Skip to the text

Articulus 44

EXPLANATIO RESIDUÆ PARTIS HUJUS CAPITULI VICESIMI SEPTIMI.

POSTQUAM autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes.1 Quamvis quatuor Evangelistæ hujus rei faciant mentionem, Joannes tamen plenius id descripsit. Diviserunt enim vestimenta Christi, præter tunicam inconsutilem, in quatuor partes, ut quilibet miles unam partem acciperet.2 Unde elicitur quod milites crucifigentes fuerant quatuor. Porro, de tunica inconsutili dixerunt: Non scindamus eam, id est, non dividamus eam in quatuor partes, ut alia indumenta; sed sortiamur, id est, sortem mittamus de ea, cujus sit, id est, quis eam totam accipiat. Fuerat enim facta vestis hæc per modum retis, non consuta, aut incisa, sed desuper contexta per totum, videlicet artificiose elaborata: idcirco non potuit congrue dividi. Et forte propter operis specialitatem, seu raritatem, vel artificialitatem, optavit quilibet eorum eam integram obtinere. Ita, quod Matthæus, Lucas et Marcus scribunt de sortis missione, ad solam hanc tunicam est referendum:3 quam creditur beatissima

C Christi Genitrix propriis manibus præparasse suo dilecto. Patet quoque ex his, quod Christus nudus in cruce suspensus est, nisi quod aliqui dicunt dignissimam ejus matrem velum sui capitis posuisse circa locum virilitatis ipsius. Ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam David dicentem in Psalmo in persona Christi: Diviserunt sibi vestimenta mea milites crucifixores, in quatuor partes æquales, et super vestem meam, scilicet tunicam inconsutam, miserunt sortem, quis tolleret eam.45

Et sedentes milites circa crucem, servabant, id est custodiebant eum, ne ante mortem deponeretur. Et posuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam, id est, superiori crucis parti affixerunt titulum continentem quare crucifixus esset. Scriptura autem hæc erat: Hic est Jesus Nazarenus rex Judœorum. Secundum Joannem, titulus iste scriptus fuit Hebraice, Græce, et Latine.6 Judæi vero erubescentes tam vilem et reum, secundum eorum æstimationem, appellari regem eorum, dixerunt Pilato: Noli scribere, Rex Judæorum;7 sed quia ipse dixit, Rex sum Judæorum. Quibus respondit:8 Quod scripsi, scripsi. Pilatus imperatori obediens, nullo modo voluit dicere, quod Jesus esset verus rex Judæorum, quoad temporale dominium: sic enim fuisset imperatori rebellis, ut patet ex dictis. Unde hæc scripsit, et per ministros cruci affigi præcepit cum derisione, tanquam diceret: Ecce qualem apparentiam habet, quod iste esse voluerit rex Judæorum; et tamen aliud sibi opponi non potuit, quod esset verum et morte condignum.

Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris, et unus a sinistris. Hoc fecerunt in contumeliam Christi, ut principi latronum similis videretur, qui se regem vocavit. Sed ideo Deus illud permisit, ut impleretur illud Isaiæ:9 Cum sceleratis reputatus est. Ecce quomodo Pater æternus, Deus omnipotens, Filium suum carissimum, naturalem et unicum, permisit illudi, suppeditari, contemni, ut nos ab æterna confusione eriperemur, cœlestemque recuperaremus honorem. Ecce quomodo Sanctus Sanctorum inter facinorosos suspenditur et reputatur, ut nos scelerati ac perditi, inter Sanctos Dei et angelos collocemur. Simus itaque grati Patri ac Filio, et tantis beneficiis bene utamur atque condigni inveniri conemur, imitando vestigia Crucifixi in temporalium honorum contemptu, et vituperiorum omniumque adversitatum perpessione quieta:10 non enim est servus major domino suo. Tunc vero impletum fuit in Christo illud Psalmographi: Quoniam propter te sustinui opprobrium, et operuit confusio faciem meam.11

Prætereuntes autem, id est homines per viam illam pergentes, blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah! quod est interjectio insultationem significans; qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: id est, merito nunc tibi, o miser et præsumptuose, insultamus, qui dixisti te posse templum Jerusalem destruere, illudque intra tres dies reparare. Hoc enim falsi testes dixerunt Christum dixisse.12 Sed quomodo ei falsum imposuerunt, dictum est supra. Nihilo minus ea potestate qua Christus alia operatus est signa, potuit utique templum illud destruere, et intra unius horæ minutum reædificare: quod etiam potuit facere ministerio angelorum, qui sibi in deserto ministrabant quando erat cum bestiis.1314 Salva temetipsum a morte tibi jam proxima. Quasi dicant: Quoniam te ipsum salvare non vales, patet impotentia tua. Si Filius Dei es, descende nunc de cruce. Ac si dicant: Quia descendere nequis, constat quod Filius Dei non sis.

Similiter et principes sacerdotum, illudentes cum Scribis et senioribus, dicebant: Alios salvos fecit a diversis languoribus; se ipsum non potest salvum facere. Hoc quidam exponunt negative, quasi dicerent: Non est verum quod alios fecit salvos, quia si hoc potuisset, salvaret modo se ipsum. Sed melius exponendum est affirmative pro prima parte, qua dicitur: Alios salvos fecit. Non enim ignorabant quod Jesus multos curavit. Propter quod apud Joannem dixisse leguntur:15 Quid facimus, quia hic homo signa multa facit? Est igitur sensus: Alios salvos fecit, ut profitemur; se ipsum non potest salvum facere: hoc est, quia se ipsum non valet ab hac pœna eripere, patet quod non propria neque divina virtute, sed cooperatione diaboli, signa fecit, a quo nunc non potest juvari. Frequenter enim opera Salvatoris adscripserunt Beelzebub. Si rex Israel est, id est rex Messias in lege promissus: unde in Luca dicunt, Si hic est Christus Dei electus;16 descendat nunc de cruce, et credimus ei.

O infinita atque densissima, imo palpabilis cæcitas Judæorum, dicentium, Si rex Israel est, descendat et credimus! Imo, si descendit, non est ei credendum. Ergone latet vos, o infelices Judæi, quod sancti Prophetæ prædixerunt Christum occidendum pro mundi salute? Si ergo descendit, ubi est quod Daniel ait, Post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus?17 Item, quod Isaias prædixit, Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum, et ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra?18 Rursus, ubi illud, Tradidit in mortem animam suam?19 Denique, si de cruce descendere videtur vobis tam magnum, ut si hoc fecerit credituri sitis, quare propter majora signa non credidistis? Nonne diabolus poterat invisibiliter clavos de manibus et pedibus crucifixi extrahere, eumque sine læsione deponere, qui nequaquam potest natum cæcum illuminare et mortuos suscitare, quod scitis Jesum fecisse? Proinde resurrexit a mortuis (quod infra probabitur), et tamen non creditis.

Confidit in Deum, id est, dixit se in Deo sperare; liberet eum Deus nunc, si vult: et hoc merito dicimus, dixit enim, Quia Filius Dei sum.

Jam nunc id audiamus quam apertissime sanctus David plenus Spiritu Sancto, omnia ista in persona Christi prædixerit. Ait enim in Psalmo: Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis. Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum.20 Tanta autem fuit excæcatio sacerdotum, Scribarum et Pharisæorum, ut putarent Jesum a morte divinitus præservandum, si esset Filius Dei, non intelligentes primum ejus adventum in paupertate et humilitate esse prænuntiatum, ut judicaretur et occideretur. Hinc enim aiunt: Circumveniamus justum, quoniam contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis; promittit se scientiam Dei habere, et Filium Dei se nominat; gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius; tanquam nugaces æstimati sumus ab eo, et gloriatur se Deum patrem habere. Videamus ergo si veri sint sermones illius, et tentemus quæ ventura sunt illi. Si enim est verus Filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. Contumeliis et tormento interrogemus eum, et sciemus reverentiam ejus. Morte turpissima condemnemus eum:21 erit enim ei respectus ex sermonibus illius. Hæc cogitaverunt et erraverunt: excæcavit enim eos malitia eorum, et nescierunt sacramenta Dei.

Id ipsum autem, id est eadem verba irrisoria a Judæis prolata contra Jesum, et latrones qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. Idem habetur in Marco. Sed videtur contrarium, quoniam in Luca legitur unus latronum alium Christo improperantem graviter increpasse, et Christum devote orasse, dicendo:22 Domine, memento mei quum veneris in regnum tuum. Cui respondit: Hodie mecum eris in paradiso.23 Ad hoc respondetur dupliciter: Primo, quod Matthæus et Marcus loquuntur per tropum, quo societas dicitur facere, quod facit pars ejus. Secundo, quod ambo blasphemaverunt in principio, sed postmodum unus eorum conversus est, visis mirabilibus quæ fiebant. Et hæc est responsio Ambrosii, Chrysostomi, Bedæ. Quibus concordat quod ait S. Hieronymus: Primum uterque blasphemavit; dehinc sole fugiente, terra commota, saxisque disruptis, et ingruentibus tenebris, unus credidit in Jesum, et priorem negationem sequenti confessione emendavit. Sed his objici posset, quod Lucas et ceteri duo Evangelistæ recitant hæc facta latronum antequam aliquid scribant de prædictis miraculis. Ad quod facile respondetur, quod Scriptura non semper observat in narratione ordinem rerum gestarum. Alii tamen pensantes ordinem textus, dicunt quod unus iste conversus est ex consideratione patientiæ Christi, præsertim quum dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.24

Maximam insuper spem dedit Christus peccatoribus quantumcumque nefariis, omnemque desperandi occasionem amovit, dum latroni tam scelesto, qui tempus suum ita inique expendit, tantam misericordiam fecit, quod ei æternam felicitatem subito dandam pollicitus est.

A sexta autem hora, in qua cruci affixus est Jesus, tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. Unde patet quod tenebræ inceperunt statim post Domini in cruce elevationem. De his tenebris doctores magni diversimode loquuntur, discrepantes præcipue in duobus : primo, quid eclipsaverit solem ; secundo, an fuerint universales seu per totam terram extentæ. Origenes enim dicit, quod fuit per interpositionem multarum densarumque nubium inter solem et terram. Dicit quoque, quod fuerint particulares, videlicet in Judæa et locis vicinis dumtaxat : sicut in terra Ægypti accidit, quando factæ sunt tenebræ ubi habitabant Ægyptii, non autem in terra Gessen, ubi habitaverunt filii Israel. Hieronymus autem testatur, quod eclipsatus est sol per retractionem radiorum suorum factam divina virtute, quemadmodum factum est in terra Ægypti tribus diebus. Verumtamen Origenes atque Hieronymus non loquuntur multum assertive, sed opinative, assignando modum quomodo fieri potuit.

Omnino ergo credendum est principi theologorum, divino Dionysio, qui in epistola ad B. Polycarpum testatur se eclipsim istam vidisse, quum esset in Ægypto, in civitate Heliopolis, ad vacandum astronomiæ. Ægyptus namque propter aeris puritatem, apta est valde ad considerationem astrorum. Raro equidem sunt nubes et pluviæ in hac terra. Dicit itaque Dionysius, quod vidit lunam ab oriente venire, seque soli supponere, et obscuritatem causare. Unde admirans, ait ad socium suum : O bone Apollo ! etc. — Ponit præterea Dionysius in præfata epistola, quatuor supernaturalia quæ fiebant in illa eclipsi : Primum, quoniam naturalis eclipsis non fit nisi tempore conjunctionis et incensionis. Tunc autem fuit oppositio et plenilunium : fuit namque luna quintadecima, quando Judæi celebrabant Pascha. Secundum, quia quum luna fuisset supposita soli hora sexta in medio cœli, tamen in vesperis restituta est suo loco in oriente : sicque ordo temporis non est confusus. Tertium, quia eclipsis naturaliter inchoatur ab occidente, videlicet a parte solis quæ respicit occidentem, quæ primo eclipsatur, et pervenit usque ad orientem : quoniam motus lunæ in proprio orbe velocior est motu solis in circulo proprio, sicque pertransit solem ab occidente accedens. Sed tunc luna jam pertransierat solem, distans ab eo per circuli medietatem, exsistens in oppositione. Idcirco oportuit ut ab oriente reverteretur ad solem, et primo attingeret eum a parte orientali, illamque primitus eclipsaret. Quartum miraculum fuit, quoniam in eclipsi naturali illa pars solis primo nudatur et cernitur, quæ primo fuerat eclipsata ; sed tunc pars ultimo obscurata primo apparuit, eo quod luna revertebatur ad orientem unde accessit. Quintum miraculum addunt Hieronymus et Chrysostomus, quoniam naturalis eclipsis breviter durat, videlicet tamdiu ut luna pertranseat solem ; tunc autem duravit tribus horis, et ideo luna tanto tempore mansit sub sole.

Quantum ad aliud, dicendum est quod illa eclipsis non fuit solum in terra Judææ, quum Dionysius dicat eam fuisse in Ægypto et apud Athenas. Et alii historiographi referunt eam fuisse in aliis terris. Hinc in Actibus legitur, Paulum Athenis invenisse aram ignoto Deo consecratam, dixitque Atheniensibus : Quod vos ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. Videntes namque philosophi tanta mirabilia, dixisse leguntur : Aut Deus naturæ patitur, aut astra et elementa mentiuntur, aut machina mundi peribit. Scientes tamen illa mirabilia fieri virtute alicujus causæ, non naturalis, sed supernaturalis, fecerunt altare in honorem causæ illorum mirabilium, et illam vocaverunt, ignotum Deum. Unde quum Dionysius a Paulo audisset causam illorum, cito credidit. Sed ut recitat Origenes, contra hoc filii hujus sæculi dicunt: Quomodo nullus Græcus aut Barbarus tam mirabile factum descripsit? Ad quod Origenes respondet, quod quidam nomine Phlegon, in chronicis suis scripsit istud sub imperio Tiberii contigisse: non tamen dicit lunam plenam fuisse.

Ex his patet, quam falsa sint dicta eorum qui contra Evangelium Christi scribentes, dixerunt, ut enarrat Hieronymus, solem naturale aliquid sustinuisse, quod discipuli Jesu ex imperitia, propter Christi passionem asserunt factum.

Postremo, si id quod in textu habetur, Super universam terram, intelligatur absolute de tota terra, non potuit fieri per lunæ suppositionem dumtaxat, sed tunc addendus esset modus Origenis sive Hieronymi. Quidam exponunt de tota terra Judææ.

Et circa horam nonam exclamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Hoc Christus non ex impatientia, sed ad insinuandum vehementissimum esse suum dolorem clamavit. In omnibus enim membris patiebatur, et propter complexionis suæ teneritudinem erat summe passibilis et perceptivus doloris. Nihilo minus propter suæ naturalis dispositionis vigorem fortis erat, nec facile exstinguebatur, sed maximas pœnas poterat pati. Mors quoque confixorum exstat gravissima, quia figuntur in locis nervosis et præcipue sensitivis, utpote manibus et pedibus, nec cito moriuntur, pondusque pendentis corporis pœnas continue auget. Dicit autem se Christus a Deo derelictum, non quod privatus esset gratia vel gloria, sed quia tam graviter patiebatur, ac si peccator et a Deo contemptus fuisset, et quoniam voluntati impiorum expositus fuit, et quia nulla fiebat pro tunc redundantia consolationis et allevationis a superiori parte animæ Christi in partem ejus inferiorem. Sic autem non fuit in beatis martyribus, quorum multi tempore suæ passionis tantam consolationem intra se senserunt, ut vix perciperent aut pensarent exteriorem dolorem. Unde de Christo scriptum est: Nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.25 Quotidie ergo, imo omni die frequenter, cordialiter recogitemus quanta pro nobis miserrimis pertulit Agnus sine macula, Deus homo, Creator, frater, judex advocatusque noster, et ejus incendamur amore.

Quidam autem illic stantes et audientes hæc verba, dicebant: Eliam vocat iste. Quæritur, an isti fuerunt gentiles ministri Pilati, seu alii pagani, an Judæi. Si fuerunt gentiles, quid sciebant loqui de Elia? Si Judæi, ergo intellexerunt verba Christi. Dicendum, quod communiter dicuntur fuisse gentiles ministri Pilati, militesque Romani. Non intelligentes Hebraici idiomatis proprietatem, propter convenientiam vocum putabant quod invocasset Eliam: de quo poterant aliquid scire, eo quod habitarent inter Judæos. Si autem fuerunt Judæi, dicendum quod ideo sic dixerunt, ut Christum de imbecillitate diffamarent, eo quod ab Elia poscat auxilium. Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit eam arundini, scilicet ligno tali, et dabat ei bibere. Quia enim elevatus erat in ligno, porrigebant ei potum cum instrumento. Jesus autem non multum ex eo bibit. Patet autem ex his, quod bis obtulerunt ei potum acetosum et felleum seu amarum. Ceteri vero irrisores adstantes, dicebant: Sine, id est, sustine modicum, et exspecta vel cessa, videamus an veniat Elias liberans eum. Hoc illudendo, non confidendo, dixerunt: quasi dicant, Inexaudibilis et indigna est deprecatio ejus. Mirum, quod isti visis tantis mirabilibus non sunt compuncti nec emendati.

Jesus autem iterum clamans voce magna, et dicens, Pater, in manus tuas commendo26 spiritum meum, emisit spiritum, id est, animam suam a corpore sponte et potestative separavit, sicut prædixit: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam.27 Quod autem Christus tantis et tam diuturnis tormentis excruciatus, sanguine exhaussto totoque corpore dissipato, tam fortiter in ipsa exspiratione clamavit, fuit penitus supernaturale atque indicium potestatis divinæ. Unde per hoc centurio advertit eum esse Filium Dei, juxta quod Marcus ait : Videns centurio quia sic clamans exspirasset, dixit :28 Vere hic homo Filius Dei erat. Quoniam vero quod Christus dixit superius, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?29 habetur in Psalmo; quemadmodum et illud quod moriens ait, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum:30 aliqui dicunt, quod Christus omnia verba intermedia dixit in cruce voce submissa.

Et ecce velum templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum, id est a parte superiori usque ad inferiorem. Hoc quidam exponunt de velo exteriori, quod erat in introitu templi, prohibens adspectum eorum quæ continebantur in templo; alii exponunt de velo interiori, quod fuit in ingressu interioris tabernaculi seu Sancti sanctorum. Forsitan ergo utrumque divisum est. De quocumque autem velo intelligatur, per ejus scissuram significabatur, quod figuræ, sacramenta atque mysteria veteris Testamenti, in Christi passione impleta et patefacta fuerunt. Refert Hieronymus se legisse in evangelio forsitan Nazarenorum, quod superliminare templi tunc scissum divisumque fuit. Josephus quoque testatur angelicas virtutes, quæ usque tunc præsides et custodes templi fuerunt, pariter conclamasse : Transeamus ex his sedibus.

Et terra mota est supernaturaliter, et petræ scissæ sunt, et monumenta aperta sunt ex vehementi terræ concussione. Omnia mirabilia ista fiebant ad designandum dignitatem patientis, et enormitatem peccati occidentium Christum, itemque quod omnis creatura merito compati debeat suo Creatori. Nihilo minus, quum cœlestia atque terrestria suo Domino compatiantur, solus homo, pro quo ille hæc patitur, exsultat et ingratus est. — Per terræ motum figurabatur terrigenarum admiratio et conversio; per petrarum scissionem, obduratorum cordium emollitio ad compassionem et pœnitentiam; per monumentorum apertionem, generalis resurrectio mortuorum, vel instans resurrectio Christi et resuscitatorum cum eo.

Et multa corpora Sanctorum, qui dormierant somno mortis, surrexerunt : non ea hora Parasceves qua aperta sunt monumenta, propter quod subditur : et exeuntes de monumentis ante apertis, post resurrectionem ejus, id est in die Paschæ, in qua simul cum Christo resurrexerunt tanquam testes dominicæ resurrectionis, tamen post resurrectionem Christi, venerunt in sanctam civitatem, puta Jerusalem : quæ sancta vocatur, quia ad Dei cultum electa, templo et multis reliquiis adornata, et præsertim quoniam Christus in ea sanguinem fudit; et apparuerunt multis hominibus, qui digni fuerunt, vel quibus Deus tantam gratiam, quamvis indignis, concessit, testantes Jesum esse Christum, et vere resurrexisse, atque infernum spoliasse.

Qui fuerint isti Sancti cum Christo surgentes, non est certum. Hieronymus tamen ait, quod antiqui patriarchæ Abraham, Isaac et Jacob, tantam sollicitudinem habuerunt ut sepelirentur in terra promissionis, in qua noverant Christum nasciturum, passurum ac sepeliendum, quatenus suæ resurrectionis essent participes. Propter quod aliqui dicunt, quod hujusmodi Patriarchæ et aliqui Prophetarum, Adam quoque et Eva, et David (de quo Petrus ait in Actibus : Sepulcrum ejus apud nos est. Non ait, Corpus et ossa, sed, Sepulcrum) cum Christo resurrexerunt.31 Rursus secundum Hieronymum, incertum est an isti sic resurgentes iterum sint defuncti, vel in eis sit completa resurrectio, jamque cum Christo in corpore regnent. Videtur autem quibusdam magis probabile, quod anima et corpore sint glorificati : aliter (ut dicunt) non essent idonei testes perfectæ resurrectionis Jesu Christi, nec profuisset eis resurrectio illa.

54

Centurio autem, et qui cum eo erant, videlicet ministri præsidis, custodientes Jesum, ne ante mortem raperetur ab aliquo, vel sine licentia præsidis deponeretur a ligno, viso terræ motu et his quæ fiebant in prædicta eclipsi, et quod Jesus sic clamando exspirasset, timuerunt valde, eo quod in mortem Justi consensissent, et vindictam promeruissent, dicentes: Vere Filius Dei erat iste, sicut hæc mirabilia contestantur, quæ probant verum esse sermonem quo se dixit esse Filium Dei. Et in hoc confessi sunt ejus divinitatem. Confessi sunt etiam ejus humanitatem, quia ut Lucas refert, centurio dixit:32 Vere hic homo justus erat. Denique, ut idem Lucas subjungit, omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.33

Erant autem ibi mulieres multæ a longe adstantes, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei de facultatibus suis necessaria vitæ. De quibus Lucas habet, quod curatæ fuerunt a Christo;34 et nominat ibi Joannam uxorem Chusæ procuratoris Herodis, et Susannam. Inter quas erat Maria Magdalene, soror Marthæ ac Lazari, et Maria, quæ fuit Jacobi Minoris, et Joseph mater, eratque soror Virginis Matris Christi: quam Joannes nominat Mariam Cleophæ, quoniam fuit Cleophæ filia;35 et mater filiorum Zebedæi, videlicet Joannis et Jacobi. Hic itaque dicitur, quod mulieres istæ stabant a longe; sed in Joanne legitur, quod Mater Jesu stetit juxta crucem, et aliæ mulieres jam nominatæ.36 Ad quod

Augustinus respondet, quod stabant a longe, respectu turbæ comprimentis, et prope, quia non stabant ita remote quin poterant verba Christi audire; vel primo stabant propinquius, deinde paululum recesserunt et stabant remotius. Porro in Luca scribitur: Stabant autem omnes noti ejus a longe et mulieres subsecutæ.37 Unde elicitur, quod etiam aliqui viri discipuli Jesu adstabant, puta Joannes et alii discipuli Jesu occulti, et forsitan ille venerabilis civis in cujus domo Cœnam novissimam fecit.

Quum autem sero factum esset, id est circa horam vesperarum, venit quidam homo dives. Hoc addit Evangelista, ut exprimat causam rei sequentis. Ab Arimathæa civitate Judææ, quæ alio nomine dicta est Ramatha: de qua in libris Regum legitur fuisse Elcana pater Samuelis;38 nomine Joseph, verus imitator sancti Joseph patriarchæ, qui et ipse discipulus erat Jesu, tamen occultus propter metum Judæorum, ut Joannes habet.39 Unde idem inquit: Verumtamen ex principibus multi crediderunt in Jesum; sed propter Pharisæos non confitebantur, ne extra synagogam ejicerentur.40 Hunc beatissimum Joseph Marcus vocat nobilem decurionem, quia fuit de curia et consiliarius, secundum Hieronymum. Lucas quoque vocat eum justum et bonum.41 Hic accessit ad Pilatum audacter, secundum Marcum, non amplius timens Judæos, sed paratus mori pro Filio Dei;42 et petiit corpus Jesu, nobilem plane thesaurum.43 Tunc Pilatus jussit reddi corpus, id est, ut nemo prohiberet hunc Joseph a susceptione et sepelitione corporis Jesu. In Marco scribitur, quod Pilatus audita petitione Joseph, mirabatur si Jesus jam obiisset;4445 et arcessito centurione, quum audisset veritatem, dedit corpus Christi ipsi Joseph. Quia enim Joseph dives et nobilis fuit, facilius impetravit a Pilato quod petiit. Ideo Evangelistæ dicunt, quod fuit dives, nobilisque decurio, non ad jactantiam quod talem discipulum habuit Jesus, sed ad insinuandum cur ei patuit ad Pilatum accessus, qui pauperis ingressum et preces sprevisset.

Et accepto corpore Jesu, ipse Joseph involvit illud in sindone munda, quam emit, secundum Marcum, id est in quodam panno lineo puro seu linteamine;46 et posuit illud in monumento suo novo, in quo scilicet nemo ante positus fuit, secundum Joannem:47 quod ideo factum est, ne Christo resurgente, Judæi dicerent alium surrexisse; quod exciderat, id est, sibi parari fecit, in petra magna, in qua facta est fovea pro receptione corporis exstincti.

Denique sepulturam Christi Joannes plenius enarravit. Addit enim prædictis, quod Nicodemus venit ferens mixturam myrrhæ et aloes, quasi libras centum;48 et tunc involverunt corpus Jesu linteis, hoc est pannis lineis, cum aromatibus, id est prædictis unguentis, videlicet myrrha et aloe, sicut moris est Judæis sepelire : qui faciunt sumptuosissimas sepulturas, eo quod sancti Patriarchæ circa sepulturam suam tam solliciti exstiterunt. Quamvis autem Matthæus et Marcus dicant corpus Jesu involutum sindone, Joannes autem linteis, non est tamen contrarietas, quia frequenter ponitur singulare pro plurali : et Joannes loquitur de omnibus pannis quibus corpus et caput involuta fuerunt; hi autem, de linteamine principali. — Spiritualiter, involvit corpus Christi sindone munda, qui recipit eum conscientia pura ; ponitque eum in sepulcro novo, qui collocat eum in anima intus reformata.

Et advolvit Joseph cum adjutoribus suis, saxum magnum ad ostium monumenti :495051 quod factum legitur ad modum domunculæ, in cujus medio fuit sepulcrum, et ostium parvum habuit ad ingrediendum. Quamvis autem Salvator ignominiosissimam mortem elegit, quia ad hoc venit in mundum, ut suis persecutionibus, injuriis et passionibus homines liberaret, voluit tamen habere sepulturam honestam: primo, quia in passione ejus completa fuit redemptio nostra, idcirco ignominia tunc cessare incepit; secundo, quoniam sepultura ad resurrectionem ordinabatur; tertio, ut impleretur quod Isaias prædixit, Radix Jesse qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum.52 [Et abiit.] Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, id est Maria Cleophæ, imo et aliæ mulieres quæ fuerant Christum a Galilæa secutæ, ut Lucas refert, sedentes contra sepulcrum, id est ex opposito, videntes et considerantes quomodo Christi corpus poneretur, ut postmodum illud citius invenirent.

Altera autem die, quæ est post Parasceven, id est sabbato et crastino dominicæ passionis, convenerunt principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum, dicentes. Communiter dicitur, quod Pilatus fuit proprium nomen præsidis Christum dijudicantis. Verumtamen Lyra dicit contrarium, asserens quod proprium nomen ejus fuit Pontius, et agnomen, Pilatus : quia frequenter hoc nomen, Pontius, præponitur quum utroque nomine designatur; et quia in Burgundia, unde natum fuisse Pilatum affirmat, hoc nomen, Pontius, satis commune est. Sed non videtur convenienter dictum. In Scripturis enim canonicis personæ raro vel nunquam designantur solis agnominibus. Quum ergo Joannes, Lucas et Marcus pene semper exprimant præsidem nomine Pilati, constat quod hoc fuit proprium nomen ejus :53 et rationabilius puto asserere, quod fuit binomius, quam quod agnomen ejus fuit Pilatus. Sic in libris Machabæorum, Judas Machabæus sæpe exprimitur agnomine. Sed liber Machabæorum est extra canonem. Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies, id est tertia die, videlicet mox post inchoationem diei tertiæ, resurgam. Jube ergo custodiri sepulcrum a militibus tuis seu cohorte, usque in diem tertium inclusive, ne forte veniant discipuli ejus occulte in nocte, et furentur eum, id est corpus ejus, et dicant plebi : Surrexit a mortuis. Et erit novissimus error ita credentium, pejor priore errore, quo putabatur ante passionem esse propheta vel Christus.54

Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, id est, milites qui monumentum custodiant vobis concedo; ite, custodite, id est, per milites armatos custodiri facite monumentum, sicut scitis esse expediens. Illi autem abeuntes a Pilato ad locum sepulturæ, munierunt sepulcrum, signantes lapidem suo sigillo, cum custodibus, id est militibus ad custodiam deputatis.

Verum omnino est quod Salomon ait : Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.55 Unde quanto Judæi acutius cogitaverunt nomen, fidem et famam Christi exstinguere, tanto eum amplius glorificaverunt. Quod enim tam diligenter sepulcrum custodiri fecerunt, certissimum signum est, corpus Christi furto non esse sublatum, sed resuscitatum, quemadmodum in sequenti capitulo ostendetur.

Ecce commemorata est passio Domini nostri Jesu Christi, quam imitari debemus, et affectuosissime rememorari. Ejusque virtute et merito omnem gratiam nobis necessariam obtinere speremus et enitamur. Si enim compatimur et conregnabimus, si commorimur et convivemus. Præterea, quanto jam Christo magis assimilamur in adversorum perpessione constanti, tanto ei conformiores in patria erimus in glorificatione felici.5657

Footnotes

  1. Marc. xv, 24. ↩

  2. Joann. xix, 23. ↩

  3. Luc. xxiii, 34; ↩

  4. Ps. xxi, 19. ↩

  5. Joann. xix, 24. ↩

  6. Joann. xix, 20. ↩

  7. Joann. xix, 21. ↩

  8. Ibid. 22. ↩

  9. Is. liii, 12. ↩

  10. Joann. xiii, 16. ↩

  11. Ps. lxviii, 8. ↩

  12. Matth. xxvi, 60, 61. ↩

  13. Marc. 1, 13. ↩

  14. Marc. i, 13. ↩

  15. Joann. xi, 47. ↩

  16. Luc. xxiii, 35. ↩

  17. Dan. IX, 26. ↩

  18. Is. LIII, 6, 5. ↩

  19. Ibid. 12. ↩

  20. Ps. XXI, 7-9. ↩

  21. Sap. II, 12, 13, 15-22. ↩

  22. Marc. XV, 32. ↩

  23. Luc. XXIII, 39-43. ↩

  24. Marc. xv, 34. ↩

  25. Is. LIII, 4. ↩

  26. Luc. xxiii, 46. ↩

  27. Joann. x, 18. ↩

  28. Marc. xv, 39. ↩

  29. Ps. xxi, 2. ↩

  30. Ps. xxx, 6. ↩

  31. Act. II, 29. ↩

  32. Luc. xxiii, 47. ↩

  33. Ibid. 48. ↩

  34. Ibid. 3. ↩

  35. Joann. xix, 25. ↩

  36. Ibidem. ↩

  37. Luc. xxiii, 49. ↩

  38. I Reg. 1, 1. ↩

  39. Joann. xix, 38. ↩

  40. Joann. xii, 42. ↩

  41. Luc. xxiii, 50. ↩

  42. Marc. xv, 43. ↩

  43. Marc. xv, 43. ↩

  44. Ibid. 44, 45. ↩

  45. Marc. viii, 2. ↩

  46. Ibid. 46. ↩

  47. Joann. xix, 41. ↩

  48. Joann. xix, 39, 40. ↩

  49. Marc. xv, 46. ↩

  50. I Mach. v; ↩

  51. II Mach. viii, x-xv. ↩

  52. Is. xi, 10. ↩

  53. Luc. xxiii, 55. ↩

  54. Ibidem. ↩

  55. Prov. xxi, 30. ↩

  56. Rom. viii, 17; ↩

  57. II Tim. ii, 12, 11. ↩

Chapter 46 of 47