Articulus 1
ENARRATIO
IN MICHÆAM PROPHETAM
ENARRATIO
IN MICHÆAM PROPHETAM
ELUCIDATIO CAPITULI PRIMI : VERBUM DOMINI QUOD FACTUM EST AD MICHÆAM.
MICHÆAS sanctus Dei propheta, cujus liber mysteriis et pulchritudine sensuum plenus est, sextus est in ordine duodecim Prophetarum. Qui libro suo prologum brevem præmittens, tempus suæ vaticinationis ostendit, dicendo : Verbum Domini quod factum est ad Michœam Morasthiten, id est, sermo prophetalis a Deo per angelum dictus Michææ, oriundo de Morasthi viculo parvo, apud urbem Palæstinæ Eleutheropolim sito, in diebus Joathan, Achaz et Ezechiœ regum Juda.23 Non ponit nomina regum Israel seu decem tribuum sub quibus prophetavit, quia expressis regibus Juda quibus in regnando contemporanei erant, faciliter intelliguntur. Superius quoque dictum est, quod Osee et Amos, imo et Isaias sub Ozia, Joathan, Achaz et Ezechia, prophetarunt.456 Hic autem Michæas non legitur prophetasse sub Ozia patre Joathan. Ex quo elicitur, quod Michæas cœpit sub Joathan vaticinari : et pro parte prophetavit eodem tempore quo Osee, Isaias et Amos, quamvis post illos incepit. Ex his insuper constat, quod iste Michæas sit alter ab illo de quo tertio Regum habetur, qui sub Achab prophetavit, de quo Achab dixit ad Josaphat :7 Ego odi eum, quia non prophetat mihi nisi malum. Ille itaque diu præcessit istum Michæam : et dictus fuit Michæas filius Jemla.
Quod vidit, id est, spiritualiter intellexit in repræsentatione visionis imaginariæ : intelligentia siquidem opus est in visione ; super Samariam8, id est de populo decem tribuum, quæ nomine Samariæ designantur, quia Samaria fuit in regno illo metropolis. Posset tamen Samaria accipi pro ipsa provincia. Et Jerusalem, id est de populo duarum tribuum, scilicet Juda et Benjamin : sub quibus comprehenditur tribus sacerdotalis atque Levitica, quæ a tempore separationis decem tribuum a domo David, adhæsit regno David, in quo fuit templum et cultus divinus.9 Decem enim tribus fecerunt sibi sacerdotes de extremis populorum.10 Per Jerusalem ergo metropolim regni Juda, signantur hæ tribus. Denique Michæas de utroque regno prophetavit : et primo de decem tribuum populo, ideo exprimit Samariam ante Jerusalem.
Hoc ergo verbum Domini ostensum Michææ, est quod subjungitur. Antequam tamen verbum istud describitur, excitat Propheta auditores ad diligentissimam advertentiam dicendorum. Verba enim altissima cum multa sunt reverentia auscultanda. Audite auribus cordis et corporis, populi omnes, et attendat terra et plenitudo ejus. Ad litteram Propheta loquitur hoc ad duodecim tribus. Et per terram intelligit habitatores utriusque regni; plenitudo autem intelligi possunt meliores aut ditiores. Vel repetit idem sub aliis verbis, sicut frequenter fit in Scripturis ad ampliorem attentionem excitandam. Et sit Dominus Deus vobis in testem, id est, Deus sit vobis testis veritatis eorum quæ dico, scilicet testificando seu demonstrando quod vera sint quæ loquor. Unde Symmachus transtulit, Testificans; et Septuaginta transtulerunt, In testimonium. Vel sensus est, quod Deus attestetur Prophetæ quod annuntiavit populo quæ Deus præcepit: quatenus populus si non obedierit, nullam habeat excusationem, Deo contra ipsum testimonium perhibente, qui ait in Jeremia:11 Ego sum judex et testis. Hoc modo Moyses ait in Deuteronomio: Contestabor contra vos cœlum et terram.12 Dominus de templo sancto suo, id est, de cœlo ita testetur, puta de cœlo empyreo, in quo specialiter esse et habitare asseritur: ideo quoque dicitur inde operari. Vel templum Dei sanctum, vocatur electorum fidelis collectio, in quibus gratiose habitat.
Deinde ponitur verbum Dei propheticum huic vati ostensum. Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, id est, de sublimi cœlorum habitaculo descendet ad terram, non in se, vel per aliquam sui motionem aut loci mutationem, sed per operationem seu ultionem, atque potentiæ suæ declarationem. Ibi enim Deus esse asseritur, ubi evidenter operatur. Dum ergo non ostendit potestatem suam in impiis, eorum ulciscendo peccata, videtur deesse; dum vero vindicat, dicitur visitare, venire, sive accedere. Unde habetur in Psalmo: Domine, inclina cœlos tuos et descende.13 In Genesi quoque Dominus ait de Sodomitis: Descendam, et videbo si juxta clamorem qui venit ad me, faciant.14 Vel locus immensi Dei, est ipsemet Deus. Infinitum enim fulcit se ipsum, nec aliquid extra se continet illud. Deus quoque lucem habitat inaccessibilem.15 Dum ergo Deus omnipotens se ipsum non manifestat, quasi in proprio permanet loco. Dum vero suam virtutem vel sapientiam sive justitiam manifestat per effectus, egredi fertur de loco suo, id est de sui ipsius abscondito. De quo loquitur Isaias: Vere tu es Deus absconditus. Rursus, quum natura Dei sit bonitas, proprium ei est et connaturale, esse propitium seu misereri et parcere:16 sicque locus Dei est misericordia ejus. Dum ergo a dulcedine pietatis transit ad æquitatis rigorem, et durum atque severum se exhibet propter nostra delicta (quod quasi alienum ab eo est), egreditur de loco suo.
Et descendet, per ultionis effectum, et calcabit super excelsa terræ, id est, colla terrenorum et impiorum suppeditabit, tradendo idololatras filios Israel manibus et pedibus adversariorum, puta Assyriorum et Chaldæorum. Et consumentur montes subter eum, id est, majores, utpote reges seu principes, sacerdotes et judices, occidentur divina virtute ab hostibus jam præfatis; et valles, id est inferiores, scindentur, id est, destruentur ab inimicis valde velociter, sicut cera a facie, id est præsenti calore, ignis consumitur, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps, id est, a loco altiori fluunt in bassiorem. Tales enim aquæ dividuntur in guttas seu rivulos.
In scelere Jacob, id est propter idololatriam decem tribuum, quæ nomine patris sui Jacob exprimuntur, omne istud, id est, tota punitio ista infligitur, et in peccatis domus Israel, id est etiam propter alias iniquitates populi Israel, seu decem tribuum, quæ dicuntur Jacob et Israel, quemadmodum pater earum dictus est Jacob et Israel.1718 Vel Jacob et Israel, possunt referri ad regnum Juda et Samariæ.19 Quod scelus Jacob præcipuum? nonne Samaria, id est idololatria quæ in metropoli illa vigebat, vel majores qui alios ad vitia induxerunt, fueruntque peccatum, id est causa inductiva peccati, subjectis. Et quæ excelsa Judæ, id est fana seu loca sublimia, in quibus duæ tribus idololatriam exercebant? nonne Jerusalem, id est excelsa quæ in metropoli Juda, puta Jerusalem, exstiterunt, vel circa eam? Exemplo enim regum qui in Jerusalem idololatriam commiserunt, ceteri de regno Juda inducti fuerunt ad idem sub pluribus regibus Juda, præsertim sub Achaz et Manasse, ut patet in libro Regum.2021
Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, id est, metropolim decem tribuum per Assyrios destruam, ita quod ædificia corruentia, erunt velut congeries saxorum positorum in agris, quum plantatur vinea circa agrum. Tunc enim lapides de loco vineæ colliguntur, et in unum cumulum projiciuntur. Et detraham per Assyrios in vallem lapides ejus, id est structuras lapideas Samariæ, quæ sita fuit in montibus, et fundamenta ejus revelabo, id est, funditus destruetur, in tantum ut fundamenta cernantur sub terra.
Et omnia sculptilia ejus, id est idola sculpta, concidentur, id est, ab Assyriis destruentur, ut quidquid pretiosum fuerit in idolis, tollant, sive aurum sive argentum. Et omnes mercedes ejus, id est possessiones, quas cives Samariæ putabant sibi dari ab idolis pro præmio servitutis exhibitæ idolis: de quibus dictum est in Osee, Mercedes hæ meæ, quas dederunt mihi amatores mei, id est dii quibus amorose servivi;22 comburentur igni, illæ videlicet quas Assyrii non consumpserunt, nec asportare quiverunt. Et omnia idola ejus ponam in perditionem: ita quod destruentur ab hostibus, nec se, nec suos cultores valebunt defendere; quia de mercedibus meretricis, id est de divitiis Samariæ spiritualiter fornicantis cum diis (vel tota gens duodecim tribuum, idolorum cultrix, dicitur meretrix, recedendo a Deo vero, et cum idolis fornicando), congregata sunt, id est, conflata atque collecta sunt idola. Ex pretiosis namque materiis fabricati sunt idola.23 Unde per Isaiam et Osee Deus conqueritur, quod ex auro et argento suo, quod scilicet ipse concessit filiis Israel, ipsi deos seu idola perfecerunt. Et usque ad mercedem meretricis, id est Ninive seu gentis Assyriæ corporaliter et spiritualiter fornicantis, revertentur, id est, in potestatem Assyriorum redigentur: qui quidquid pretiosum et placitum invenerunt in idolis Samariæ, secum tulerunt in Niniven, quasi pro mercede pugnæ suæ contra decem tribus. Imo Deus talia dedit eis pro obsequio quo sibi contra decem pessimas tribus servierunt, eo modo quo ad Ezechielem ait, quod regi ac populo Babylonis dabit bona Ægypti pro mercede obsequii quo sibi contra Tyrum servierunt, quia in Tyro pauca repererunt.24 Hæc omnia contigerunt decem tribubus maxime tempore B Osee regis Israel, ut legitur quarto Regum. Nomine quoque Samariæ urbis metropolitanæ, aliæ urbes decem tribuum intelliguntur.2526
Super hoc, id est de tanta miseria et pressura decem tribuum, plangam et ululabo ex magna compassione. Vadam spoliatus societate populi mei, vel propriis bonis. Assyrii enim etiam justorum bona diripiebant. Et nudus, id est pauper. Vel hoc ideo dicit, quoniam secundum consuetudinem Judæorum, tempore tantæ tribulationis vestimenta propria laceravit; vel ad placandum Dominum, captivitate instante, per nuditatem se ipsum afflixit in pœnitentia pro aliis. Faciam planctum velut draconum, id est altum atque horribilem, quemadmodum dracones, quum ab elephantis vincuntur, terribili perstrepunt sibilo, et luctum quasi struthionum, id est valde miserabilem. Struthio autem, sicut in Job dicitur, duratur ad fetus suos, et ovorum suorum immemor, relinquit ea in arena, transeuntium pedibus conculcanda.27 Nihilo minus orta occasione plurimum dolens, suo modo luctum emittit.
Quia desperata est plaga ejus: id est, iniquitas decem tribuum, quæ est animæ vulnus, insanabilis est, ob suam radicationem in cordibus impiorum, et obdurationem ac incorrigibilitatem peccantium, qui abjecerunt Prophetas, et converti spreverunt, quamvis absolute loquendo, non fuerit incurabilis. Vel, Plaga ejus, id est punitio seu captivitas populi hujus, desperata est, id est inconvertibilis et irrevocabilis, ita quod veniam non meretur, et usque in finem mundi durabit. Hoc modo scriptum est apud Jeremiam: Quid clamas ad me? insanabilis est dolor tuus;28 et in Osee, Non addam ut diligam eos. Hæc est una ratio tanti ploratus. Alia est, quia venit usque ad Judam, id est, culpa et pœna decem tribuum, usque ad regnum duarum tribuum venit: quia similia crimina operantes duæ tribus, quæ decem, talia passæ sunt a Chaldæis, qualia decem ab Assyriis.29 Tetigit portam populi mei, id est, persecutio Chaldæorum portas urbium Juda destruxit, usque ad Jerusalem inclusive, quia illam quoque destruxerunt Chaldæi.3031 Vel, Usque ad Jerusalem exclusive: et tunc de Sennacherib rege Assyriorum et ejus exercitu intelligendum est, qui ascendit super omnes urbes Juda, et obtinuit eas, sicut habetur in Isaia.3233
In Geth urbe Philistinorum, nolite annuntiare plagam populi Israel, ne vitiose lætentur Philistæi, qui semper oderunt Israeliticam plebem.3435 Unde occisis Saul et Jonatha, David cecinit:36 Nolite nuntiare in Geth, ne exsultent incircumcisi. Lacrimis ne ploretis, id est, plangendo nolite interioris tristitiæ signa ostendere, nec in singultibus dolor erumpat, ne rumor ad Philistæos deveniat. In domo pulveris, id est occulte in domibus ad luctum aptis, in quibus solent pulveres lugentium capitibus superjactari; vel per domum pulveris intelligit habitacula ruinosa, quæ quilibet ingredi potest, ut lugeat in secreto; pulvere vos conspergite, id est, pulveres superponite capiti vestro:37 quemadmodum consuetudo fuit Judæis tempore angustiæ, superjactare capitibus pulveres, in signum doloris et humilitatis, juxta illud in Psalmo: Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra.38
Transite vobis, id est, ad vestram confusionem in captivitatem transibitis, habitatio pulchra, id est, Samaritani seu decem tribus habitantes in Samaria, quæ sita fuit in pulcherrimo atque uberrimo loco Judææ: habitatio, inquam, confusa ignominia, id est, ignominiosis confusionibus impleta. Confusibiliter enim Assyrii tractaverunt hanc gentem. Non est egressa, id est nondum de terra sua translata, quæ habitat in exitu, plebs hæc exsistens in foribus captivitatis, seu quasi in janua exeundi, quia jam protinus capietur. Vel sensus est, quod non est egressa sponte, sed violenter et tracta. Planctum domus vicinæ accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet. Iste est sensus et ordo verborum: Quæ stetit sibimet, id est, domus regni Juda, quæ, destructa Samaria, sub Ezechia adhuc stetit firma sub protectione divina, quoniam tempore Ezechiæ Deo servivit, accipiet ex vobis, id est vestro exemplo, o decem tribus, planctum domus vicinæ, id est causam lugendi taliter ut vos luxistis. Domus enim vicina dicitur regnum decem tribuum, quod proximum fuit regno Juda. Regnum vero Juda tempore Manassæ imitabatur peccata et idololatriam decem tribuum: sicque sumpsit ex eis causam suæ punitionis a Chaldæis, quam sustinendo, deplanxit. Vel est sensus, quod aliqui ex duabus tribubus audientes decem tribuum captivitatem, condoluerunt, et sibimetipsis metuebant plangentes.
Quia infirmata est in bonum, id est, a bono et cultu divino dejecta est, quæ habitat in amaritudinibus, id est domus regni Juda insistens peccatis, Deum ad amaritudinem provocantibus; vel, habitans in pœnis, quas propter sua peccata incurrit. Quia descendit malum a Domino, id est, punitionem Deus adduxit per Assyrios seu Chaldæos, in portam Jerusalem, quam destruxerunt Chaldæi. Unde Dominus ait per Jeremiam: Ecce ego assumam servum meum Nabuchodonosor; et convocabo regna Babylonis, et venient, et ponent unusquisque solium suum in portis Jerusalem.39 Rex quoque Assyriorum de Lachis misit Rabsacen cum manu gravi ad Jerusalem.40
Tumultus quadrigæ stuporis, id est strepitus quadrigarum seu curruum hostilium, ad stuporem mentis inducentium, incutiendo magnum timorem, venit habitanti
Lachis, id est habitatoribus civitatis sic dictæ, quam vastavit Sennacherib, qua capta, perrexit contra Lobnam. Et sic ista exponuntur de Assyriis et Lachis urbe Juda. Alii vero exponunt de Chaldæis et Lachis*, quæ alio nomine dicta est Dan, fuitque sita in termino aquilonari terræ promissionis, per quam Chaldæi cum curribus et equitibus intraverunt contra Judæam. Principium peccati est filiæ Sion. Hoc secundum primam præcedentis clausulæ expositionem ita accipitur : Lachis quæ fuit in regno Juda, fuit principium peccati et idololatriæ filiæ Sion, id est urbi Jerusalem et Judææ, seu populo Juda communiter, quia in te, o Lachis, inventa sunt scelera Israel, id est idololatria vitiaque annexa decem tribuum, et ita per te, velut per portam, intraverunt regnum Juda. Quoad secundam præcedentis clausulæ interpretationem, iste est sensus, quod Lachis quæ dicta est Dan, fuit principium idololatriæ regno Juda, quoniam in Lachis a tempore judicum fuit idolum Michæ, ut dicitur in libro Judicum : et ita ex Lachis derivata est idololatria ad decem tribus, a quibus ultra processit ad duas.41 Hæc tamen expositio videtur ambigua, quia Jeroboam filius Nabat, rediens ex Ægypto, cœpit idololatriam in decem tribubus : quam non didicit in Lachis seu Dan. Verumtamen in Dan fuit unus vitulorum aureorum, sicque quodammodo fuit decem tribubus principium hujus facinoris.4243*
Propterea, id est propter vitia nunc expressa, aut similia, dabit rex Assyriorum, vel Deus per illum mittet, emissarios, id est pugnatores sive latrunculos, vel sagittarios, super hereditatem Geth, id est contra urbem metropolim Philistinorum nomine Geth, et contra divitias ejus : quæ urbs et cujus habitatores fuerunt domus mendacii in deceptionem regibus Israel, id est, reges Israel mentiendo deceperunt, sicque meruerunt hanc pœnam. Adhuc heredem, id est alienos heredes seu hostes Assyrios, bona tua rapientes ac possidentes, adducam tibi, plebs Israel, quæ habitas in Maresa, id est urbe sic appellata. Usque ad Odollam, id est habitatores civitatis illius ad terram promissionis pertinentis, veniet gloria Israel, id est ignominiosa captivitas decem tribuum, quia et ipsi ab Assyriis capti sunt. Loquitur autem Propheta ironice, intelligendo per gloriam Israel, confusionem ipsius, quemadmodum Michol ait ad David : Quam gloriosus fuit rex Israel hodie !
Decalvare et tondere, id est, o Samaria et Israel, cui tanta confusio imminet, depone ornatum, et more captivorum radere ignominiose, in signum calamitatis tuæ atque tristitiæ, super filios deliciarum tuarum, id est propter captivitatem filiorum tuorum, qui aliquando deliciosi fuerunt et delicate nutriti;4445464748 dilata calvitium tuum, id est, magna sit decalvatio tua tonsioque præfata, sicut aquila, cui excidunt plumæ ob vetustatem; quoniam captivi ducti sunt ex te, id est, filii tui mox in captivitatem ducentur. Imo tempore hujus prophetiæ jam multi fuerunt capti et pressi seu interfecti sub regibus Assyriorum Phul et Theglathphalasar. — Postremo hanc expositionem litteralem atque consimiles dicit se ab Hebræis didicisse S. Hieronymus.
Footnotes
-
ПУБЛИКАЦИИ ↩
-
Osee i, 1; Amos i, 1; ↩
-
Is. i, 1. ↩
-
Is. 1, 1. ↩
-
Amos 1, 1; ↩
-
Osee 1, 1; ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
III Reg. xxii, 8-28. ↩
-
II Par. xi, 13, 14. ↩
-
III Reg. xii, 31. ↩
-
Jer. xxix, 23. ↩
-
Deut. xxxi, 28. ↩
-
Ps. cxliii, 5. ↩
-
Gen. xvi, 21. ↩
-
1 Tim. vi, 16. ↩
-
Is. xlv, 15. ↩
-
Ps. lxxx, 5; ↩
-
Num. xxiv, 5; ↩
-
Gen. xxv, 25; xxxii, 28. ↩
-
IV Reg. XVI, XXI. ↩
-
Gen. xviii, 21. ↩
-
Osee II, 12. ↩
-
Is. XLVI, 6; Osee II, 8; VIII, 4. ↩
-
Ezech. XXIX, 18-20. ↩
-
IV Reg. XVII, 6. ↩
-
IV Reg. xviii, 9, 10. ↩
-
Job XXXIX 13-16. ↩
-
Jer. xxx, 15. Osee ix, 15. ↩
-
IV Reg. xvii, 6; xxv, 1 et seq. ↩
-
II Par. xxix-xxxi. ↩
-
IV Reg. xxv, 9, 10. ↩
-
Is. xxxvi, 1. ↩
-
Is. xviii, 13; ↩
-
IV Reg. xxi; ↩
-
II Par. xxxiii. ↩
-
II Reg. 1, 20. ↩
-
IV Reg. xxv, 9, 10. ↩
-
Ps. XLIII, 25. ↩
-
Jer. xxv, 9; 1, 15. ↩
-
IV Reg. xviii, 17. ↩
-
IV Reg. xvii, 6. ↩
-
II Reg. vi, 20. ↩
-
III Reg. xii, 2, 28 et seq. ↩
-
II Reg. vi, 29. ↩
-
Judic. xviii, 7-29. ↩
-
Cf. Is. x, 30. ↩
-
* Lais Judic. xviii, 29. ↩
-
IV Reg. xix, 8. ↩
Chapter 1 of 9