Skip to the text

Articulus 2

ELUCIDATIO MORALIS EJUSDEM PRIMI CAPITULI.

MICHÆAS interpretatur humilitas; Morasthi vero, heres. Qui igitur humilitate ornatur, discens semper a Christo quoniam mitis est et humilis corde, et ad cœlestis pertinet hereditatis sortem, cui præparavit Deus quæ oculus non vidit, nec auris audivit, nec ratio comprehendit: hic talis illustratur a Spiritu Sancto, fitque ad eum verbum Domini, et audit quid loquatur in ipso Dominus Deus, quoniam divino instinctui acquiescit. Hinc Salomon ait: Ubi humilitas, ibi et sapientia. Nempe, quo homo se ipsum Deo profundius humiliusque supponit, eo Deus gratiosius ad ipsum convertitur, et vacuitatem ejus liberalius implet, quia humilitas in veritate fundatur. Et quanto se aliquis verius perfectusque dignoscit, eo se declivius, timoratius, atque intimius deprimit, ac per hoc æternæ et increatæ Veritati carior fit atque propinquior. Propter quod ait Salvator: Qui se humiliat, exaltabitur. In libro Job quoque inducitur: Qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Itaque, si virtute et gratia radicari, si radio sapientiæ illustrari, si Deo dilecti, vicini ac intimi esse optamus, humiliemur ex toto corde sub potenti manu Dei, cujus comparatione est totus mundus tanquam pulvis exiguus.

Denique humilis jam præfatus videt verbum Domini super Samariam, id est fictos et reprobos Christianos, qui dicunt se nosse et diligere Christum, factis autem negant. Samaria vero interpretatur custodia: per quod designantur virtuosi in propriis oculis, simulatores vani atque hypocritæ, qui se Christi legem jactant servare. Quid ergo de istis dicat Dominus, audit et noscit humilis a Deo instructus, quoniam de talibus novit scriptum: Simulatores et callidi provocant iram Dei;1 et, Non veniet in conspectu Dei omnis hypocrita. De quibus ait Salvator: Væ vobis, qui similes estis sepulcris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia:2 sic et vos quidem a foris paretis hominibus justi, intus vero pleni estis hypocrisi et omni iniquitate. Proinde simulata æquitas non est æquitas, sed duplex iniquitas. Et Jerusalem: id est, talis quoque intelligit quid de electorum Ecclesia Deus pronuntiet, scilicet, quod omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur;3 et quod omnes qui placuerunt Deo, per multas tentationes transierunt fideles.4 Talibus quippe ait Salvator: Si me persecuti sunt, et vos persequentur, quia non est servus major domino suo.5 Et denuo ait: Mundus gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.6

Audite, populi omnes, et attendat terra, id est Ecclesia militans degens in isto exsilio, et plenitudo ejus, id est gratiæ spirituales concessæ fidelibus, scilicet virtutes, et dona Spiritus Sancti: quatenus procedant ad actum, dum verbum Dei proponitur. Et sit Dominus Deus vobis in testem, id est, Christus, qui est testis fidelis, sit testificans contra vos, si male egeritis;7 et pro vobis, si bene.

Quia ecce Dominus Christus egredietur de loco suo, id est de summo cœlo in die judicii; et descendet secundum naturam assumptam, et calcabit super excelsa terræ, id est, superba hujus mundi dejiciet. Unde in Ecclesiastico: Omnium, inquit, excellentium et sublimium colla calcavi;8 et9 in Proverbiis, Arrogantiam et superbiam, viam pravam et os bilingue detestor. Hinc in Jeremia præcipitur : Nolite elevari; sed date gloriam Domino Deo vestro, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos. Præterea, intra bonos et humiles calcat Deus, quoniam in illorum cordibus habitat, ambulat, epulatur; sed supra superbos et malos calcat, quoniam deprimit, spernit, et damnat ejusmodi. Nec solum intra electos et humiles calcat Deus, sed insuper quasi supponit se eis, dicente Psalmista de electo : Quum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam; et Moyse in Deuteronomio, Portavit te Dominus Deus tuus, sicut portare solet homo filium suum. O quanta unio atque communio Dei sublimis, et servuli humilis! Et consumentur montes, et valles scindentur : id est, universi superbi, et terrenis rebus immersi, qui valles dicuntur (de quibus loquitur Jeremias, Recedentes a te, in terra scribentur), peribunt.

In scelere Jacob, id est propter peccata fidelium, omne istud : propter culpam enim infligitur pœna. Propter quod scriptum est in Job : Recordare, obsecro, quis unquam innocens periit? Quin potius vidi iniquos Domino flante periisse. Quod scelus Jacob, id est ecclesiasticorum et electorum virorum? nonne Samaria, id est id ad quod a perversis inducuntur? a quibus frequenter pertrahuntur ad vitia, dicente Scriptura : Cum perverso perverteris; et, Qui tetigerit picem, inquinabitur. Unde in Numeris Moyses loquitur : Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad illos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. Hinc gratulabundus et gratus concinit Psalmista : Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. Et quæ excelsa Judæ, id est animositates et vanitates confitentium Deo, seu Christianorum bonorum? Qui licet sint perseverantes in gratia, tamen subinde superbiæ vanitatisque sentiunt motus. Nonne Jerusalem, id est illæ ad quas exemplo superiorum ac prælatorum inducuntur, qui in Ecclesia sortiuntur primatum, sicut Jerusalem erat in Judæa metropolis? Dum enim subjecti conspiciunt tales pompatice ingredi, vanitatibus occupari, et intimorate coram Altissimo conversari; tunc et ipsi ad aliqua mala labuntur, vel superiores incaute judicando, vel eos in illicitis imitando, vel ex ignorantia prævaricando, quia non erant a suis edocti prælatis.

Et ponam Samariam, id est reprobos, quasi acervum lapidum : quando in fine sæculi ligabuntur fasciculi et fasciculi, et congregati congregatione unius fascis, simul projicientur in tartarum, ibique recludentur in carcere. Et detraham in vallem infernalis laci lapides ejus, id est duritiam cordis, vel fortitudinem de qua præsumpsit; aut certe virtutes quas se jactavit aut simulavit habere, quæ non erant veræ virtutes, sed lutum et fæces. Idcirco, quum veniens Christus illuminaverit abscondita tenebrarum, et manifestaverit consilia cordium, cognoscentur vere ab omnibus; tuncque clarissime comprehendentur astuti in astutia eorum. Et fundamenta ejus, id est vanitates in quibus se fundavit, revelabo, id est, omnibus notificabo, ut agnoscant æquitatem judicii mei. Hi siquidem tanquam stulti, ædificant domum suam super arenam : idcirco veniente fluvio, ventoque flante, cadit structura.

Et omnia sculptilia ejus, id est verba composita, ornatus superfluus, excogitatæ doctrinæ fallaces, concidentur. Et omnes mercedes ejus, id est divitiæ contra jus acquisitæ per artificia prava, laudes quoque et honores ab hominibus exhibiti eis, comburentur igni, id est, damnationi facient eos obnoxios. Opera enim illorum sequuntur illos. Propterea scriptum est in Isaia : Erit fortitudo impiorum ut favilla stuppæ, et opus quasi scintilla; et succendetur utrumque simul. Et omnia idola ejus, id est simulacra : de quibus ait Joannes, Custodite vos a simulacris, scilicet vanis cogitationibus, inutilibus phantasiis, formis imaginibusque nocivis, quæ mentem depingunt et maculant, atque a stabili divinorum contemplatione præpediunt; ponam in perditionem, id est, condemnabo ac puniam. Quia de mercedibus meretricis, id est animæ a cœlesti Sponso aversæ, congregata sunt. Anima enim meretur gratia privari: quo facto, incidit et colligit sibi plurima mala, quæ sunt culpa et pœna culpæ. Et usque ad mercedem meretricis, id est diabolicæ ac infernalis congregationis incessabiliter a Deo se avertentis, revertentur: id est, operatores iniquitatum istarum a dæmonibus possidebuntur velut mercedes, quas diu tentando et impugnando adepti sunt.

Super hoc plangam et ululabo, pereuntibus cordialiter condolendo, et iniquorum duritiam deplorando: sicut Apostolo tristitia magna fuit et dolor continuus, pro fratribus suis impœnitentibus incredulisque Judæis.10 Qui iterum loquitur:11 Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Vadam spoliatus et nudus, id est frustratus spe mea de illorum salvatione, vel in pauperitate ac nuditate pœnitentiam agens. Faciam planctum velut draconum. Quanto enim anima est nobilior corpore, et quanto æterna damnatio gravior est omni temporali supplicio, tanto vehementius dolendum ac flendum est de animarum periculo et damnatione perpetua, quam de corporum ægrotatione, seu quacumque temporali afflictione. Quia desperata est plaga ejus. Hoc de peccatis in Spiritum Sanctum specialiter accipi potest, quæ in tantum desperata sunt, quantum et irremissibilia. Nam et impius quum in profundum venerit peccatorum, contemnit.12 Et Apostolus ait: Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est, et delinquit proprio judicio condemnatus.13 Quum ergo homines caritate flagrantes viderint quempiam durum et incorrigibilem, maxime dolent, nec cessant. Sed dum desperant se posse in illo proficere, jugi supplicatione convertuntur ad Deum, ut cor lapideum auferat, et mentem immutet. Quia venit usque ad Judam, id est, quosdam de Ecclesia infecit pravitas malignorum; tetigit portam populi mei, id est prælatos, qui esse debent aliis via et janua introeundi ad Christum, tanquam mediatores inter Deum et nos, usque ad Jerusalem, id est supremos pastores, in tantum ut sicut populus sic sacerdotes.14

In Geth, id est persecutoribus Christianorum, nolite annuntiare plagas Ecclesiæ, ne Christum blasphement, et de fidelium adversitatibus glorientur. Geth autem interpretatur torcular: quo oppressores justorum significantur. Lacrimis ne ploretis in publico, ne illi percipiant et exsultent. In domo pulveris, id est locis abditis et humilibus, pulvere vos conspergite, id est, in secreto vos humiliate, flete, et pœnitentiam agite, præsertim de peccatis occultis, ut cum Psalmista dicatis: Similis factus sum pelecano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.15

Transite vobis, habitatio pulchra: id est, qui in mundo isto floretis ac prosperamini, in damnationem transibitis, nisi pœniteatis: idcirco transite de vitiis ad virtutes, de terrenis ad divina, de multis ad unum, de creaturis ad Creatorem;16 confusa ignominia, id est, qui nunc a dæmonibus turpiter fallimini, et ignominiosis peccatis subdimini. Non est egressa, quæ habitat in exitu: id est, congregatio iniquorum, quæ statim de sæculo isto ad aliud perget, non egreditur de pristina conversatione injusta, et de amore sensibilium ad contemplationem cœlestium, nec novissima sua perpendit; sed sic vivit, quasi moritura non esset, sola præsentia atque mundana curando. Planctum domus vicinæ accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet: id est, virtuosi in virtutibus permanentes, ex ruina et damnatione proximorum suorum perversorum lugebunt. Quia infirmata est in bonum, id est, a bono defecit, nec in opera virtuosa viriliter fortiterque processit, quæ habitat in amari- tudinibus, id est peccatis seu afflictioni-bus, de quibus loquitur Job :17 Scribis enim contra me amaritudines.

Tumultus quadrigæ stuporis, id est multitudo tentationis diabolicorum spirituum obstupefacientium corda, ne sentiant ea quæ sunt Spiritus Dei, veniet habitanti Lachis, id est vagis et intimoratis, qui ambulant in vanitate sensus sui, nec stabiliuntur in Deo :1819 de quibus fertur in Psalmo, In circuitu impii ambulant ;2021 et, Deus meus, pone illos ut rotam. Lachis autem interpretatur ambulatio. Hinc ad cordis stabilitatem ubertim hortatur nos divinus Apostolus, secundum quod ait ad Corinthios :22 Stabiles estote et immobiles, abundantes in omni opere bono ; alibi quoque, Optimum, inquit, est gratia stabiliri cor.23 Hinc secundum Philosophum, ad sapientes et virtuosos præcipue spectat stabilitas mentis. Instabilitas vero, insipientiæ signum est : et competit his qui passionibus agitantur atque vincuntur, debilesque consistunt in judicio rationis. Debemus ergo rationem divina lege instructam immobiliter sequi, passionumque inhonestissimis impulsionibus dominari. Nec tamen esse debemus duri et pertinaces, ut illi qui suam pertinaciam asserunt stabilitatem. Denique Lachis, id est instabilitas ista et evagatio cordis, principium peccati est filiæ Sion, id est animabus fidelibus : quæ nisi omni diligentia enitantur figi in Deo, plurima crimina illabuntur. Propter quod scriptum est in Proverbiis : Omni custodia custodi cor tuum, quia ex ipso vita procedit ;24 et in Ecclesiastico : Non ventiles te in omnem ventum ; esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui, et prosequatur te verbum pacis.25

Propterea dabit Dominus emissarios, id est diabolos impugnatores, super hereditatem Geth, id est incircumcisos corde, qui velut torcular opprimunt bonos, et meliores se vexant : quum hi qui in gravioribus culpis sunt, non debeant accusare, punire, vel judicare eos qui minus culpabiles sunt, secundum Ambrosium, præsertim quum in Evangelio dicat Salvator : Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut ejicias festucam de oculo fratris tui.26 Hi autem Gethitæ sunt domus mendacii, id est filii falsitatis, agentes contra veritatem vitæ, justitiæ, atque doctrinæ, in deceptionem regibus Israel, id est prælatorum Ecclesiæ, vel hominum virtuosorum, qui regunt se ipsos in omnibus secundum divinæ legis directionem ac normam. Tales namque interdum falluntur et subvertuntur ab illis. Adhuc heredem adducam tibi, quæ habitas in Maresa. Dum aliquis a malis conversus, Deo adhæret, fit Christus heres seu possessor ipsius ; si vero ad vomitum redeat, et peccatis subjiciatur, possidetur a dæmone. Usque ad Odollam, id est haurientes mala et observatores malorum, veniet gloria Israel (ironice), id est confusio Christianorum injustorum.27 Qui enim observator est malorum, opprimetur ab eis. Odolla autem interpretatur, testimonium hauritionis eorum. Et in Proverbiis legitur : Fili, si malus fueris, solus hauries mala.28

Decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum : id est, o Ecclesia vel prælate, cujus filii olim spiritualibus gratiis abundabant, et nutriebantur in croceis, pane filiorum vescentes, signa doloris assume, et lugubri habitu vesti te, propter spiritualem ruinam, recidivationem, et subversionem filiorum tuorum, qui nunc in terrenis volutantur, stercora amplexantur, carnalibus vitiis inquinantur, et a diabolo capiuntur ac vinciuntur vinculis vanitatis, elationis et incorrigibilitatis.29 Quemadmodum enim maximum gaudium boni prælati est, gregis sibi commissi profectus (secundum quod ait Joannes in tertia sua Canonica : Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes) ;3031 ita præcipuus mœror ejusdem esse debet gregis sui perversitas.32

Footnotes

  1. Job xiii, 16. ↩

  2. Matth. xxiii, 27, 28. ↩

  3. II Tim. iii, 12. ↩

  4. Judith viii, 23. ↩

  5. Joann. xv, 20. ↩

  6. Joann. XVI, 20, 22. ↩

  7. Apoc. i, 5. ↩

  8. Eccl. xxiv, 11. * corda ↩

  9. Eccli. xxiv, 11. * corda ↩

  10. Rom. ix, 2, 3. ↩

  11. II Cor. xi, 29. ↩

  12. Prov. xviii, 3. ↩

  13. Tit. iii, 10, 11. ↩

  14. Is. xxiv, 2; Osee iv, 9. ↩

  15. Ps. ci, 7. ↩

  16. Luc. x, 42. ↩

  17. Job xii, 26. ↩

  18. Ephes. iv, 17. ↩

  19. I Cor. n, 14. ↩

  20. Ps. xi, 9. ↩

  21. Ps. l. xxxii, 14. ↩

  22. I Cor. xv, 58. ↩

  23. Hebr. xiii, 9. ↩

  24. Prov. iv, 23. ↩

  25. Eccli. v, 11, 12. ↩

  26. Matth. vii, 5. ↩

  27. Prov. xi, 27. ↩

  28. Prov. ix, 12, juxta LXX. ↩

  29. Thren. iv, 5. ↩

  30. III Joann. 4. ↩

  31. Ibidem. ↩

  32. I Cor. ii, 14. ↩

Chapter 2 of 9