Articulus 45
ENARRATIO CAPITULI VICESIMI OCTAVI : VESPERE AUTEM SABBATI, QUÆ LUCESCIT IN PRIMA SABBATI.
POST descriptionem dominicæ passionis, recitat Evangelista veritatem resurrectionis Domini nostri Jesu Christi. Vespere autem sabbati in quo Christus in sepulcro quievit, quæ vespera lucescit, id est, lucere vel diei approximare incipit, in prima sabbati, id est in principio diei immediate sequentis sabbatum seu festivum diem Judæorum. Quemadmodum enim gentiles nominant dies appellationibus planetarum atque deorum suorum, ut illorum semper memoriam habeant; Christiani autem, nominibus feriarum, quoniam semper feriandum seu cessandum est a peccato : sic Judæi a sabbato quasi a principaliori vocabant dies hebdomadæ, ita quod dies immediate sabbatum sequens, dicebatur prima sabbati, secunda sequens, secunda sabbati, sicque deinceps. Venit Maria Magdalene, et altera Maria, videlicet Maria Jacobi.1 Marcus dicit :2 Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome. Lucas vero nominat Mariam Magdalene, Mariam Jacobi, et Joannam, quæ fuit conjux Chusæ procuratoris Herodis.34 Et videtur Lucas innuere quod adhuc plures fuerunt, quæ scilicet a Galilæa secutæ fuerant Jesum.5
Videre sepulcrum, imo potius et sepulcrum, quomodo scilicet possent introire sepulcrum et ungere corpus sepulti.
Sed quomodo Evangelista dicit eas venisse vespere sabbati, quum secundum alios Evangelistas venisse legantur valde mane, seu summo diluculo, in prima sabbati?6 Et respondendum, quod evangelista Matthæus respexit ad intentionem ac desiderium feminarum istarum : idcirco asserit eas venisse vespere sabbati, non quod hora vespertina vel ante mediam noctem arripuerint iter, sed quia tunc se præparabant, totamque noctem duxerunt insomnem, conficiendo aromata. Sic ergo Matthæus voluit per partem totum intelligi, scilicet totam noctem per vesperam, in cujus noctis fine venerunt ad monumentum.
Et ecce terræ motus factus est magnus. Non explicatur quantum hic terræ motus extendebatur. Sed quia subjungitur, Angelus enim Domini descendit de cœlo, et accedens revolvit lapidem, apparet quod motus iste non fuerit nisi in gyro circa sepulcrum. Cujus motionis causa angelus fuit, quia corporalia obediunt angelis prompte quoad motum localem. Et accedens ad speluncam monumenti, revolvit, id est amovit, lapidem a monumento, non ut Christo via egrediendi pateret, sed ut Christum resurrexisse et sepulcrum vacuum esse monstraret. Christus quippe ante lapidis revolutionem de clauso surrexit sepulcro, quemadmodum prodiit e clauso Virginis utero. Et sedebat super eum, tanquam imperterritus dominici sepulcri custos.
Porro, secundum Marcum ista clarius describentem, quum mulieres appropinquent sepulcro, dixerunt ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes per januam domunculæ in qua erat sepulcrum, viderunt revolutum lapidem, qui erat magnus valde. Et introeuntes in monumentum, viderunt juvenem, id est angelum in specie hominis juvenis, sedentem in dextris coopertum stola candida.7 Unde nunc subditur: Erat autem adspectus ejus sicut fulgur, id est, vultum igneum quasi scintillantem atque terribilem habuit ad perterrendum infideles custodes, et item, quoniam ignis magnam habet convenientiam cum substantiis separatis, quæ secundum Dionysium, per proprietates ignis maxime notificantur; et vestimenta ejus sicut nix, id est clara ac splendida, ad consolandum feminas religiosas, et ad figurandum puritatem substantiæ suæ, et sanctitatem internam mentis angelicæ.
Præ timore autem ejus, id est ex horribili apparitione angeli, exterriti sunt custodes sepulcri, et facti sunt velut mortui, id est, in terram collapsi sunt et impotentes effecti, usum rationis et sensum ad tempus amittentes.
Respondens autem angelus, dixit mulieribus. In Luca leguntur duo angeli apparuisse et mulieribus locuti fuisse. Unde Joannes refert, quod Maria vidit duos angelos, unum ad caput, et alium ad pedes, ubi positum fuit corpus Jesu. Sed numerus minor non excludit majorem, et major includit minorem.8 Denique Matthæus et Marcus loquuntur de angelo illo qui lapidem revolvit, et ex persona amborum allocutus est mulieres. Nolite timere vos, inordinato timore, vel ex meo adspectu, qui propter vos formam istam terrificam non assumpsi causa terrendi vos; scio enim quod Jesum qui crucifixus est, quæritis, cui ego una vobiscum deservio. Non est hic secundum corporalem præsentiam, qui cœlum et terram implet, et magnitudinis suæ finem non habet secundum divinitatem;9 surrexit enim propria potestate, et tertia die, sicut dixit:10 Solvite (inquiens) templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud; rursusque: Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.11 Per hæc angelus rēduxit corda feminarum ad rememorationem verborum Domini Jesu, quatenus illa reminiscendo roborarentur in fide resurrectionis dominicæ. Unde apud Lucam angeli feruntur ad mulieres dixisse: Quid quæritis viventem cum mortuis? Recordamini qualiter locutus est vobis quum adhuc in Galilæa esset, dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et tertia die resurgere.1213
Venite, et videte locum ubi positus fuerat Dominus, id est corpus Christi, qui est Rex regum et Dominus universorum.14 A toto ergo significat partem. Locum eis ostendit, ut eum esse vacuum conspicientes, certiores fierent de Christi resurrectione. Et cito euntes*, id est, ab hoc loco recedentes,* dicite discipulis ejus*, præsertim Apostolis. Marcus addit:15 Et Petro. Quem angelus specialiter expressit, ne propter trinam abnegationem diffideret, vel inter discipulos comparere non auderet, sed a fletu paululum cessans, consolationem admitteret. Quia surrexit. Et ecce præcedet vos in Galilæam, unde discipuli eum secuti sunt, id est, Galilæam intrabit antequam vos vel discipuli eam intrabitis.* Ibi cum videbitis oculo corporali ante ascensionem. Ecce prædixi vobis hoc esse futurum, ut quum venerit, magis credatis.
Et exierunt mulieres cito de monumento, id est de prædicta domuncula continente sepulcrum, cum timore concepto ex insolita atque terrifica angeli apparitione et miraculi magnitudine, et gaudio magno, quoniam de magistri sui gloriosa resurrectione et sermonum ejus adimpletione præcordialiter lætabantur. Timor ergo et gaudium possunt simul esse in uno, respectu diversorum, quamvis gaudium purum ac plenum excludat timorem, quoniam timor pœnam habet.16 Hic autem timor mulierum fuit naturalis, quem constat esse pœnalem, quamvis timor filialis non sit semper pœnalis. Currentes nuntiare discipulis ejus quæ audierunt atque viderunt. Huic contrarium videtur illud Marci: Fugerunt de monumento, et nemini quidquam dixerunt; timebant enim.17 Et respondendum, quod nemini, id est nulli custodum ibi præsentium, quidquam dixerunt, sed cum silentio abierunt.
Et ecce Jesus occurrit illis in via. Primo tamen apparuit soli Mariæ Magdalene, secundum Joannem et Marcum.18 Nam aliis mulieribus a sepulcro euntibus, mansit illa juxta sepulcrum, ut dicitur; tuncque apparuit ei Salvator: quo viso, secuta est socias, et tunc cum illis rursus vidit eum. Dicens : Avete : quod est verbum consolatorium et amicabile. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, ex fervida devotione et gaudio amplectentes et osculantes pedes ipsius. Quæritur, cur Jesus permiserit pedes suos ab his feminis teneri ac tangi, quum Mariæ Magdalene id seorsum facere volenti, dixisse19 legatur apud Joannem, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum.20 Dicendum, quod prohibuit eam propter mysticam rationem, ad insinuandum videlicet quod non deberet de ipso sentire sicut hactenus sensit. Nondum enim habuit perfectam fidem de eo, sicut nec ceteræ quando aromata paraverunt et attulerunt ut ungerent Jesum21, æstimantes corpus ejus posse putrefieri aut corrumpi, nec arbitrantes illud tertia die suscitandum, ignorantes illud propheticum: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem.22 Et adoraverunt eum prostratæ, tanquam unigenitum Filium Dei.
Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: id est, timor quem concepistis abscedat, et gaudium perseveret in vobis. Ite, nuntiate fratribus meis, id est discipulis: de quibus alibi ait, Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus;23 et rursus, Narrabo nomen tuum fratribus meis. Vocat eos fratres, ne propter præteritam eorum fugam vel suam glorificationem, videatur eos contemnere, atque ut ipsi fiducialius accedant ad Christum. Ut eant in Galilæam. Ibi me videbunt.
Præterea Christus in die sancto Paschæ quinquies apparuit: primo, Magdalenæ; secundo, mulieribus a sepulcro pergentibus; tertio, Petro, quamvis locus ignoretur; quarto, duobus discipulis euntibus in Emmaus. Quinto, discipulis congregatis, quos duo prædicti discipuli redeuntes, invenerunt collectos atque dicentes: Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Quibus ita loquentibus, venit et stetit Jesus in medio eorum, ut Lucas refert.24 Apparuit quoque Jacobo Minori, qui legitur jurasse non comedere donec Filius hominis resurrexisset a mortuis.25 Insuper, post diem resurrectionis apparuit quinquies: primo, post octo dies, præsente Thoma; secundo, septem discipulis piscantibus ad mare Tiberiadis.2627 Et has duas apparitiones describit Joannes.28 Tertio, undecim Apostolis in monte Thabor, de qua apparitione infra habetur;29 quarto, in die ascensionis in Jerusalem; quinto, eodem die in monte Oliveti.30 Apparuit etiam semel plus quam quingentis fratribus, secundum Apostolum:31 quam apparitionem aliqui dicunt factam in monte Thabor, quando apparuit undecim Apostolis.
Quæ mulieres quum abiissent a loco quo Christum viderunt, ad annuntiandum discipulis verba Christi, ecce quidam de custodibus sepulcri venerunt in civitatem Jerusalem, juxta quam erat sepulcrum, ut Joannes refert; et nuntiaverunt principi-32 bus sacerdotum omnia quæ facta fuerant, A scilicet terræ motum, angeli apparitionem, suam dejectionem et obstupefactionem, Christi quoque resurrectionem: quam propter suam indignitatem non conspexerunt, sed factam noverunt ex vacuitate sepulcri, de quo sciebant nullum hominem abstulisse sepultum.
12
Et congregati principes sacerdotum cum senioribus Judæorum, consilio a se invicem et dæmone suggerente accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, ut veritatem celarent ac mentirentur, dicentes militibus: Dicite interrogantibus quomodo sublatum sit corpus Jesu, quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum nobis dormientibus. Et si hoc verbum vestrum auditum fuerit a præside Pilato, nos suadebimus ei verum esse quod dicitis: per diversa figmenta colorando tantum et tam rude mendacium, quod quilibet faciliter perpendere potest. Si namque dormierunt, non poterant scire quod discipuli accesserunt et Christum furati essent; nec habet aliquam apparentiam, quod discipuli qui a vivente fugerunt, jam mortuum inter armatos requirerent. Et securos vos faciemus a pœna præsidis, ita quod vobis nihil imputabit. [At illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti.] Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, videlicet, quod militibus dormientibus discipuli furati sint corpus sui magistri, usque in hodiernum diem. Dimiserunt enim reliquias has parvulis suis.
13
14
15
Ps. xvi, 14.
16
Undecim autem discipuli, id est Apostoli, qui Juda pereunte undecim manserant, abierunt in Galilæam, non statim post diem resurrectionis, sed post apparitiones prætactas, in montem, ut in alto contemplarentur Filium Dei, quem nemo terrenis implicatus et infimis vacans, potest conspicere, ubi constituerat, id est, per angelum et mulieres, et forte per se ipsum, mandavit atque præfixit, eis Jesus locum conveniendi, videlicet in montem Thabor, ut illic omnibus gloriosam suam resurrectionem ostenderet, ubi ante passionem tribus Apostolis futuræ resurrectionis gloriam præmonstravit, transfigurando se coram illis. Et videntes eum adoraverunt adoratione latriæ. Jam nempe credebant eum esse naturalem Filium Dei, Deum verum et hominem, quemadmodum Thomas jam dixerat: Dominus meus et Deus meus. Quidam autem dubitaverunt. Asserunt aliqui, in hac Christi apparitione alios adfuisse discipulos, quam undecim Apostolos: quia Apostoli (ut dicunt) erant jam certificati et roborati in fide dominicæ resurrectionis propter frequentem Christi apparitionem. Itaque qui dubitaverunt, fuerunt inferiores discipuli.
B
C
D
Et accedens Jesus, ut dubitantes certificaret, et omnes plenius edoceret, locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis, id est perfecta, potestas in cælo et in terra, id est præsidendi et dominandi omnibus creaturis, cœlestibus atque terrestribus. Per cœlum itaque et terram, tanquam per duo extrema, intelliguntur et omnia intermedia. Quamvis autem hoc de Christo secundum naturam divinam aliquo modo queat intelligi, quoniam quidquid habet et est, a Patre accepit, et ita a Patre suscepit potestatem creandi, gubernandi et præsidendi; tamen principaliter dictum videtur de ipso secundum naturam assumptam. Christo igitur quantum ad suam humanitatem, collatus est principatus, imperialisque virtus super universa creata a primo suæ incarnationis instanti, ratione unionis cum Verbo. Nam eo ipso quo suæ humanitati datum est esse unitum Verbo hypostatica unione, multo amplius datum est ei esse prælatum et dominari universæ creaturæ.
Porro potestas ista primo data est Christo homini quantum ad auctoritatem, ab instanti conceptionis in Virgine; et ex illo instanti cœpit ei dari etiam quantum ad exsecutionem et manifestationem paulatim et pedetentim, secundum moderamen ac dispensationem præordinationis divinæ. Unde supernaturaliter de utero Matris egressus est, et multis miraculis fulsit in
Matth. xvii, 1, 2.
17
Joann. xx, 28.
18 mundo antequam pateretur.33 Virtus quippe exivit de illo, et sanavit omnes. Propter quod ante passionem dicebat:34 Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus; et rursus, Dedisti ei potestatem omnis carnis.35 Verumtamen, quoniam primus Christi adventus erat quodammodo occultus et in infirmitate, juxta illud Isaiæ, Vere tu es Deus absconditus;36 et rursus, Dominus voluit eum conterere in infirmitate:37 ideo dici solet, quod post resurrectionem data est Christo omnis potestas hæc, quantum ad exsecutionem et manifestationem, quia ex tunc cœpit in universo mundo, imo in inferno ac cœlo, majestas et dignitas Christi declarari, prædicari seu magnificari. In finali vero judicio dabitur ei ista potestas, quantum ad plenissimam consummationem, quando ad eum venient et confundentur atque vincentur omnes qui repugnant ei.38
Euntes ergo: non solum ad oves quæ perierunt domus Israel; sed prout in Marco scribitur, in mundum universum, ut impleatur illud in Psalmo, In omnem terram exivit sonus eorum; docete omnes gentes, id est quasdam de omni genere gentium, non solum unam nationem, sed quascumque inveneritis, per vos ipsos et per adjutores atque discipulos vestros. Unde per Isaiam ait Salvator: Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam et Lydiam, tenentes sagittam, in Græciam et Italiam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me; et annuntiabunt gloriam meam gentibus.39
Baptizantes eos, id est, regenerantes ex aqua et Spiritu Sancto, lavantes lavacro aquæ in verbo vitæ, videlicet in nomine nominato et in virtute Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.40 Hæc est forma sacramenti Baptismi, quam humana auctoritate variare nefarium est, quamvis in primitiva Ecclesia ad tempus mutata sit ex familiari consilio Spiritus Sancti, ita quod homines baptizabantur in nomine Christi, quod blasphemaverunt increduli, ut illud clarificaretur et magis honoraretur a gentibus. Sed tunc in nomine Christi Trinitas intelligebatur, videlicet Pater ungens, Filius unctus, Spiritus unctio. Denique singulariter dicit, In nomine, non, In nominibus, ad insinuandum substantialem unitatem summæ Trinitatis; pluraliter autem subjicitur, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, ad denotandum personalem distinctionem. Quorum ergo est una essentia et una potestas, etiam est eadem efficientia atque interior lotio seu mundatio a peccatis. — Præterea advertendum, quod præmittit, Docete omnes gentes, hincque annectit, Baptizantes eos, quoniam catechismus præcedit Baptismum, et adulti non baptizantur nisi primo de his quæ fidei sunt instruantur, nisi in articulo necessitatis.
Docentes eos servare, id est memoriter retinere, et opere adimplere seu custodire, quemadmodum ait Psalmista:41 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi; omnia quæcumque mandavi vobis, id est universa præcepta, sine quorum custodia nemo adultus salvatur. Et bene ait, Omnia, quoniam unum sine aliis non potest salubriter observari, prout Jacobus protestatur: Quicumque totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.42 Cui consonat quod Salomon loquitur: Qui in uno peccaverit, multa bona perdet.43 Servanda sunt ergo universa mandata: aliter non diligitur Christus, secundum quod apud Joannem inquit: Si quis diligit me, sermones meos servabit.44 Imo nec aliter vere et digne cognoscitur, juxta illud Joannis: In hoc scimus quoniam cognovimus Deum, si mandata ejus observamus.45
Ecce quam optimus ordo, ut convertendi primo doceantur in credendis, docti baptizentur, baptizati operentur, et ad operandum quæ justa sunt, informentur.
Deinde ponitur verbum dulce et consolatorium. Et ecce res notabilis, magna et ponderanda, omnique consideratione dignissima, utpote: ego vobiscum sum, hoc est cum vobis et successoribus vestris, cunctisque fidelibus seu militanti Ecclesia, omnibus diebus naturalibus, videlicet die et nocte, quamdiu in hoc mundo versamini tanquam viatores et peregrini ac exsules, usque ad consummationem, hoc est finem, sæculi inclusive. Sic autem est Christus cum Ecclesia: primo, per gratiam inhabitando corda fidelium; secundo, per sacramentalem præsentiam; tertio, per continuam providentiam, protectionem, atque multiplicem efficientiam suæ potestatis ac pietatis in nos. Hinc enim testatur: Ego sto ad ostium, et pulso; et, Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Nunquam ergo deficiet fides in toto, sed usque in finem sæculi perseverabit in aliquibus christiana Religio.
Postremo, tam ineffabiliter, dignanter et intime adest nobis Christus, ut multo amplius quam Moyses seu populus olim Judaicus dicere valeamus: Non est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi sicut adest nobis Dominus Deus noster, unigenitus Filius Dei, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per sæcula infinita super omnia Deus sublimis et benedictus.4647 Amen.
FINIS COMMENTARIORUM IN EVANGELIUM SECUNDUM MATTHÆUM
Footnotes
-
Joann. xx, 1. ↩
-
Marc. xvi, 1. ↩
-
Marc. viii, 3. ↩
-
Luc. xxiv, 10. ↩
-
Luc. xxiii, 55, 56. ↩
-
Marc. xvi, 2; ↩
-
Marc. XVI, 3-5. ↩
-
Joann. XX, 12. ↩
-
Ps. CXLIV, 3. ↩
-
Joann. II, 19. ↩
-
Matth. XII, 40. ↩
-
Luc. XXIV, 4-7. ↩
-
Luc. XXIV, 5-7. ↩
-
Apoc. XVII, 14; XIX, 16. ↩
-
Marc. XVI, 7. ↩
-
1 Joann. IV, 18. ↩
-
Marc. XVI, 8. ↩
-
Marc. XVI, 9. ↩
-
Joann. XX, 11-17; ↩
-
Joann. XX, 17. ↩
-
Marc. XVI, 1. ↩
-
Ps. XV, 10. ↩
-
Is. VIII, 18. ↩
-
Marc. xvi, 36. ↩
-
1 Cor. XV, 7. ↩
-
Joann. XX, 26. ↩
-
Joann. XXI. ↩
-
vers. 16. ↩
-
Act. I, 1-9. ↩
-
Luc. XXIV, 50, 51. ↩
-
1 Cor. XV, 6. ↩
-
Joann. XIX, 42. ↩
-
Luc. vi, 19. ↩
-
Joann. III, 35. ↩
-
Joann. XVII, 2. ↩
-
Is. XLV, 15. ↩
-
Is. LIII, 10. ↩
-
Is. XLV, 25. ↩
-
Is. LXVI, 19. ↩
-
Ephes. v, 26. ↩
-
Ps. CXVIII, 11. ↩
-
Jacob. II, 10. ↩
-
Eccle. IX, 18. ↩
-
Joann. XIV, 23. ↩
-
I Joann. II, 3. ↩
-
XVIII, 20. ↩
-
Apoc. III, 20. ↩
Chapter 47 of 47