Skip to the text

Articulus 8

MYSTICA EJUSDEM CAPITULI SEXTI EXPOSITIO.

NUNC moralitas hujus capituli breviter est tangenda. Ait itaque Dominus viro sancto ac prædicatori condigno, præsertim summo Antistiti: Surge, contende judicio adversus montes, id est negligentes prælatos, superbos vitiososque principes, illorum redarguendo peccata, et subditorum perditionem retorquendo in eos: quia enim stulte egerunt pastores, omnis grex eorum dissipatus est, ut loquitur Jeremias.1 Hoc fecit sapiens ille, qui ait: Præbete aures, vos qui continetis multitudines, quoniam data est vobis potestas a Deo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes vestras scrutabitur; cito et horrende apparebit vobis, quoniam judicium durissimum in his qui præsunt, fiet.2 Et audiant colles, id est, qui inferioris potestatis et gradus sunt, puta vicarii, vocem tuam, id est prædicationem seu contentionem contra prælatos, quia eadem pœna imminet eis, si fuerint negligentes. Audiant montes judicium Domini, qui sanguinem pereuntium requiret de manu eorum, et ait per Ezechielem: Væ pastoribus qui pascebant semetipsos;3 itemque per Jeremiam:4 Dic regi et dominatrici, Humiliamini; et fortia fundamenta terræ, id est litterati et doctores, quorum est alios sustentare. Quia judicium Domini erit cum populo suo Christiano; et cum Israel, id est Ecclesia per fidem speculante divina, dijudicabitur in die generalis judicii, quando omnibus innotescet æquitas judicii Dei contra Christifideles iniquos: quibus melius fuisset viam veritatis nescisse, quam post cognitionem reverti retrorsum.5

Popule meus, Christiane ingrate, quid feci tibi? aut quid molestus fui tibi? Responde mihi. Quia eduxi te de terra Ægypti, id est sæculari conversatione et potestate ac regno diaboli, sicut ait Apostolus: Eripuit nos de præsenti sæculo nequam;6 et de domo servitutis, id est vitiis carnis, ut non sis in carne, sed in spiritu.7 Qui enim in carne sunt, Deo placere non possunt. Vel, De domo servitutis, id est aggregatione iniquorum, juxta illud in Psalmo:8 Protexisti me a conventu malignantium: ubi diabolo et concupiscentiis deservitur. Hæc beneficia contulit nobis Christus meritorie in sua passione: tunc enim meruit nobis gratiam ad omnia ista.9 In sacramento vero Baptismi ac Pœnitentiæ tribuit ista actualiter. Aliqui autem recidivant atque ingrati sunt infinitis ac summis beneficiis Salvatoris. Et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron, id est Christum hominem, legislatorem et sacerdotem altissimum, qui per Moysen Aaronque figuratus cognoscitur, et

Mariam, quæ est advocata nostra ac mediatrix peroptima, cujus figura fuit Maria prophetes Moysis soror.

Popule meus, memento, quæso, quid cogitaverit Balac rex Moab, id est machinationes diaboli regis impiorum, qui multis fraudibus conatur tuam impedire salutem, ne terram viventium (in qua ipse fuit) possideas. Est quoque grave diabolo, dum veri religiosi et prædicatores idonei terram suam, id est iniquos, visitant atque operiunt : metuens ne convertantur, et suo imperio subtrahantur per verba et exempla justorum, quemadmodum Balac formidavit terram suam a filiis Israel occupandam ac possidendam. Balac autem interpretatur lingens : per quem designatur diabolus, subsannationem quasi aquam bibens, et animas glutiens.10 Absorbet enim fluvium nec miratur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.11 Moab vero interpretatur, ex patre : per quem designantur iniqui, quibus apud Joannem loquitur Christus : Vos ex patre diabolo estis.12 Et Joannes in prima sua epistola : Qui facit peccatum, ex diabolo est.13 Et quid responderit ei Balaam, id est homines animarum corruptores, qui realiter responsum dant dæmoni, consentiendo et cooperando eidem in subversione proximorum suorum. Hi enim una cum principe suo diabolo nituntur maledicere populum prædestinatum; sed Deus convertit maledictionem in benedictionem, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.14 Debemus ergo perpendere invisibilium et visibilium hostium insidias contra nos, et quomodo auxiliante gratia Dei evadimus, qui propria potestate et industria nequaquam prævalere possemus.15

Quid dignum offeram Domino? etc. Totum hoc dicitur ad insinuandum quod sine effusione sanguinis Christi, et virtute ac merito ejus, Deo placere nequimus, quamvis nos ipsos, et omnia interiora exterioraque nostra obtulerimus ei; ad innuendum quoque quod tanta sunt nobis a Christo beneficia pie exhibita, quod rependere nil condignum valemus. Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum : Utique facere judicium, et diligere misericordiam. Quilibet ergo discutiat, increpet, damnet et vindicet propria mala, disciplinando se ipsum, et multipliciter castigando corpus suum. Sitque clemens in alios, protinus indulgendo, liberaliter communicando, caritative compatiendo, quemadmodum ait Apostolus ad Ephesios : Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis ;16 et alibi,

Alter alterius onera portate;17 et, Flete cum flentibus. Et sollicitum ambulare cum Deo tuo.18 Omnis ergo levitas et cachinnus, omnis dissolutio et scurrilitas evitentur. Hoc fecit ille sanctus eremita, qui fratrem ridere conspiciens, dixit : Coram cælo et terra rationem reddituri sumus : et tu rides?

Vox Domini, id est sacra Scriptura, et prædicatio justorum, ad civitatem clamat, id est ad Ecclesiam, quatenus mali pœniteant, boni proficiant, et universi salventur. Adhuc ignis carnalis concupiscentiæ, iræ, furoris et cupiditatis, in domo, id est corpore vel populo, impii præsidentis.1920 Qualis enim rector civitatis, tales et habitantes in ea. Thesauri iniquitatis, qui sibi thesaurizat iram in die justi judicii Dei, et quasi longam restim trahit peccatum, peccatis veteribus nova adjiciens, et gloriatur in his, quasi in omnibus divitiis, imo frequenter multa mala se jactat fecisse, quæ non fecit.21 Et mensura minor, id est injustum judicium atque acceptio personarum, dum non facit omnibus æquum judicium, sed unum præ alio palpat, iræ plena, quia per hoc Dei iram incurrit, magnamque pœnam meretur. Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa? Hoc contra Christianos qui in suis mercaturis fraudibus utuntur, sit dictum : qui sciant non dimitti peccatum, nisi restituantur ablatum. De talibus legitur in Psalmo : Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum.22 Hi diversis mendaciis polluunt linguas et animas suas. Contra quos ait Scriptura :23 Os quod mentitur, occidit animam.

Et ego ergo cœpi percutere te perditione, id est gratiæ subtractione. Prima enim pœna peccati mortalis, est caritatis et gratiæ seu spiritualis vitæ amissio. Tu comedes, et non saturaberis, id est, aliquid boni facies, et verbum Dei audies, sed fructum justitiæ, et delectationem sanctam in Deo non consequeris. Vix enim est aliquis Christianus adeo pravus, quin in aliquo sequatur ritum Ecclesiæ, et aliqua bona ex genere operetur. Et humiliatio tua in medio tui, id est, intus dæmoni atque peccatis subjiceris, vilificaris, et confusione dignus consistis. Et apprehendes aliqua opera bona de genere ex consuetudine, visitando ecclesiam, orando, seu jejunando, et non salvabis per hæc te ipsum, quum non sint meritoria, quoniam caritate privatus es, et mortuus coram Deo. Et quos salvaveris, in gladium dabo : quia si aliquid meritorie egeris, per tentationem diaboli vel propriam concupiscentiam auferetur a te. Hoc de reprobis verum est, qui ad tempus credunt, sed tempore tentationis recedunt.24 Tu seminabis opera bona, et non metes vitam æternam, quia non perseveras usque in finem.25 Tu calcabis olivam, legendo Scripturas, et non ungeris oleo, id est, veritatis dulcedinem non gustabis;26 et mustum, et non bibes vinum, sequendo litteram occidentem, non spiritum vivificantem, in quo est vinum de quo Sapientia loquitur :2728 Bibite vinum quod miscui vobis.

Et custodisti præcepta Amri, et omne opus domus Achab, id est, impiorum principum et indignorum atque carnalium prælatorum prava jussa et facta maligna secutus es. Quamvis enim obediendum est superioribus, non solum bonis, sed etiam dyscolis;29 non tamen nisi in licitis et honestis, non in his quæ sunt contra Deum et Ecclesiam rectamque rationem. Et ambulasti in voluptatibus (seu voluntatibus), id est in deliciis et adinventionibus eorum, quia et ideo multi applaudunt illis, ut delicate ab ipsis nutriantur, ut darem te in perditionem damnationis æternæ, et in sibilum, ita quod dæmones tibi insultabunt in pœnis, qui te jam inducunt ad vitia, juxta illud in Psalmo : Qui tribulant me, exsultabunt, si motus fuero.30

Footnotes

  1. Jer. x, 21. ↩

  2. Sap. vi, 3, 4, 6. ↩

  3. II Petr. XXXIV, 2. ↩

  4. Jer. XIII, 18. ↩

  5. II Petr. II, 21. ↩

  6. Galat. I, 4. ↩

  7. *alias servientium Rom. VIII, 8. ↩

  8. Ps. LXIII, 3. ↩

  9. Ezech. III, 18, 20. ↩

  10. Job XXXIV, 7. ↩

  11. Job XL, 18. ↩

  12. Joann. VIII, 44. ↩

  13. I Joann. III, 8. ↩

  14. Rom. VIII, 28. ↩

  15. Num. XXII, 2-6. ↩

  16. Ephes. IV, 32. ↩

  17. Galat. VI, 2. ↩

  18. Rom. XII, 15. ↩

  19. Rom. II, 5. ↩

  20. Eccl. X, 2. ↩

  21. Is. V, 18. ↩

  22. Ps. LXI, 10. ↩

  23. Sap. I, 11. ↩

  24. Luc. VIII, 13. ↩

  25. Matth. x, 22. ↩

  26. I Petr. II, 3. ↩

  27. Prov. IX, 5. ↩

  28. II Cor. III, 6. ↩

  29. I Petr. II, 18. ↩

  30. Ps. XII, 5. ↩

Chapter 8 of 9