Articulus 9
EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMI : VÆ MIHI, QUIA FACTUS SUM SICUT QUI COLLIGIT IN AUTUMNO RACEMOS.
DEPLANGIT sanctus Michæas in capituli hujus principio paucitatem justorum, multitudinemque malorum, et præsertim infidelitatem et inimicitiam populi sui. Væ magnæ tristitiæ in sæculo isto mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno, vindemiatione jam facta, racemos vindemiæ, id est uvas dimissas in vinea vindemiata. Quemadmodum enim talis nil pulchrum, suave, et esui aptum invenit, sed quasi inaniter occupatur; sic ego frustra laboravi in populo pro conversione ipsius, nec personas virtuosas inveni, quæ sint sicut bonæ uvæ vineæ Dei. Unde subjungitur : Non est botrus ad comedendum, id est aptus in cibum, quia vindemiatio facta est. Per hoc insinuat, quod non esset aliquis bonus, de cujus bonitate virtuosa anima Prophetæ spiritualiter reficeretur, gratulando profectui ejus, quomodo Paulus ad Philemonem :1 Refice, inquit, spiritum meum. Quum ergo non fuerit botrus, nec aliquid aptum pro refectione animæ meæ, quæ populi conversionem esuriebat, præcoquas, id est immaturas, ficus desideravit anima mea in cibum accipere : id est, qui non potui viros perfectos facere vel invenire, saltem incipientes reperire optavi, qui nondum ad maturitatem seu virtutum perfectionem perducti sunt, tamen proficiunt : et nec tales inveni. Cujus ratio subditur :
Periit sanctus de terra, id est, nemo jam virtuosus est in terra duodecim tribuum, et rectus, id est justus, in hominibus non est. Omnes in sanguine insidiantur, id est, per insidias et fraudulentias sanguinem innocentem, vel eorum quos odiunt, quærunt effundere; vir fratrem suum venatur ad mortem, id est, proximos vel cognatos persequitur et comprehendere nititur ad occidendum. Hæc omnia hyperbolice seu per excessum dicuntur ex magno doloris affectu, ad innuendum paucitatem bonorum, et abundantiam impiorum qui tot erant, quod comparatione eorum, boni quasi nulli videbantur; et multi, non tamen simpliciter omnes, in sanguine insidiabantur. Videtur quoque loqui Michæas, sicut libro tertio Regum loquitur Elias, putans omnes sanctos periisse de terra Israel, præter se solum : Domine, inquit, Prophetas tuos occiderunt, et relictus sum ego solus.2 Præinductis autem verbis Michææ consonat illud in Psalmo : Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt;3 non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Hæc autem mystice accipi possunt de quocumque viro sancto, zelum Dei proximique habente, qui multitudinem peccatorum et paucitatem bonorum attendens, dicere potest : Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno, etc. Spiritualiter quoque vir fratrem suum venatur ad mortem, dum proximum suum quærit subvertere, seu ad mala inducere.
Malum manuum suarum dicunt bonum, id est, iniquitatem operum suorum excusant atque justificant : quibus loquitur
Isaias, Væ qui dicitis bonum malum, et4 malum bonum. Princeps postulat, id est, injustam exactionem facit a subditis; et judex in reddendo est, id est, ipsemet princeps officium judicis sibi assumit, per hoc quod judicat et compellit sibi dari quod postulat. Vel, Judex in reddendo est, id est, per hoc est aliquis judex sub principe, quod postulationem principis mandat effectui, faciens ei a subditis reddi quidquid extorquet. Et magnus locutus est desiderium animæ suæ, id est, superior omnium, scilicet rex, vel aliquis doctior aut potentior, ceteris libere dixit quidquid placuit sibi, et id inferioribus intimavit. Et conturbaverunt eam, id est, princeps, judex, et magnus, terram seu plebem subjectam oppresserunt, sicut superius dictum est :5 Qui comederunt carnem populi mei. Qui optimus in eis est, id est melior inter prædictos, est quasi paliurus, id est similis herbæ sic dictæ, quæ pungit : quia et ipsi omnes pungunt subjectos verbis duris et exactionibus sive injuriis. Et qui rectus, id est, qui comparatione aliorum ac deteriorum justus apparet, est quasi spina de sepe, id est similis spinæ perforativæ : sic et ipsi perforant subditos.
In principio hujus prophetalis voluminis dictum est, quod Michæas prophetavit sub regibus Juda, Joathan, Achaz, et Ezechia.6 Joathan autem et Ezechias justi fuerunt, et multos principes et judices justos habuisse creduntur.78 Achaz vero pessimus fuit atque idololatra, et paucissimos habuit subditos bonos, quoniam avertit eos a cultu Dei. Ideo puto prædicta referri ad populum regni Juda, præsertim pro tempore Achaz. Referuntur vero ad regnum decem tribuum generaliter. Nihilo minus in utroque regno erant tempore Michææ aliqui sancti Prophetæ, videlicet Isaias, Osee, Amos, etc., et religiosæ personæ.
Dies speculationis tuæ, id est tempus punitionis ac miseriæ tuæ, quam tibi, o popule duodecim tribuum, ego aliique Prophetæ speculati sumus atque prædiximus, prope est; visitatio tua venit, id est, captivitas tua imminet. Nunc sine dilatione erit vastitas, id est pressura eorum. Decem siquidem tribus ab Assyriis captæ sunt tempore Ezechiæ: quo regnante, Sennacherib rex Assyriorum graviter nimis afflixit duas tribus, quæ postmodum captæ sunt a Chaldæis.910
Nolite credere amico, id est adulanti, videlicet pseudoprophetis bona promittentibus; et nolite confidere in duce, id est in regibus et principibus vestris, quod possint vos de instanti vastitate eripere. Vana enim salus hominis; et, Maledictus qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum.11 Ab ea quæ dormit in sinu tuo, id est a propria conjuge, custodi claustra oris tui, id est labia tua, quibus os clauditur, ne incaute loquaris ad eam, et ipsa prodat tua secreta, sicque fallaris:12 sicut evenit Samsoni a Dalila. Mulieres nempe instabiles sunt, loquaces, et male possunt silere atque celare.13 Quia filius contumeliam facit patri: ut Absalon Davidi; et filia consurgit adversus matrem suam:14 sicut communiter cernitur in filiabus rebellibus et ingratis; nurus adversus socrum suam: quemadmodum duæ uxores Esau filiæ Heth, offenderunt animum Rebeccæ.15 Nurus est uxor filii alterius feminæ, sicut Ruth fuit nurus Noemi. Socrus autem est mater talis mariti.16 Et inimici hominis sunt domestici ejus, id est ei cohabitantes et commensales. Deploranda sunt ista magis quam exponenda, quum oculis pateant, et omnibus quæ sua sunt quærentibus, paucissimi inveniuntur veri amici. Passiones namque et vitia jura amicitiæ violant, ingratitudinem pariunt, germanitatem, consanguinitatem, confœderationem dirumpunt. Porro quod dictum est, Inimici hominis domestici ejus, Christus commemorat apud Matthæum. Præinductis insuper verbis consonat illud Jeremiæ: Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet.17
Verumtamen propter ista atque similia Scripturarum eloquia non debemus esse diffidentes et suspiciosi, vel de pejori semper præsumentes, sed cauti et circumspecti. Scriptura enim divina loquitur pro tempore, causa, personis, et loco. Hinc ad cautelam scriptum est in Ecclesiastico:18 Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei te ipsum. Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanet in die tribulationis. Amicus fidelis, protectio fortis; qui autem invenit illum, invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. Qui autem metuunt Dominum, invenient illum.19 Et iterum: Vinum novum, amicus novus; veterascet, et cum suavitate bibes illud. Et: Ne derelinquas amicum antiquum; novus enim non erit ei similis. Postremo, vera, fixa et virtuosa amicitia in bono honesto fundatur, et similitudinem morum requirit, nec servatur nisi inter perfectos.20 Non igitur quærit lucrum privatum, sed profectum amici, cujus prosperitati congaudet ut propriæ.
Denique jam videmus quomodo spirituales filii contra patres nostros Christi vicarios ac prælatos insurgunt, contumeliam inferentes, et filiæ contra spirituales matres: quod est gravissimum scelus, quum dicat Salvator prælatis: Qui vos audit, me audit;21 et qui vos spernit, me spernit. Et Apostolus ad Hebræos:22 Obedite, inquit, præpositis vestris, et subjacete illis.23 Et Samuel primo libro Regum: Melior est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum: quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere.24
Illis itaque tam injuste se habentibus, Ego autem Michæas ad Dominum adspiciam, oculo cordis contemplando, amando, ac venerando Deum altissimum, et misericordiam atque justitiam ejus pensando:25 juxta quod scriptum est in Psalmo, Oculi mei semper ad Dominum;26 et item, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis.27 Unde in Threnis loquitur Jeremias: Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cœlis. Et exspectabo Deum salvatorem meum, id est, in eo dumtaxat sperabo, ejus misericordiam longanimiter præstolabor, nec in aliqua adversitate frangetur hæc mea fiducia. Propter quod ait Job: Etiam si occiderit me, in ipso sperabo. Et Isaias: Deus judicii Dominus; beati omnes qui exspectant eum. Audiet me Deus meus, id est, precem meam exaudiet. Hoc est verbum bonæ spei, in quo tangitur fructus exspectationis præfatæ, et datur nobis sperandi fiducia. Hinc ad Jeremiam Dominus contestatur: Eruens liberabo te; et erit tibi anima tua in salutem, quoniam in me habuisti fiduciam. — Et nos ergo in omni tribulatione et angustia, in omni tentatione et injuria, adspiciamus ad Dominum, exspectemus Deum salvatorem nostrum, certi quod audiet nos, quemadmodum ait in Psalmo: Cum ipso sum in tribulatione; eripiam eum, et glorificabo eum. Hoc quippe est singulare et unicum vereque saluberrimum refugium nostrum, prout secundo Paralipomenon religiosus rex Josaphat docet: Quum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
Consequenter ait Propheta in persona Synagogæ, seu Jerusalem et populi duarum tribuum: Ne lœteris, inimica mea, id est tu, Babylon plebsque Chaldæa, super me, quia cecidi, id est de mea ruina et captivitate, qua incidi manus tuas. Consurgam ad pristinum statum post septuaginta annos, de licentia Cyri regis Persarum. Quum sedero in tenebris, id est, postquam fuero in adversitate Babylonicæ captivitatis, Dominus lux mea est, id est, ad prosperitatem et consolationem reducet me: et in ipsa quoque adversitate misericorditer adfuit mihi, et per Danielem et Ezechielem consolationem infudit. Iram Domini portabo, id est, punitionem istam a divina æquitate inflictam æquanimiter tolerabo, quoniam peccavi ei: id est, pœnam hanc merui, Deum offendendo; justumque est ut inordinatio culpæ per ordinationem pœnæ coordinetur, et Deo pro ejus inhonoratione satisfiat; donec causam meam judicet, id est, quoadusque ipse Deus arbitretur pœnam inflictam sufficere, et negotium quod inter me et Babylonem vertitur, judicet, et faciat judicium meum, judicando pro me contra Chaldæos, qui impia voluntate et sinistra intentione me afflixerunt, quamvis ego meruerim talia pati, et Deus juste me tradiderit illis, qui concessa sibi potestate abusi sunt. Unde habetur in Psalmo: Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis. Educet me in lucem, id est de tenebris captivitatis ad lucem liberationis, et videbo justitiam ejus, id est justum judicium Dei, videlicet effectum æquitatis divinæ, hoc est Chaldæorum dejectionem a Cyro, et meam liberationem ab illo.
Et adspiciet me inimica mea, id est gentilitas mihi adversans, et qui superfuerunt de Chaldæis, et operietur confusione, id est, hostibus suis tradetur, et videns meam liberationem, undique confundetur, quæ dicit ad me cum insultatione, tempore quo me cepit:28 Ubi est Dominus Deus tuus? quasi dicat: Jam patet quod te salvare non queat, vel non diligat, et quod inaniter de ejus auxilio præsumpsisti. Oculi mei videbunt eam, id est ejus dejectionem. Viderunt enim Judæi translati Babyloniæ destructionem a Cyro ac Dario; imo Daniel fuit tunc in palatio Balthasar regis Babylonis: et plurimi Judæorum manserunt in Babylone. Nunc erit in conculcatione ut lutum platearum, id est, cito a Medis ac Persis calcabitur.
Deinde Dominus per Michæam promittit Jerusalem ac Judææ: Dies ut ædificentur maceriæ tuæ, id est, tempus veniet in quo ruinæ templi et civitatis Jerusalem, aliarumque urbium Juda reparabuntur, et destructi a Chaldæis parietes restaurabuntur: quod fuit post reditum a Chaldæa. In die illa longe fiet lex, id est, legi et imperio Chaldæorum non subjacebis. Unde Symmachus et Theodotion transtulerunt, Præcepti jussio. Et Isaias prædixit : In die illa assumes parabolam super regem Babylonis, et dices : Quomodo cessavit exactor, quievit tributum ?29
In die illa et usque ad te veniet Assur, etc. Dies in Scripturis accipi solet pro tempore, quod quandoque multos dies includit. Quod ergo nunc dicitur de adventu Assyriorum in Judæam, non est referendum ad diem reparationis Jerusalem post reditum a captivitate Babylonica, sed ad tempus præcedens, tempore Ezechiæ.30 Sed quoniam istud videtur aliqualiter alienum, præsertim quum tempus Babylonicam captivitatem præcedens, et tempus eam sequens, pertineant ad distinctas mundi ætates, et Ezechias diu ante reditum a Babylone defunctus est; videtur quod ea quæ dicta sunt de inimica populi Juda, non solum de Babylonia intelligantur, sed generaliter de quacumque plebe regnum Juda vastante, videlicet Syria, Philistæa, etc. Et tunc plana est littera, ut sit sensus : In die illa, quum inimica tua ab Assyriis opprimetur : quod fiebat partim tempore Ezechiæ et Achaz, tunc enim reges Assyriorum vastabant Syriam et alias nationes; et usque ad te, o Juda et Jerusalem, veniet Assur, id est Sennacherib cum suo exercitu, et usque ad civitates munitas : obtinuit enim fortes urbes in Juda. Et a civitatibus Juda munitis usque ad flumen, id est Jordanem, venturus est;31 et ad mare de mari, id est, de mari Rubro, vel de mari Mortuo, secundum alios, venit usque ad mare Mediterraneum, quod currit in terra Judææ. Venit enim Sennacherib per viam maris Rubri contra Judæos. Et ad montem de monte. Ivit enim (ut Isaias prædixit) inundans per Judam, totam in gyro terram illam vastando, quæ montuosa est :32 sicque de monte uno venit ad alium. Et terra Judææ erit in desolationem, ita quod habitacula et terræ nascentia destruentur, propter habitatores suos iniquos, qui tempore Achaz multa mala fecerunt et idola coluerunt, nec tempore Ezechiæ satis emendati fuerunt, et propter fructum, id est effectum seu actum, cogitationum eorum, ex quibus opera mala prodierunt.33 Odio enim sunt Deo impius et impietas ejus.34 Ideo propter utrumque desolatur : unum tamen est propter aliud, et sic totum est tanquam unum.
Pasce populum tuum, etc. Locus iste dupliciter explanatur. Primo secundum Hieronymum, ut sit vox Dei Patris ad Christum. Pasce, o Christe, dum conversaris in mundo, populum tuum Judæorum, ad quos specialiter missus es, in virga tua, id est per tuam directionem, auctoritatem et increpationem, gregem hereditatis tuæ, id est, qui populus est grex tuus hereditarius, seu oves tuæ electæ, quantum ad prædestinatos, quæ juxta Apostolum, per electionem gratiæ salvæ factæ sunt.35 Istis enim loquitur Christus in Luca : Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.36 De hac virga loquitur Isaias, Percutiet (inquiens) terram virga oris sui;37 et rursus per Isaiam Christus testatur, loquens de Patre, Posuit os meum quasi gladium acutum;38 et Psalmista ad Christum, Virga directionis, virga regni tui.39 Habitantes solos in saltu, id est inter infructuosos, incredulosque Judæos, qui saltus dicuntur, id est infructuosarum arborum multitudo. In medio Carmeli pascentur, id est in loco uberrimo, quum cœperint Christi deliciis saginari, seu ejus doctrina et moribus enutriri, Basan et Galaad, id est in locis Terræ sanctæ, in quibus conversatus est Christus. Vel per Basan (quod interpretatur confusio), et per Galaad (quod interpretatur transmigratio), designatur quod in bona confusione de pristinis vitiis quæ pœnitentiam adducit, et in recessu a malo atque accessu ad bonum, essent spiritualiter reficiendi. Juxta dies antiquos, videlicet secundum diem egressionis tuæ de terra Ægypti, id est exuberanter, sicut olim patres eorum a Deo per Moysen pascebantur, quando egrediebantur Ægyptum. Tunc enim scientia et doctrina, signis ac prodigiis pascebantur. Attendendum est autem in omnibus his, quod Michæas ubertim variat modum locutionis, quantum ad numerum seu personam. Ostendam eis mirabilia. Christus enim coram Judæis, et maxime coram discipulis suis, innumerabilia fecit miracula. Suis quoque discipulis tantam præstitit gratiam miraculorum, ut dicat in Joanne : Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.40
16
Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua, id est, visis miraculis discipulorum Christi, confundentur, quod tale nihil agere poterunt, et quod in propriis viribus et idolis fiduciam habuerunt. Ponent manum super os, id est, præ confusione et vitiorum suorum enormitate loqui non audebunt, reputantes se ad loquendum indignos; aures eorum surdæ erunt, id est, vana et illicita audire cavebunt, quemadmodum in Ecclesiastico legitur : Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam.41
Lingent pulverem sicut serpentes, id est, in terram prosternent se, et terram osculabuntur, veniam postulantes, quemadmodum scriptum est in Psalmo : Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster;42 velut reptilia terræ turbabuntur de ædibus suis, id est, pristinas domos, videlicet malas conscientias, et congregationes iniquas relinquent, turbati bona conturbatione, puta horrore judicii atque pœnarum, et consideratione propriarum culparum.
Unde habetur in Psalmo : Turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos, a signis tuis;43 et iterum, Anima mea turbata est valde.44 Dominum Deum nostrum formidabunt, quum fidem receperint, et timebunt te, o Christe.
14-17
Secundo, exponitur locus iste de Judæis a Babylonica captivitate reversis : qui fuerunt populi Dei, quos corporaliter et spiritualiter pavit Deus. Et habitabant soli in saltu, id est sine humano præsidio.
Tempore quoque Machabæorum, multi eorum cum Juda ac fratribus ejus et patre eorum Mathathia in eremo conversabantur, et soli manebant in silvis.45 Aliquando vero pascebantur in locis fertilibus, quæ per Carmelum, Basan et Galaad designantur, sicut de hoc multa per Ezechielem Dominus repromisit : In pascuis (ait) uberrimis pascam eos, in montibus Israel.46 Sicque pascebantur largiflue, secundum diem egressionis ex Ægypto, quando cœlesti pane alebantur, et nil defuit eis, ut Moyses protestatur.4748 Tunc quoque quum templum et Jerusalem instaurabantur, ostendit Deus populo suo mirabilia, et mirabilem prosperitatem eis concessit.49 Propter quod gentes, utputa Samaritani præcipue, confundebantur et turbabantur ; erantque surdæ aures eorum, quoniam præ rancore non poterant æquanimiter aliquid de prospero Judæorum successu audire; et Dominum formidabant timore servili, metuentes ab eo puniri, cujus tantam experiebantur potentiam circa populum suum.
Denique ad utramque expositionem pertinent quæ sequuntur. Nam ex prædictis magnificentiis virtutis divinæ, prorumpit Propheta in Dei præconium : Quis, Deus, similis tui? quasi dicat, Nullus : quia tu solus verus Deus, tu solus omnia infinite excedis, in ditione tua cuncta sunt posita, nec est qui tuæ queat resistere voluntati.50 Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.51 Tu enim fecisti cœlum et terram, et quidquid cœli ambitu continetur.52 Qui aufers iniquitatem.53 Quis
18 enim potest dimittere peccata, nisi solus Deus, qui in hac vita punit ut ignoscat? Aufert autem Deus iniquitatem, quantum ad culpam seu maculam, per cordis contritionem; quantum vero ad reatum seu pœnam, aufert illam per satisfactionem. Et tamen quoad pœnæ mitigationem, magis confert dolorosa contritio, et erubescentia cordis, atque affectio fervida caritatis, quam labor et pœna exterior. Et transfers peccatum reliquiarum hereditatis tuæ, id est, peccata electorum Judæorum finaliter deles. De istis autem reliquiis dictum est sæpe.54
Deinde Propheta ad alios loquens, adjecit : Non immittet ultra furorem suum, id est diram et amaram vindictam in nos. Ista promissio intelligenda est sicut et ceteræ multæ in veteri Testamento, videlicet sub conditione, dummodo filii Israel perseverarent in bono. Secundum quem sensum Dominus dixit secundo libro Regum, quod filii Israel non commoverentur, nec a filiis iniquitatis affligerentur, sed Deus jugiter habitaret cum eis.55 Porro, pro eo quod Hieronymus transtulit, Ultra, Symmachus transtulit, In sempiternum; Theodotion autem, In finem : et sic sensus est planior, scilicet, quod licet Deus ad tempus irascatur electis, eos in hac vita multipliciter castigando, finaliter tamen placatur et miseretur, dans consolationem æternam. Propter quod in Psalmo dicitur : Numquid in æternum projiciet Deus?56 Et : Non in æternum irascetur, neque in æternum comminabitur.57 Quoniam volens misericordiam est, id est, propriam et sibi consubstantialem clementiam diligit, pietatis quoque effectum libenter impendit, estque paratior misereri quam damnare, quoniam miserationes ejus super omnia opera ejus.58 Propter quod ait apud Ezechielem : Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus, et non ut convertatur, et vivat?59 Et in Osee :60 Misericordiam volui, et non sacrificium.
Revertetur per effectum a rigore justitiæ ad suavitatem clementiæ : quæ est propria domus Dei, quoniam a misericordia nunquam recedit, quum et in inferno citra condignum flagellet; et miserebitur nostri, id est, nostram miseriam sublevando, aut amovendo. Miseriam siquidem culpæ a pœnitentibus tollit, sed miseriam pœnæ paulatim diminuit. Et quoniam major est miseria culpæ quam pœnæ, idcirco amplius ad misericordiam pertinet, culpam in hoc sæculo per medicinales pœnas corrigere et punire, quam pœnas non inferre; imo pœnas has non inferre, ignavia est, remissio, negligentia, atque horrenda crudelitas. Ideo scriptum est :61 Miserere animæ tuæ, placens Deo. Quid est propriæ animæ misereri, nisi ejus peccata in hac vita per digna flagella ulcisci, eamque ab omni voluptate avertere, et timore Dei configere? Deponet omnes iniquitates nostras, per gratiæ infusionem animas nostras purgando ac justificando, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra, id est, sic ea prorsus dimittet, ac si nunquam fuissent : quemadmodum loquitur Ezechias, Projecisti post tergum tuum omnia peccata mea;62 et Psalmista, Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.63
Postremo, Propheta ait ad Deum :64 Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, id est, populo Judæorum nato de semine Jacob et Abrahæ, vel ipsis sanctis Patriarchis, vel cunctis fidelibus (qui dicuntur Jacob, vitia supplantando, et Abraham, fidem Abrahæ imitando), dabis Christum, qui est veritas tua, et misericordia sempiterna : de quo cantamus, Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam. Vel, Veritatem et misericordiam, id est, promissionem tuam implebis, et gratiam exhibebis per Christum : de quo scriptum est, Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.65 Quæ jurasti, id est, quam veritatem et misericordiam cum juramento promisisti, patribus nostris a diebus antiquis, id est sanctis Patriarchis et Prophetis, ac ceteris justis a principio mundi :66 quemadmodum pater Præcursoris testatur : Visitavit et fecit redemptionem plebis suæ, sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus. Et Virgo dignissima :67 Suscepit, inquit, Israel puerum suum, recordatus misericordiæ suæ, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.
DENIQUE mysticus intellectus hujus capituli nunc partim inductus est, et quod restat, nunc dicam.68 Verumtamen, quod in principio hujus capituli dicitur, Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ, accipi potest in persona Christi, dolentis quod tam pauci Judæorum per suam prædicationem crediderunt atque correcti sunt. Propter quod ait per Isaiam: Ego dixi, In vacuum laboravi, sine causa consumpsi fortitudinem meam.69 Quod enim hoc ad litteram dicatur in persona Christi, patet considerantibus præcedentia atque sequentia textus illius.7071 Unde et in Marco legitur: Contristatus est Jesus super cæcitate cordis eorum. Et ipse fatetur in Psalmo: Quasi lugens et contristatus, sic humiliabar. Periit sanctus de terra. Hoc nunc dici potest propter paucitatem justorum. Qui optimus in eis est, quasi paliurus; et qui rectus, quasi spina de sepe. Hoc juxta sensum præhabitum dici potest de multitudine pravæ societatis, in qua sunt aliqui, qui comparatione consortium suorum optimi et recti dicuntur, qui tamen absolute loquendo, injusti sunt, pungitivi, et vindicativi.72 Nolite credere amico. Hinc dicit Joannes apostolus: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint.73 Verum innocens credit omni verbo. Sed hæc est periculosa et mala simplicitas, includens debitæ considerationis defectum. Si autem quis expertus est, et vere firmiterque cognoverit fidelitatem amici sui ad se, debet ei tanquam sibi ipsi confidere.
Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi. Hæc possunt esse verba Ecclesiæ, seu animæ pœnitentis atque afflictæ, quæ ait: Ne læteris, etc., id est tu, adversatrix salutis meæ, puta potestas aeria, concupiscentia carnis, seu impiorum societas, noli de mea ruina et afflictione gaudere. Consurgam a peccato per pœnitentiam, et a tribulatione per consolationem Spiritus Sancti, qui post tempestatem facit tranquillum, et post fletum exsultationem infundit.74 Quum sedero in tenebris, id est in sæculo isto tenebroso ac vitioso, vel in adversis, aut vitiis, Dominus lux mea est: quia a caligine ignorantiæ eripit, a teterrima nocte peccati educit, datque lucidam futuræ beatitudinis considerationem, et intus clarificat omnia intima cordis, ut dicamus: Dominus illuminatio mea et salus mea.75
Iram Domini portabo, id est, omnem adversitatem, persecutionem, tribulationem, tentationem, quæ mihi in hac vita contingit, patienter recipiam, hilariter tolerabo, quoniam peccavi ei. Tanta est equidem peccati, quo divina majestas offenditur, divina sanctitas inhonoratur, enormitas, tantamque in futuro pœnam meretur, quod si bene pensemus, gaudenter sustinebimus quidquid adversitatis acciderit nobis. Et licet conscii nobis non simus de eo quod nobis imponitur, scimus tamen quod aliunde in multis offendimus, et multa peccata habemus nobis ipsis ignota, de quibus oramus: Ab occultis meis munda me, Domine.76 Hinc scriptum est: Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur; sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse, flagella Domini (quasi servi qui corripimur) ad emendationem et non ad perditionem nostram evenisse credamus.77 Qui talis est, in omni afflictione humiliter confitetur illud Job: Peccavi, et vere deliqui, et ut dignus eram non recepi.78 Quamvis autem istud sit virtuosum, tamen multo majus ac dignius est propter justitiam pati sine propria culpa, et hoc, æquanimiter propter Deum, juxta illud in Matthæo: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.79 Unde in prima Petri Canonica habetur: Hæc est gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens injuste. Quæ est enim gratia, si peccantes et colaphizati suffertis? Si autem bene facientes sustinetis, hæc est gratia apud Deum:80 in hoc enim vocati estis. Sed ad hæc quis invenitur idoneus, nisi qui privatum amorem et vanitatem prorsus ejecerit? Donec causam meam judicet, id est, reputet me satis punitum pro meis peccatis. Educet me in lucem sapientiæ, videbo justitiam ejus, qua me juste castigavit.
Et adspiciet me inimica mea nunc dicta, et operietur confusione, dolens de meæ prosperitatis successu, quæ dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt eam. Hoc totum maxime fiet in generali judicio, quando stabunt justi in magna constantia adversus eos qui ipsos deprimebant: videntes turbabuntur timore horribili.81 perfectos, qui de plenitudine Christi abundanter, ut fluvius, acceperunt omnes; et ad mare de mari, id est de uno iniquo vitiorum amaritudinibus pleno, ad alium sibi consimilem, et ad montem de monte, id est de uno contemplativo ad alium, vel de uno superbo ad alium. Omnium namque graduum homines lustrat discutitque diabolus. Et terra erit in desolationem propter habitatores suos. Sic et corpora nostra pœnis subduntur propter animarum peccata. Et Ecclesia propter filiorum
Dies est ut ædificentur maceriæ tuæ, o Ecclesia, vel anima per vitium lapsa. Hæ maceriæ, sunt virtus et scientia, fides et opera, donum et fructus Spiritus Sancti: quæ per mortale peccatum labuntur, et per gratiæ reparationem denuo eriguntur. In die illa ad te veniet Assur, id est diabolus te impugnans, qui tunc acrius instat, dum homo plus proficere nititur, et usque ad civitates munitas, id est congregationes devotas, quas non cessat impetere, et usque ad flumen, id est viros suorum excessus diversimode tribulatur, atque divinæ visitationis consolationibus spoliatur.82 Verum ut divinæ dulcedinis experientiam mereamur, exhibeamus corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, et omni custodia cor jugiter custodiamus:83 ad laudem, honorem et gloriam ejus, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
Footnotes
-
Philem. 20. ↩
-
III Reg. xix, 10, 14. ↩
-
Ps. xiii, 3. ↩
-
Is. v, 20. ↩
-
Mich. iii, 3. ↩
-
Mich. i, 1. ↩
-
Mich. xvi. ↩
-
IV Reg. xv, 34; xviii, 3. ↩
-
IV Reg. xviii, 9-11. ↩
-
IV Reg. xiii, 13 et seq.; xix; xxv. ↩
-
Jer. xvii, 5. ↩
-
Ps. lix, 13. ↩
-
Judic. xvi, 4-21. ↩
-
Ibid. 14-16. ↩
-
Gen. xxvi, 34, 35. ↩
-
Ruth 1, 3, 4, 7, 14. ↩
-
Jer. ix, 4. ↩
-
Eccl. vi, 7, 8. ↩
-
Eccl. ix, 15. ↩
-
II Reg. xv-xviii. ↩
-
Luc. x, 16. ↩
-
Hebr. xiii, 17. ↩
-
Philipp. 11, 21. ↩
-
I Reg. xv, 22, 23. ↩
-
Matth. x, 36. ↩
-
Ps. xxiv, 15. ↩
-
Ps. cxxii, 1. ↩
-
Dan. v, 29-31. ↩
-
Is. xiv, 3, 4. ↩
-
Matth. xv, 24. ↩
-
IV Reg. xviii, 13. ↩
-
Is. viii, 8. ↩
-
Exod. XVI. ↩
-
Sap. xiv, 9. ↩
-
Rom. xi, 5. ↩
-
Luc. xii, 32. ↩
-
Is. xi, 4. ↩
-
Is. XLIX, 2. ↩
-
Ps. XLIV, 7. ↩
-
Joann. xiv, 12. ↩
-
Eccli. xxviii, 28. ↩
-
Ps. xliii, 25. ↩
-
Ps. lxiv, 8, 9. ↩
-
Ps. vi, 4. ↩
-
1 Mach. II, 28-31. ↩
-
Ezech. xxxiv, 14. ↩
-
Deut. II, 7. ↩
-
Exod. XVI, 4, 35. ↩
-
1 Esdr. III, 1. ↩
-
Esther XIII, 9. ↩
-
Ps. LXXXV, 8. ↩
-
Esther XIII, 10. ↩
-
Marc. II, 7. ↩
-
Mich. II, 12; IV, 7; V, 3, etc. ↩
-
II Reg. VII, 10. ↩
-
Ps. LXXVI, 8. ↩
-
Ps. CII, 9. ↩
-
Ps. CXLIV, 9. ↩
-
Ezech. XVIII, 23. ↩
-
Osee VI, 6. ↩
-
Eccli. XXX, 24. ↩
-
Is. XXXVIII, 17. ↩
-
Ps. XXXI, 1. ↩
-
Ps. LVI, 4. ↩
-
Joann. I, 17. ↩
-
Luc. I, 68, 70. ↩
-
Ibid. 54, 55. ↩
-
Expositio mystica. ↩
-
Is. xlix, 4. ↩
-
Ps. xxxiv, 14. ↩
-
Marc. iii, 5. ↩
-
Jacob. iii, 2. ↩
-
I Joann. iv, 1. ↩
-
Tob. iii, 22. ↩
-
Ps. xxvi, 1. ↩
-
Ps. xviii, 13. ↩
-
Judith viii, 26, 27. ↩
-
Job xxxiii, 27. ↩
-
Matth. v, 10. ↩
-
I Petr. ii, 19-21. ↩
-
Sap. v, 1, 2. ↩
-
Prov. IV, 23. ↩
-
Rom. XII, 1. ↩
Chapter 9 of 9