Articulus 15
EXPOSITIO CAPITULI QUINTIDECIMI : ET CONFESTIM MANE CONSILIUM FACIENTES SUMMI SACERDOTES, ETC.
CONSEQUENTER Evangelista ostendit quo modo ac ordine principales Judæorum procuraverunt Christi occisionem a præside gentili ejusque ministris. Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes, cum senioribus et Scribis, et universo concilio, id est cunctis consulibus atque concilii assessoribus, vincientes, id est ligantes, Jesum, duxerunt eum, et tradiderunt Pilato. Porro, quod ait, Vincientes Jesum, non est sic intelligendum, quod tunc primo eum vinxerunt. Imo, quando comprehenderunt eum, ligaverunt eum, ut habet Joannes:1 sed et Annas misit Jesum vinctum ad Caipham.2 Quod ergo nunc dicitur, Vincientes Jesum, intelligendum est, vel quod fortius seu inhonestius ligaverunt eum, quum eum ad Pilatum ducere voluerunt, forsitan manibus retro ligatis; vel quod ad horam dissolverunt eum, quando mane facto duxerunt eum in suum concilium, ut Lucas habet.3 Et quum ascendisset turba, id est, plebs Judæorum accessisset Pilatum, cœpit hæc turba rogare Pilatum, sicut semper faciebat illis, id est, ut hac festivitate paschali dimitteret eis vinctum, sicut quolibet anno fecit instante paschali solennitate. Procuraverunt namque Judæi ab imperatore Romano, ut hoc fieret eis, in commemorationem liberationis patrum suorum ex Ægypto.
Et angariaverunt quempiam prætereuntem, id est, quemdam per viam illam transeuntem timore et minis compulerunt, videlicet Simonem Cyrenæum, id est Cyrenensem, et a loco qui dicitur Cyrene appellatum, vel quoniam inde exstitit oriundus, vel ob similem causam, venientem de villa, forsitan versus Jerusalem, ita quod obviaverit Christo egredienti, patrem Alexandri et Rufi: qui erant discipuli Christi, secundum Hieronymum, propter quod pater eorum nominatim exprimitur; ut tolleret crucem ejus: quod fecerunt crudelissimi illi, non quod Christo propriam crucem bajulanti ac lasso compaterentur, sed ex nimia crudelitate, timentes ne Jesus sub onere crucis succumberet, et antequam crucifigeretur, obiret.
Dabant ei bibere vinum myrrhatum, id est myrrha, quæ amarissima est, mixtum, imo et felle; et non accepit multum de potu hujusmodi. Parum tamen accepit de eo, dicente Joanne:4 Quum accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Unde in Matthæo legitur:5 Et quum gustasset, noluit bibere.
Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Huic repugnare videtur quod Joannes ait, Pilatum sedisse pro tribunali hora fere sexta;6 et secundum alios Evangelistas, Christus crucifixus est hora sexta. Secundum Augustinum, ad hoc dupliciter respondetur: Primo, secundum Augustinum, quod Marcus asserens Christum hora tertia crucifixum, adspexit et retulit hoc ad animos Judæorum, qui volebant quasi immunes videri a morte Christi: propter quod tradiderunt eum Pilato. Hinc enim in Actibus leguntur dixisse Apostolis:7 Vultis super nos inducere sanguinem hominis hujus. Quoniam ergo Judæi hora tertia clamaverunt, Tolle, crucifige;8 idcirco Marcus testatur Christum hora tertia crucifixum, videlicet linguis et machinamentis Judæorum. Secundo dicendum, secundum alios, quod Christus crucifixus est intra tertiam et sextam. Ideo interdum legitur hora tertia, interdum hora sexta crucifixus. Medium enim nomine utriusque extremi exprimi solet.
Et qui cum eo crucifixi erant, puta latrones in quorum medio pendebat pretium mundi, Sanctus Sanctorum, Filius Dei, convitiabantur, id est, crimen sibi imponebant, et improperabant ei dicendo: Si tu es Christus, salvum fac te ipsum et nos.9 Hoc ideo dicitur, vel quia primo ambo convitiabantur ei, quamvis unus eorum postmodum sit conversus, visis mirabilibus quæ fiebant, et visa patientia Christi; vel eo modo loquendi, quo societas dicitur facere quod facit pars ejus.
Currens autem unus gentilium improperantium Christo. Videtur enim fuisse de servis Pilati, quia non intellexit verbum Christi clamantis, Eloi, Eloi, etc., quod fuit Hebræum, et a Judæis intelligebatur. Et implens spongiam aceto, potum dabat ei, dicens: Sinite, id est, sustinete, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. Putabat quippe quod Jesus dicendo, Eloi, Eloi, invocasset Eliam. Sed quæritur, quomodo hic scriptum sit, quod iste offerens Christo acetum, dixit, Sinite, videamus si veniat Elias, etc., quum in Matthæo alii referantur dixisse ad istum, Sine, videamus, etc.10 Dicendum, quod fieri potuit, ut alii primo hoc dicerent insultando, deinde iste verba illorum repeteret, cum Christi irrisione.
Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, hoc est ex opposito crucis, custodiens Jesum donec decederet, quia sic clamans exspirasset, dicendo alta voce, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum;11 ait: Vere hic homo Filius Dei erat. Consideravit enim centurio, clamorem illum non fuisse naturalem vel humanum, sed divina virtute formatum, præsertim quum alii instante separatione animæ a corpore, tantæ sint debilitatis, ut vix exiguam valeant producere vocem. Quamvis autem Jesus sit naturalis Filius Dei, non adoptivus, non tamen probabile est quod centurio, homo gentilis, intellexit propria verba de naturali filiatione. Non enim cognovit Filium Dei esse verum Deum et unum Deum cum Patre : sed dixit Jesum esse Filium Dei, quasi hominem singulariter sanctum; vel dixit verba illa, ad confirmandum verba Christi, cui objecerunt Judæi, quod fecisset se Filium Dei.
Et quum sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum, id est dies præparationis duplicium ferculorum, videlicet pro die illo, et pro die sequenti seu sabbato, qui ita solennis fuit, quod non licuit Judæis præparare escas in eo. Secundum Bedam, parasceve est nomen Græcum, et interpretatur præparatio, quia ut dictum est, in eo præparabant Judæi cibaria pro feria sexta et sabbato. Hoc autem nomen habuerunt Judæi a Græcis qui inter eos conversabantur. Venit Joseph ab Arimathea, nobilis decurio, id est unus de curialibus, et audacter, id est sine timore Judæorum, introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Jam enim roboratus fuit in fide, visis quæ in Christi passione ac obitu acciderant.12 Ideo quamvis ante fuisset occultus Christi discipulus, nunc tamen manifestavit quod fuit. Pilatus autem mirabatur si jam obiisset, id est, an Christus tam cito exstinctus fuisset. Non enim pensavit Pilatus quanta tormenta intulerunt Christo Judæi in nocte, et milites in prætorio, in columna, in cruce perforantes manus ac pedes ejus.
Denique quæ sequuntur, et quæ jam omissa sunt, copiose tractata et explanata sunt in Matthæo.
Footnotes
Chapter 16 of 17