Initium
SERENISSIMO ATQUE INVICTISSIMO ANGLORUM REGI HENRICO, EJUS NOMINIS OCTAVO, THEODORICUS LOER A STRATIS, PRÆCLARÆ CARTUSIENSIUM DOMUS IN COLONIA AGRIPPINA HUMILIS VICARIUS. S. P. D.
OPERÆ pretium me duxi facturum, serenissime rex Henrice, atque Christi athleta invictissime, si lucidissimas ac plane divinas in quatuor Evangelistas Dionysii nostri enarrationes, Regiæ Tuæ Celsitudini, periculosis hisce temporibus, cum omni qua decet reverentia atque honore dedicarem. Sic enim placuit (nec id quidem indecenter) venerabili ac religioso Patri D. Petro Blomevennæ Leydensi, dignissimo Cartusianæ nostræ domus S. Barbaræ in Colonia Priori, ac principali provinciæ Rheni Visitatori, ceterisque confratribus nostris, tum Regiæ Tuæ Majestati, tum reliquis omnibus catholicæ fidei Principibus, in Christo deditissimis. Et quid mirum? Scriptis enim tuis, in quibus de Sacramentis agitur, dilatasti gloriam populo tuo, et ante annos aliquot induisti te loricam doctrinæ catholicæ sicut gigas; succinxisti quoque et lumbos tuos arma Scripturæ bellica in disputationum præliis contra hæreticos, et protexisti Servatoris nostri castra gladio eruditionis tuæ. Similis insuper leoni factus es evangelico, et sicut mysticus leonis catulus e cœlo in terram missus in venatione perfidorum. Persecutus enim es iniquos in regno tuo, eosque perscrutans, qui populum tuum fidelem condemnatis quibusdam hæresibus nequiter conturbabant. Tuæ igitur Regiæ Celsitudini tam præclaras Dionysii nostri enarrationes non immerito nuncupamus, vel ex eo etiam argumento, quod dignæ sint propter quas vadimonium quam rectissime relinquatur. Præterea, si S. Vuilfridus Episcopus istic Eboracensis, libros quatuor Evangeliorum aureis litteris, ut Beda refert, conscribi voluit, atque pretiosis subinde amiciri chlamydulis, quid non faciet hac in re singularis Tuæ Majestatis prudentia? Ipse enim Dionysius fortitudine Sancti Spiritus indutus, veteres enervans hæreticos. Christi doctrinam luce lucidius declarat, nihilque quod ad rem facit, nobis intentatum relinquit. In hisce quidem ipsius enarrationibus mens nostra vegetatur, elocutio divinitus expolitur, supellex arcanorum cœlestium copiosissima comparatur. In his quoque animus omnium noster gravioribus est exuendus curis, litteris etiam demulcendus sacratioribus, et deliciis quotidie refovendus nunquam perituris. Sunt præter hæc in Dionysio nostro, prudentiæ oculus, libra justitiæ, fortitudinis sedes, regula temperantiæ, honestatis exemplar, caritatis splendor, fons gratiarum, bonorum spes, refugium innocentium, præsidium miserorum, nec minus philosophorum quam theologorum sacrarium. Porro, per hunc sanctum virum Spiritus Domini locutus est, cujus et sermo per linguam ejus. In hoc, inquam, viro vapor quidam fuit virtutis Dei, et emanatio quædam claritatis ejusdem, cum candore etiam lucis æternæ. Nec mirum. Nam omnia quæ scripsit idem ipse Dionysius noster, ex ore prodierunt Altissimi, eorumque virtus in magna divinorum charismatum abundantia, ad extremum procul dubio terræ diffundetur. Et ne longum faciam, hic nunquam acquievit carni et sanguini, sed in eo fuit plena privati amoris exstinctio, et divini dumtaxat pura ardensque affectio. Quapropter oramus atque obsecramus Regiam Majestatem Tuam in Christo Jesu, ut hasce D. Dionysii elucubrationes boni consulat, et venerabilem nostri Ordinis Patrem F. Joannem Batmansonum, cœnobii Annuntiationis beatæ Virginis Mariæ prope Londinum Priorem, ac Arnoldum Birckman bibliopolam Coloniensem, qui Dionysii opera apud Britannos in pretio esse testantur, commendatos sibi, in tutelam suscipere non recuset. Valeat eadem Regia Tua Celsitudo feliciter. Coloniæ, ex sacris nostris ædibus. Anno Domini MDXXXII, pridie Idus Martias.
Chapter 1 of 47