Prologus
SECUNDUM MATTHÆUM
QUASI stella matutina in medio nebulæ, et quasi luna plena, et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei. Eccli. l, 6, 7.1
Quamvis universitatis creator, generisque humani redemptor Christus, sapientia Patris, cuncta ordinate produxerit, et singula in numero, pondere et mensura sapienter molitus sit;2 nostram tamen salutem ac reparationem ordinatissime, imo et sapientissime complevit. Venturus nempe in mundum hunc, et operaturus nostram salutem in medio terræ, præmisit sui adventus seu incarnationis præcones, sanctos Prophetas, qui omnes super dies regis Messiæ locuti sunt.3 Deinde in propria venit persona, nostræ naturæ assumpta substantia; et sicut sacer Jeremias admirando prædixit, ipse quasi colonus, et quasi viator ad manendum declinans advenit.4 Factus est enim egenus propter nos, quum dives esset:5 quemadmodum Zacharias quoque testatus est, Ecce, inquiens, rex tuus veniet tibi justus et salvator, ipse pauper.6 Visus ergo et conversatus in terra, docuit homines, prout Isaias fatetur:7 Docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus. De hoc namque doctore dixit Osee propheta:89 Tempus requirendi Dominum, quum venerit qui docebit nos justitiam.
Porro, quum excellentissimus modus sit docendi, proprio ore docere seu prædicare, idcirco hic modus Christo potissimum conveniebat: propter quod librum non edidit, sed voce edocuit. Unde et inter philosophos præcipui, Socrates atque Pythagoras, libros facere renuerunt, viva dumtaxat voce docentes. Verum, quia necesse fuit ad posterorum informationem componere libros, ne oblivioni traderentur præterita, Christus hoc genus docendi suis commisit ac inspiravit discipulis. Inter quos quatuor ad evangelicæ veritatis describenda mysteria, documenta ac gesta, elegit, Matthæum, Joannem, Lucam, et Marcum: quorum libri et dogmata universis libris atque doctrinis præfulgent ac præferuntur.
Fuere nihilo minus, ut in evangelii sui exordio tetigit Lucas, quidam qui non divinitus inspirati, sed proprio animo tumidi (juxta illud in Job, Vir vanus in superbiam erigitur), conati sunt evangelium scribere.1011 Inter quos fuerunt Basilides et Apelles hæretici, qui ut suos colorarent ac promulgarent seu authenticos redderent errores, sub nominibus Apostolorum scripserunt, videlicet Bartholomæi, et Thomæ, itemque Matthiæ. Sic etiam quidam perversi sub nomine Pauli apostoli scripserunt ac transmiserunt epistolas.12 Unde ad Thessalonicenses hortatur:1314 Ne quis vos seducat, neque per spiritum, neque per epistolam tanquam per nos missam.1516 Rursusque in finibus epistolarum suarum adjungit: Salutatio mea, manu Pauli: quod signum in omni epistola, ita scribo. Hoc enim signo sciebatur epistola ab ipso composita. Sic et in veteri Testamento nonnulli officium prophetandi sibi usurpaverunt. De quibus per Jeremiam loquitur Dominus: Ipsi currebant, et ego non misi eos;17 et per Ezechielem, Populum meum deceperunt propter fragmen panis. De talibus ait Salvator:18 Omnes quotquot venerunt, fuerunt fures et latrones.19 Sancta ergo Ecclesia, quam constat regi a Spiritu Sancto, illorum dumtaxat recepit evangelia, quorum sanctitas manifesta fuit, qui et fide digni fuerunt, sequens in hoc propheticæ revelationis mysterium, secundum quod in Ezechiele quatuor animalia oculis plena describuntur.20 Per quæ quatuor Evangelistæ signantur, ita ut per animal simile homini, significetur Matthæus, quia ab humana Christi generatione sumpsit exordium;2122 per bovem seu vitulum, Lucas; per leonem, Marcus; per aquilam, Joannes. De qua propheticæ revelationis elucidatione ac prosecutione nunc transeo, quoniam satis commune est, et ab expositoribus copiose tractatum.
Denique ad commendationem sacratissimi evangelistæ et gloriosi apostoli, divini sapientissimique Matthæi revertor, de quo introducti thematis verba convenientissime exponuntur, quamvis ad litteram de Simone Oniæ filio, sacerdote magno, sint dicta. Fulsit ergo Matthæus in domo Dei ut stella matutina, ut luna, ut sol, hoc est vehementer, vehementius et vehementissime, seu clare, clarius atque clarissime, quemadmodum stella matutina vehementer clareque fulget, sed luna clarius, sol autem clarissime. Fulsit enim clare per conversationem exemplarem, clarius per evangelicam prædicationem, clarissime per evangelii conscriptionem. Sua etenim sanctissima conversatione illustravit præsentes et secum conversantes; sua prædicatione illuminavit omnes adventantes et audientes; sua vero scriptura universum edocuit mundum, et incessabiliter edocet auditores, sive lectores. Ipse quoque præ ceteris Evangelistis moralitatem christianæ sapientiæ, hoc est morales Christi doctrinas, plenius descripsisse videtur, ita ut Marco fulgente clare ut stella matutina, Luca clarius tanquam luna plena, ipse clarissime fulgeat instar solis, quamvis absolute loquendo, Joannes cunctis præfulgeat.
Footnotes
-
I Cor. 1, 24. ↩
-
Sap. xi, 21. ↩
-
Ps. LXXIII, 12. ↩
-
Jer. xiv, 8. ↩
-
II Cor. viii, 9. ↩
-
Zach. ix, 9. ↩
-
Baruch iii, 38. ↩
-
Osee x, 12. ↩
-
Is. ii, 3. ↩
-
Job xi, 12. ↩
-
Luc. i, 1. ↩
-
Eccli. 1, 1. ↩
-
I Cor. xvi, 21; ↩
-
Coloss. ↩
-
II Thess. ii, 3, 2. ↩
-
iv, 18; II Thess. iii, 17. ↩
-
Jer. xxiii, 21; xxvii, 15. ↩
-
Ezech. xiii, 19, 10. ↩
-
Joann. x, 8. ↩
-
Act. xx, 28. ↩
-
Joann. x, 1, 10. ↩
-
Ezech. 1, 18; x, 12. ↩
Chapter 2 of 47