est in die ascensionis, ut probabilius æstimatur, recumbentibus, id est manducantibus, illis undecim Apostolis, apparuit Jesus in conclavi seu cœnaculo quo pascha edebant. Et quamvis Marcus non exprimat nisi undecim, tanquam principales discipulos, nihilo minus, ut aliqui dicunt, ibi tunc erant alii multi viri et feminæ, in quorum conspectu Christus eodem die ascendit: erantque circiter centum viginti, secundum Lucam, ut ex Apostolorum Actibus colligitur. Sed si istud intelligendum est de apparitione hac facta in conclavi, quomodo Marcus dicit de ea, quod Christus novissime apparuit, quum postmodum eodem die in monte Oliveti apparuerit eis? Et respondendum primo, quod sic intelligi potest: Novissime, id est ultimo die quo inter discipulos conversabantur in terra post resurrectionem. Siquidem per dies quadraginta apparuit eis sæpe: quorum dierum ultimus fuit iste. Vel quod dicitur, Novissime, referendum est, non ad tempus apparitionis, sed ad apparitiones præcedentes. Apparuit ergo recumbentibus, et comedit cum eis, et docuit eos, juxta illud: Convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed expectarent promissionem Patris factam de missione Spiritus Sancti. Tunc quoque discipuli interrogaverunt eum: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel?

Et exprobravit, id est, cum justa ac dira improparatione redarguit, incredulitatem illorum et duritiam cordis. Verba autem seu forma exprobrationis non ponitur hic; sed forsitan talis erat, quomodo duobus discipulis in Emmaus euntibus dixit:16 O stulti et tardi corde ad credendum!17 Quia his qui viderant eum resurrexisse, id est, qui Christum post resurrectionem viderunt, ut mulieres, et Petrus ac duo discipuli; vel, His qui viderant eum resurrexisse, id est, ejus resurrectionem viderunt, et ei adfuerunt, videlicet angelis sanctis, non crediderant. Ita intelligit S. Bernardus. Apostoli enim non credendo mulieribus quæ angelos viderunt, eorumque verba Apostolis nuntiaverunt, non crediderunt angelis ipsis. Sed quomodo Christus increpavit Apostolos de incredulitate et cordis duritia, in die ascensionis, quando utique crediderunt, et devoti valde fuerunt? Dicendum, quod increpavit eos de præcedenti incredulitate atque duritia; et forte, quia adhuc non satis creduli erant. Aliqui vero dicunt, quod non increpavit Apostolos, sed quosdam discipulos congregatos cum eis. Sed Evangelista apertissime dicit, quod apparuit undecim, exprobravitque incredulitatem illorum et duritiam cordis.

Et dixit eis: Euntes in mundum universum, non statim post ascensionem vel Spiritus Sancti receptionem, sed in die divisionis Apostolorum. Itaque, Euntes separatim et successive, in mundum universum, id est ad principales partes mundi, prædicate Evangelium omni creaturæ, id est omni homini. Homo enim dicitur omnis creatura, non formaliter aut substantialiter, sed virtualiter et per convenientiam, quia cum omni creatura habet aliquid commune, et omnes differentiæ rerum seu cuncta genera entium in ipso concurrunt. Constat enim ex materiali et immateriali substantia, habetque in se accidentia sensibilia et insensibilia. Omnia quoque quodammodo ordinantur ad hominem. Unde hoc quod Sapiens ait, Hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis, uno modo exponitur de homine.18 Nam et anima rationalis continet in se omnes formas inferiores, quemadmodum numerus major minorem, et tetragonum trigonum, et insuper convenientiam habet cum angelis in intellectuali perfectione; corpus quoque humanum continet elementa, et ad cœliformem æqualitatem reducitur, secundum philosophos.

Qui crediderit fide formata seu dilectione ornata, et quum opportunitas adest, per dilectionem operante. Qui enim dicit se Deum cognoscere, et mandata ejus non custodit, mendax est;1920 et, Fides sine operibus mortua est. Et baptizatus fuerit Baptismo fluminis, flaminis, vel sanguinis.21 Non enim sufficit fides sine Baptismo, si adsit possibilitas suscipiendi Baptismum : quæ si defuerit, debet homo habere propositum et affectum recipiendi ipsum, et de præterita negligentia pœnitere, si distulit quando recipere potuit. Salvus erit, in præsenti per gratiam, et in futuro per gloriam, modo in spe, et tunc in re. Qui vero non crediderit, condemnabitur : quoniam sine fide impossibile est placere Deo, quidquid fecerit vel habuerit homo.22 Nam justus ex fide vivit, et quidquid non est ex fide, peccatum est, secundum Apostolum.2324

Signa autem, id est miracula, quibus fides probatur esse a Deo, quæ naturali nequit ratione probari.25 Quum enim Deus esse non valet testis falsitatis, aut confirmator erroris, constat illam fidem esse divinam, ad cujus confirmationem Deus tanta operatus est signa, quorum multa omnem creatam potestatem excedunt. Itaque, Signa eos qui crediderint, hæc sequentur, id est, virtus et gratia faciendi signa sequentia eis præstabitur. Non est autem absolute de universis fidelibus intelligendum, sed de quibusdam, præsertim in exordio nascentis Ecclesiæ, et etiam interim usque in præsentem diem, secundum divinæ sapientiæ ordinatissimum moderamen, et necessitatem seu utilitatem Ecclesiæ. De quibus Dominus : Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.26

In nomine meo, id est in mea potestate, et per invocationem nominis mei, dæmonia ejicient ab obsessis. Imo in Actibus scriptum est, quod ad contactum vestium Pauli, spiritus nequam egrediebantur.27 Linguis loquentur novis, id est, recentibus atque diversis loquelis utentur : ut patet in Apostolis, qui recepto Spiritu Sancto, cœperunt loqui variis et omnium gentium linguis. Quæ etiam gratia data est aliis pene innumeris, in primitiva Ecclesia : aliter non potuissent Evangelium prædicare in tam diversis atque distantibus locis.28 Serpentes tollent, id est, calcabunt, occident, sive portabunt : quemadmodum Paulus viperam manu sua apprehendens excussit in ignem. Nomine autem serpentium reliqua venenosa animantia intelliguntur, quemadmodum scriptum est :29 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Hoc quoque Salvator promisit : Ecce, inquiens, dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici ; et nihil vobis nocebit.30 Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : quemadmodum patet in Joanne apostolo. Super ægros manus imponent, et bene habebunt, id est, sanabuntur.

Liberalis atque magnifici promissionis est, plus conferre quam promisit. Sic Christus multa majora per Apostolos multosque alios fecit, quam sint ea quæ hic recitantur, præsertim quum ad umbram Petri legantur infirmi fuisse sanati.31 Porro in Actibus scribitur : Virtutes non modicas fecit Deus per manus Pauli, ita ut a corpore ejus deferrentur super languidos sudaria vel similia, et recedebant ab eis languores.3233

Hæc igitur signa, corporaliter quidem ab aliquibus comparative paucis facta noscuntur, nec opus est ea nunc iterari, quum in suo effectu satis resplendeant. Quid equidem ita mirabile, sicut conversio totius mundi ad tam incomprehensibilem fidem ac arduam legem ? Spiritualiter vero a multis multoties facta sunt, et quotidie fiunt. Spiritualiter namque dæmonia ejicit, qui peccatorem mortalibus vitiis irretitum convertit, ita ut sit templum Spiritus Sancti, qui paulo ante vas erat diaboli. Novis insuper linguis loquitur, qui solita vaniloquia, scurrilia vitiosaque verba devitans, incipit loqui salutaria verba, Deum laudare, proximum informare, jugiterque orare, quemadmodum monet Apostolus : Implemini (inquiens) Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes pro omnibus semper.34 Hoc fecit qui ait :35 Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Et alius : Laudabo, ait, nomen tuum assidue, et confitebor tibi quum adhuc junior sum, antequam oberrem.36 Serpentes autem tollit, qui diabolicas suggestiones, et venenatas tentationes suppeditat. Mortiferum vero sine nocumento bibit, cui omnia etiam mala cooperantur in bonum ;37 vel qui aliorum pravis exemplis non inficitur, nec pervertitur cum perversis.38 Super ægros autem manus imponit et sanat eosdem, qui pusillanimes et imperfectos bonis operibus roborat, verbo consolationis sustentat, et suis exemplis provocat ad meliora ac viciniora saluti.39

Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis verba prædicta, et alia plura quæ scripta sunt in Actibus, assumptus est in cœlum, id est, propria virtute ascendit ad cœlum empyreum.40 Qui enim descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cœlos. De quo ait Psalmista :41 Psallite Domino qui ascendit super cœlum cœli ad orientem ;42 itemque, Ascendit Deus in jubilo, Dominus in voce tubæ. Denique Christus ascendit non solum divina virtute, sed et humana, per dotem agilitatis. Corpus namque glorificatum obedit ad nutum voluntati atque imperio animæ. In Luca scriptum est, quod Jesus eduxit eos qui erant in conclavi foras in Bethaniam, et elevatis manibus, benedixit eis, ac ferebatur in cœlum.43 Sed et in Actibus habetur, quod videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.44 Quumque intuerentur in cœlum euntem illum, ecce duo viri adstiterunt juxta illos in vestibus albis. Hæc autem nubes, et angeli apparentes atque cum Christo ascendentes, non adfuerunt propter Christi indigentiam, sed reverentiam, ad demonstrandum quod cœlestia et inferiora, corporalia ac spiritualia, ad Christi obsequium essent parata.

Et sedet a dextris Dei. Secundum humanitatem assumptam, sedet a dextris Dei, id est in potioribus bonis Patris, de quibus ait Propheta:45 Delectationes in dextera tua usque in finem.46 Omnia enim creata subdita sunt Christo homini et ejus humanitati, et anima Christi perfectissime fruitur increatis divitiis summæ Trinitatis.47 Præterea, secundum divinitatem suam, sedet a dextris Dei, id est ad Patris æqualitatem, cum quo unus Deus est: sedens non corporaliter, secundum quod Deus; sed, Sedet, id est, omnipotenter quiescit et regnat. Hinc David prædixit:48 Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Et Christus: Ego (inquit) vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.49

Illi autem Apostoli profecti in omnem terram, secundum dispositionem divinam, prædicaverunt ubique, id est in principalibus partibus orbis, quemadmodum Christus legitur eis dixisse:50 Eritis mihi testes in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ. Prædicaverunt ergo ubique, videlicet Petrus in Italia, Paulus in

Græcia, Andreas in Achaia, Joannes51 in Asia, Jacobus Major in Hispania, Philippus in Scythia, Bartholomæus in Armenia, Matthæus in Æthiopia, Thomas in India, Jacobus Minor in Jerusalem, Simon et Thaddæus in Ægypto et Babylonia, Matthias in Judæa.

Domino cooperante: qui omnia opera nostra operatur in nobis, secundum Isaiam;52 qui operatur in nobis et velle et perficere, pro bona voluntate.53 Et sermonem evangelicæ prædicationis confirmante, id est, verum esse monstrante, sequentibus signis, quæ fecit per sanctos Apostolos. Unde dicit Apostolus: Quomodo effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quæ in nos confirmata est, contestante Deo signis, et portentis, et virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus?54 Et rursus: Sermo meus et prædicatio mea non fuit in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei, cujus testimonia credibilia facta sunt nimis.555657 Nam quanto catholica fides in se ipsa incomprehensibilior mirabiliorque consistit, tanto divinitus approbata et confirmata est signis pluribus atque majoribus, ut simus semper immobiles in fidei veritate, ad laudem et reverentiam Creatoris ac Salvatoris nostri, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus.5859 Amen.

Footnotes

  1. Joann. xx, 1. ↩

  2. Matth. xxviii, 2. ↩

  3. Ephes. iv, 13. ↩

  4. Joann. xx, 11, 12. ↩

  5. Luc. xxiv, 4. ↩

  6. Matth. xxviii, 7. ↩

  7. Joann. xix, 38-42. ↩

  8. Matth. xxviii, 9. ↩

  9. Ibid. 8. ↩

  10. Matth. xxviii, 3. ↩

  11. Ibid. 4. ↩

  12. Judic. xvi, 3. ↩

  13. Act. 1, 15. ↩

  14. Act. 1, 3. ↩

  15. Luc. xxiv, 33, 34. | Ibid. 41. | 14 | Act. i, 15. | Luc. xxiv, 50. | Act. i, 3. | Ibid. 4. | Ibid. 6. ↩

  16. Luc. xxiv, 25. ↩

  17. 11 | 12 | Luc. xxiv, 18. | Ibid. 13. | Ibidem et seq. | Ibid. 18. | Ibid. 19, 29. | Ibid. 24, 16. | IV Reg. vi, 18; Gen. xix, 11. | 13 | Luc. xxiv, 33, 35. ↩

  18. Sap. 1, 7. ↩

  19. I Joann. II, 4. ↩

  20. Galat. v, 6. ↩

  21. Jacob. II, 17, 20, 26. ↩

  22. Hebr. XI, 6. ↩

  23. Rom. I, 17. ↩

  24. Habac. II, 4. ↩

  25. Rom. XIV, 23. ↩

  26. Joann. XIV, 12. ↩

  27. Joann. ii, 4. ↩

  28. Act. xxviii, 5. ↩

  29. Ps. xc, 13. ↩

  30. Luc. x, 19. ↩

  31. Act. v, 15. ↩

  32. Act. xix, 12. ↩

  33. Ibid. xix, 11, 12. ↩

  34. Ephes. v, 18-20. ↩

  35. Ps. xxxiii, 2. ↩

  36. Eccli. li, 15, 17, 18. ↩

  37. Rom. viii, 28. ↩

  38. Ps. xvii, 27. ↩

  39. Hebr. vi, 9. ↩

  40. Ephes. iv, 10. ↩

  41. Ps. lxvii, 33, 34. ↩

  42. Ps. xlvi, 6. ↩

  43. Luc. xxiv, 50, 51. ↩

  44. Act. i, 9, 10. ↩

  45. Ps. xv, 11. ↩

  46. Ps. viii, 8; ↩

  47. 1 Cor. xv, 26. ↩

  48. Ps. cix, 1. ↩

  49. Apoc. iii, 21. ↩

  50. Act. i, 8. ↩

  51. Act. i, 4-8. ↩

  52. Is. xxvi, 12. ↩

  53. Philipp. ii, 13. ↩

  54. Hebr. ii, 3, 4. ↩

  55. Ps. xci, 5. ↩

  56. 1 Cor. ii, 4, 5. ↩

  57. Ps. xcii, 5. ↩

  58. Coloss. i, 23. ↩

  59. 1 Cor. xv, 58; ↩

Chapter 17 of 17